Sayfadaki görseller
PDF
ePub

6.

Tum Methodius principi praedixit suum finem post tres futurum dies, frequentium adhortationum hanc praedictionem confirmationem, uti ego judico, faciens; si enim praedictio exitum nacta prophetam eum faciebat, cui futurorum praevisio Spiritu data sit, manifestum erat, etiam dogma ab ipso enuntiatum spirituale et a Deo inspiratum esse. Convocabat discipulos imitans Paulum vel potius meum Jesum, eosque ultimis verbis consolatur et confirmat, pulchram sortem discipulis postquam informaverat, et laboribus, quos tulerat, dignam ut talem sibi thesaurum compararet. Quae sors sit haec, fortasse optatis cognoscere: Dei effata, magis auro gemmisque cupienda, et sapientia, quam comparare melius quam opes auri et argenti. Nostis enim, inquit, vos, qui mihi cordi estis, haereticorum in impietate potestatem, et quo dolo verbum Dei omni modo corrumpant, proximo cuique corruptionem obscoenam ceu potum praebere studentes, haec duo cum adhibent et adjungunt: vim persuadendi et severitatem, alteram simplicioribus, alteram timidioribus; vestras vero animas. hinc atque illinc bene se gesturas esse spero precorque. Neque enim vi persuadendi a dictis abstrahemini, perque vanam fraudem iis spoliabimini; fundati enim estis in apostolici consensus et magisterii petram, in qua cum condita sit ecclesia, portae inferi non praevalebunt; fidelis enim est is, qui promisit. Neque cuiquam terrorem incutienti vobis in fundamentis cordium concutiemini; nam didicistis: haud timeatis a supremo die, neque ab iis, qui corpus quidem occidere, sed animam perdere non possunt. Potius ceteros confirmate, ut servent depositum, quod ab Apostolis et successive a Patribus accepimus, quod a nobis repetent die restitutionis. Ecce, praedixi vobis et peccato impli citos hac praedictione feci; si enim non venissem, inquit, iisque locutus non fuissem, peccatum non haberent. Innocens sum a sanguine vestro, non enim metu reticui, quin vobis loquerer, sed in munere custodis secundum Jezekiel invigilavi; videte, quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes, et quomodo omni vigilantia vestra ipsorum et fratrum vestrorum corda servetis; nam in mediis laqueis pergrediemini et in pinnaculis urbium ambulabitis; nam et post meum finem ad vos venient lupi rapaces, non parcentes gregi, ut populum post se ab

ducant, quibus resistite fortes in fide. Paulus vobis haec per me indicat. Omnipotens Deus et Pater, et ex eo ante saecula genitus impassibilis Filius, et Spiritus Sanctus, qui a Patre procedit, docebit vos omnem veritatem, inculpatosque constituet ad gloriam meam in die Christi.

Haec et plura hisce quum dixisset, spiritum angelis, qui eum stipaverant omnibusque in viis custodierant, ducendum tradidit, postquam quatuor et viginti annos episcopatum ornaverat, multo labore et aerumnis non solum suam sed etiam aliorum salutem operatus; non enim sua spectabat, sed multorum ut salvarentur, et per dies noctesque huic soli vivens, quod aliis esset saluti. Ostendit hoc etiam multitudo presbyterorum et diaconorum et subdiaconorum, quos moriens ducentos intra fines ecclesiasticae suae dioecesis reliquit. Nam si soli clerici tam multi erant, quantam laicorum multitudinem fuisse conjiciamus. Horum vero primas tenebat Gorasdus, quem jam supra praecipuis Methodi discipulis adnumeravimus, qui ab ipso Sancto finis sui conscio archiepiscopus Moravi renunciatus est.

7.

Sed non tulit audacissima haereticorum multitudo, Methodium habere post mortem vivum propugnatorem; sed venite, dicebant, Gorasdum opprimamus eique insidiemur. Discrepans est enim vita ejus a nostra et diversae ejus viae, nobisque exprobrat peccata; si hunc vivere sineremus, revivisceret nobis Methodius. Hunc ergo ab episcopatu movent, et Vichnicum (Bixvixov) quemdam haereseos mero inebriatum, aliosque inebriantem, et propterea a Methodio anathemati Satanae traditum, cum agmine comitum furentium, hunc o labores et certamina Methodii et Trinitas in proprietatibus confusa! in sedem episcopalem evehunt, vel potius per hunc sedem devehunt, et quanto per Methodium clara erat et multis praelucens, tanto per Vichnicum in obscuritatis spelunca declinata.

[ocr errors]

B.

MONUMENTA EPISTOLARIA

DE

SS. CYRILLO ET METHODIO

AGENTIA.

I.

Testimonia Anastasii Bibliothecarii Romani de

S. Cyrillo.

1.

Ex Praefatione ejusdem in Concilium Constantinopolitanum IV. a. 869 habitum.

Ante annos aliquot Photius idem duarum unumquemque hominem animarum consistere praedicabat. Qui quum a Constantino Philosopho, magnae sanctitatis viro, fortissimo ejus amico, increpatus fuisset, dicente: cur tantum errorem in populum spargens, tot animas interfecisti? Respondit: non studio quemquam laedendi, talia, inquit, dicta proposui; sed probandi, quid Patriarcha Ignatius ageret, si suo tempore quaelibet haeresis per syllogismos Philosophorum exorta patesceret, qui scilicet viros exterioris sapientiae repulisset; verum ignoravi me sub hujus fomite propositionis tot animos fore laesurum. Ad quod ille: o sapientia mundi, quae infatuatur et destruitur! Jactasti sagittas in multitudinem copiosae turbae, et ignorasti quemlibet ex his omnibus vulnerandum. Certe omnibus liquet, quia sicut oculi quantumlibet sint magni et aperti, si fumus palearum interjacuerit, videre ultra non possunt; ita oculi sapientiae tuae quantumlibet sint ampli et patuli, avaritiae tamen et invidiae fumo penitus obcoecati, tramitem justitiae videre non possunt. Ac per id verum est, quod dicis, neminem ictu tuo putasse esse laedendum, quum sic obcoecatum sensum praedictis adversum Patriarcham passionibus habens, nec quid emiseris praevidisti.

(Mansi Conc. Coll. Tom. XVI. pag. 6.)

.

« ÖncekiDevam »