Sayfadaki görseller
PDF
ePub

I.

Legenda Italica.

Vita cum Translatione S. Clementis1).

1.

Tempore igitur quo Michaël Imperator Novae-Romae regebat imperium, fuit quidam vir nobili genere, civitate Thessalonica ortus, vocabulo Constantinus, qui ob mirabile ingenium, quo ab ineunte infantia mirabiliter claruit, veraci agnomine Philosophus est appellatus. Hic cum adolevisset, atque a parentibus fuisset in urbem regiam ductus, essetque insuper magna religione et prudentia praeditus, honorem quoque Sacerdotii ibidem, ordinante Domino, est adeptus.

Tunc temporis ad praefatum Imperatorem Cazarorum legati venerunt, orantes ac supplicantes, ut dignaretur mittere ad illos aliquem eruditum virum, qui eos fidem catholicam veraciter edoceret; adjicientes inter cetera, quoniam nunc Judaei ad fidem suam, modo Saraceni ad suam nos convertere e contrario moliuntur. Verum nos ignorantes ad quos potissimum nos transferamus, propterea a summo et catholico Imperatore consilium quaerere nostrae fidei ac salutis decrevimus, in fide vestra ac veteri amicitia plurimum confidentes. Tunc Imperator, simul cum Patriarcha consilio habito, praefatum Philosophum advocans, simul cum legatis illorum ac suis, honorificentissime transmisit illuc, optime confidens de prudentia et eloquentia ejus.

2.

E vestigio igitur praeparatis omnibus necessariis, iter arripiens venit Cersonam, quae nimirum terrae vicina Cazarorum et contigua est, ibique gratia discendi linguam gentis illius est ali

1) Acta Sanctorum Bolland. Martii Tom. II. Antverpiae 1668. Fol. pag. 19-21.

quantulum demoratus. Interea Deo inspirante, qui jam jamque tantum tamque pretiosum thesaurum, corporis videlicet S. Clementis, fidelibus suis revelare decreverat, coepit praefatus vir, ac si curiosus explorator, ab incolis loci diligentissime perscrutari ac solerter investigare illa, quae ad se tum litterarum traditione, tum quoque vulgari fama, de corpore B. Clementis, de templo angelicis manibus praeparato sive de arca ipsius, pervenerant. Ad quem praefati omnes, utpote non indigenae, sed diversis ex gentibus advenae, se quod requireret omnino nescire professi sunt. Siquidem ex longo jam tempore, ob culpam et negligentiam incolarum, miraculum illud marini recessus, quod in historia passionis praefati Pontificis celebre satis habetur, fieri destiterat, et mare fluctus suos in pristinas stationes refuderat. Praeterea et ob multitudinem incursantium Barbarorum locus ille desertus est, et templum neglectum atque destructum, et magna pars regionis illius fere desolata et inhabitabilis reddita; ac propterea ipsa. sancti Martyris arca cum corpore ipsius fluctibus obruta fuerat.

3.

Super quo responso miratus valde ac tristis Philosophus redditus, ad orationem conversus est, ut quod per homines explorare non poterat, divina sibi revelatio meritis praefati Pontificis dignaretur ostendere. Civitatulae ipsius Metropolitam, nomine Georgium, simul cum clero et populo ad eadem de coelo expetenda invitans: super hoc etiam referens illius gesta passionis, seu miraculorum ejusdem beatissimi Martyris, plurimos eorum accedere et tam pretiosas margaritas tamdiu neglectas requirere, et in lucem Deo juvante reducere, suis adhortationibus animavit. Quadam autem die, quae in III. Calendarum Januariarum inscribitur, tranquillo mari navem ingressi, Christo duce iter arripiunt, praedictus videlicet Philosophus cum Episcopo ac venerabili clero, nec non cum nonnullis de populo. Navigantes igitur cum ingenti devotione ac fiducia psallentes et orantes pervenerunt ad insulam, in qua videlicet aestimabant sancti corpus Martyris esse. Eam igitur undique circumdantes, et multo luminum splendore lustrantes, coeperunt magis ac magis precibus sacris insistere, et in acervo illo, quo tantum thesaurum quiescere suspicari dabatur, curiose satis et instantissime fodere.

4.

Ubi diu multumque desiderio sancto cunctantibus, et de spe divinae miserationis plurimum confidentibus, tandem ex improviso velut clarissimum quoddam sidus, donante Deo, una de costis Martyris pretiosi resplenduit. Ad quod spectaculum omnibus immensa exultatione repletis, magisque ac amplius sine aliqua jam excitatione terram certatim eruderantibus, sanctum quoque caput ipsius consequenter apparuit. Quantae jam omnium voces in coelum, quantae laudes et gratiarum actiones in Deum ab universis cum lacrymarum effusionibus, datae sunt, si vel aestimare quidem vix possumus, quanto minus exprimere? Tanta siquidem in omnes tum de sanctarum inventione reliquiarum, tum de immensissimi odoris suavitate erat innata laetitia, ut cum jubilo ineffabili gratulantes in paradiso extra sese putaretur consistere. Cum ecce post paullulum rursus quasi ex quibusdam abditis sanctarum reliquiarum particulis paullatim et per modica intervalla, omnes repertae sunt. Ad ultimum quoque ipsa etiam anchora, cum qua in Pontum est praecipitatus, apparuit.

5.

Omnibus igitur pro tantis Dei bonis immensa repletis laetitia, celebratis ibidem a sancto Pontifice sacrosanctis mysteriis, ipsemet sanctus vir super proprium caput sanctarum reliquiarum loculum levans, ad navim cum ingenti universorum subsequentium tripudio detulit; ac deinde Georgiam 1) metropolim cum hymnis et laudibus maximis transportavit. Interea cum jam civitati appropinquarent, vir nobilis Nicephorus ejusdem civitatis dux, illis cum pluribus aliis obviavit, et adoratis sanctis reliquiis, cum multis gratiarum actionibus praecedens sanctum loculum, ad urbem cum gaudio remeare properabat. Ibi etiam cum ingenti universorum tripudio sanctum ac venerabile corpus receptum adoravit, et recitato coram omni populo inventionis ejus mysterio, cum jam advesperasceret, et prae nimia populi frequentia ingredi ultra non posset, in templo S. Sozontis 2), quod urbi erat contiguum, cum diligenti custodia posuerunt: demum vero ad ecclesiam

1) Boll. minus recte: Gloriam.

2) Egregio perfunctus martyrio est S. Sozon Pompejopoli in Cilicia. Nota Bolland.

S. Leuntii 1) transtulerunt. Inde cum mane factum esset, universa civitatis multitudo conveniens, assumpto sanctarum reliquiarum loculo, totam cum magnis laudibus in circuitu lustraverunt urbem, et sic ad majorem basilicam venientes, in ea ipsum honorifice locaverunt: sicque omnes demum ad sua gaudentes reversi sunt.

6.

Post haec praedictus Philosophus iter arripiens, et ad gentem illam, ad quam missus fuerat, veniens, comitatus Redemptoris omnium Dei praedicationibus et rationibus eloquiorum suorum, convertit omnes illos ab erroribus, quos tam de Saracenorum quam de Judaeorum perfidia retinebant. Unde plurimum exhilarati, et in fide catholica corroborati atque edocti, gratias referebant omnipotenti Deo et famulo ejus Constantino Philosopho. Litteras insuper Imperatori cum multis gratiarum actionibus transmiserunt; quia eos studio suo ad veram et catholicam revocare studuerit fidem; affirmantes se ob eam rem imperio ejus semper subditos et fidelissimos de cetero velle manere. Deducentes autem Philosophum cum multo honore, obtulerunt ei munera maxima, quae ille omnia, ut revera Philosophus, respuens, rogavit ut pro muneribus illis, quotquot captivos externos haberent, sibi secum mox reversuro dimitterent. Quod protinus completum est.

7.

Philosopho autem reverso Constantinopolim, audiens Rastilaus princeps Moraviae, quod factum fuerat a Philosopho in provincia Cazarorum; ipse quoque genti suae consulens, ad praedictum Imperatorem nuntios misit, nuntians hoc, quod populus suus ab idolorum quidem cultura recesserat, et christianam legem observare desiderabat; verum doctorem talem non habent, qui ad legendum eos et ad perfectam legem ipsam edoceat: rogare se ut talem hominem ad partes illas dirigat, qui pleniter fidem et ordinem divinae legis et viam veritatis populo illi osten

1) Multi in martyrologiis tum Latinorum tum Graecorum memorantur Leontii, cui potissimum in Taurica Chersoneso dicata fuerit ecclesia, nos latet. Not. Boll.

« ÖncekiDevam »