Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XI.

Karoli IV. Imperatoris et Regis Bohemiae, instrumentum fundationis monasterii Slavorum in civitate Neo-Pragensi, Emmaus dicti, de 21. Nov. 1347.

Karolus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, et Boemie Rex. Ad perpetuam rei memoriam. Rex magnificus, qui facit mirabilia magna solus, aperiens manum Magnificentie, et implens omnia bonitate ad hoc nos Principalis in Monarchia constituit dignitatis, binique regni contulit diadema, ut si ad aliqua extrinseca debita sollicitudo nos provocat, ad ea tamen, que incrementum cultus divini respiciunt, tanto specialius, et solertius convertamus aciem mentis nostre, quanto patrona justitie manus ejus nostrum pre ceteris Principibus altius nomen erexit et solium, sueque clementie roboravit auxilio et honoris splendoribus licet insufficientibus meritis insigniuit, largitorem donorum huiusmodi cum tharsis et insule Regibus inclytis, quos ille commemorat eximius Prophetarum, ut sibi offerat nostra devotio munera, prout nostra fragilitas patitur, pretiosa, presertim in regno nostro Boemie, quod pre ceteris auguste fortune carius estimamus, pie mentis studio queritantes.

Dudum siquidem sanctissimus Pater Dominus noster Papa Clemens VI. Venerabili Arnesto Archiepiscopo Pragensi Principi et Consiliario nostro karissimo, ad nostri instantiam et requestam committere voluit, ut ipse in nostra civitate Pragensi monasterium conuentuale et claustrale ordinis sancti Benedicti instituere et autoritate posset apostolica ordinare, institutis ibidem Abbate et fratribus, qui Domino famulantes diuina officia in lingua Slauonica duntaxat ob reuerentiam et memoriam gloriosissimi Confessoris Beati Jeronymi Strydoniensis Doctoris egregii, et translatoris, interpretisque eximii sacre scripture de Ebraica in latinam et Slauonicam linguas, de qua siquidem Slauonica nostri regni Boemie idioma sumpsit exordium primordialiter et processit, debeant futuris temporibus celebrare, ad quod siquidem Monasterium construendum et edificandum Parochialem Ecclesiam sanctorum Cosme et Damiani in suburbiis nostre civitatis Pra

gensis predicte in Podschal inter Wyssegradum et Sderaz situatam, cuius jus patronatus ad Ecclesiam Wyssegradensem tunc. temporis pertinebat, facta per nos dicte Ecclesie Wyssegradensi pro iure patronatus dicte parochialis Ecclesie restitutione et satisfactione condigna duximus ordinandum, quam prefatam parochialem Ecclesiam in dictum Monasterium claustrale et conuentuale ad honorem Dei, beatissimeque Marie Virginis Matris ejus, ac gloriosorum Jeronymi prefati, Cirullique, Methudii, Adalberti et Procopii Patronorum dicti Regni Boemie Martyrum et Confessorum titulum et honorem, prefatum Archiepiscopum requirimus et hortamur attente, iuxta commissionem a sede apostolica sibi factam erigi, et etiam exaltari inibi Abbate et fratribus auctoritate predicta institutis, qui sub regula et regulari habitu ordinis sancti Benedicti, cui dictorum sanctorum conversatio gloriosa suis tribuit temporibus quos adhuc per Dei gratiam retinet, speciem et decorem in lingua Slavonica duntaxat futuris et perpetuis temporibus ob memoriam et reverentiam prefati beatissimi Jeronymi, ut ipse in dicto regno velut inter gentem suam et patriam reddatur perpetuo gloriosus, ipsiusque dignissima memoria celebris habeatur perpetuo Domino famulantes, divinum of ficium nocturnum videlicet et diurnum valeant celebrare.

Verum cum spiritualia sine temporalibus nequeant diu subsistere erectionem et exaltationem huiusmodi gratam et acceptabilem, velut opus manuum nostrarum, quam plurimum habentes et habituri fragranti et sincera erga prefatos Martyres et Confessores deuotione accensi extremamque diem judicii, ad quam cum sederit filius hominis in sede Majestatis sue bonos a malis, velut oves ab edis segregans duodecim tribus Israel iudicabit, prevenire piis et bonis operibus et elemosynis, per quas fit ablutio scelerum et contra omnia mundi pericula firmamentum, summopere cupientes ut Deus abstergat omnem lacrymam ab oculis. nostris, et non sit nobis luctus ulterior, neque clamor, neque ullus damnabilis pene dolor, transitoriis, in perpetuis felici comercio commutatis, ad dotationem et fundationem prefati Monasterii, sustentationemque, usum et opus dictorum Abbatis et fratrum ibidem de novo instituendorum suorumque successorum, ut predicitur, in perpetuum infra scriptos redditus, allodium, araturas, et cetera, que nostre presentes continent una cum dicta parochiali Ecclesia, de nostra auctoritate regia, et ex certa

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

ID 4 Turn norm, ipso

crucis. Illustri mis successori

[ocr errors]
[ocr errors]

12 mare e Mes reditum ante husad parchalem Ecclesiam preomsetes ac ipsos attentissime constante per viser miseriore Jesu Christi ut nostras donationem, fundativnem et eccessi nem ratas et gratas habentes perpetno ipsas studeant. et satagant in suorum remissionem peccaminum et sub attestatione dizini iudicii non diminuere sed angere, siquis autem contentis presentibus seu alicui ipsorum ausu temerario contradicere presumpserit, quod absit, maledictionem Dei Patris omnipotentis, et Beatorum Jeronymi, Cirulli et Methudii, Adalberti et Procopii prefatorum incurrat, plagisque scriptis in libro vite sentiat se percussum. In quorum omnium et singulorum testimonium, et ad certitudinem pleniorem presentes fieri jussimus et nostre Majestatis sigilli appensione communiri.

Datum Nuremberg anno Domini Millesimo Trecentesimo quadragesimo septimo, 'Indictione decima quinta, XT Kalendas Decembris, Regnorum nostrorum anno secundo

sunt Fridericus Bambergensis, Joannes

et Rudolphus Saxonie sacri Imperii

Opawie Duces, Eberhardus et
Joannes et Albatus Burgrav

colaus Decanus Olomue

(Ex originali arch

p. 91. 88.)

[graphic]

XII.

Literae breves Urbani P. VIII. datae 29. Aprilis 1631., quibus Missale Romano-Slavonicum recognitum approbatur.

Ecclesia catholica, cui divina favente clementia, nullo meritorum nostrorum suffragio, praesidemus, sicuti una est, ita requirit nostrae pastoralis vigilantiae sollicitudo, ut Christifideles idipsum non solum sapiant, sed etiam quantum possibile est, omnes etiam unanimes uno ore, in orationibus et sacrificiis honorificent Deum. Quum itaque, sicut accepimus, Missale idiomate "Slavonico olim a fel. rec. Joanne VIII. praedecessore nostro concessum, a centum circiter annis typis editum non fuerit, atque inde acciderit, ut Slavonum Ecclesiae Missalium inopia adeo laboraverint, ut plerisque in locis, nec Sacerdotes sacrosanctae Missae sacrificium offerre, nec populi Ecclesiae praecepto de illo audiendo satisfacere commode potuerint: nos Missalium inopiae hujusmodi ad divini nominis laudem et gloriam, animarumque Christifidelium illarum partium salutem occurrere volentes, venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotio fidei in universum Orbem propagandae praepositis, injunximus, ut quamplura Missalia, Slavonico conscripta idiomate, a Provincia Dalmatiae Romam jussu nostro afferri, iisque per nonnullos linguae Slavonicae peritos, juxta emendationes a fel. etiam rec. Pio V. et Clemente VIII. Romanis Pontificibus, similiter praedecessoribus nostris, factas, et eorum literis Apostolicis approbatas, correctis, Missale, quod Romano prorsus conforme esset, componi, illudque praefato idiomate Slavonico, ad usum et commodum eorumdem Christifidelium Ecclesiarum, locorum et provinciarum, ubi hactenus praefato idiomate celebratum fuit, imprimi curarent. Quae omnia quum praefati Cardinales diligenter praestiterint, eadem per praefatos Cardinales, et pie et accurate in praemissis ordinata et gesta approbantes, ac praefatum Missale antiquum abrogantes, motu proprio, et ex certa scientia ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, antiquorum Missalium Slavonici idiomatis

Ginzel, Codex z. Gesch. Cyrills u. Methods u. d. slav. Liturgie.

7

tam impressorum quam manuscriptorum usum, tenore praesentium, sub indignationis nostrae, ac aliis arbitrii nostri, imo iis etiam poenis, quae eorumdem P et Clementis praedecessorum nostrorum literis continentur, tenore praesentium, penitus et omnino interdicimus. Praeterea sub eisdem poenis eo ipso absque aliqua declaratione incurrendis, Apostolica auctoritate earumdem tenore praesentium prohibemus omnibus et singulis Presbyteris et Clericis, tam Saecularibus, quam cujusvis Ordinis, Congregationis, Societatis et Instituti, etiam speciali nota dignis Regularibus, earundem Ecclesiarum, locorum et provinciarum, ubi hactenus, ut praefertur, praefato idiomate Slavonico celebratum fuit, ne elapsis octo mensibus a die publicationis praesentium in Urbe, alio, quam hujusmodi novo Missali, nisi maluerint Latino, utantur. Romae apud Sanctam Mariam Majorem die 29. Aprilis 1631, Pontificatus nostri anno octavo.

(Josephi Simonii Assemani Kalendaria Ecclesiae universae. Tom. I. Romae 1755. in IV. pag. 116. s.)

XII.

Literae Innocentii P. X. circa Breviarium Romanum Illyricum datae 22. Februarii 1648.

Romanum Pontificem, cui ex dispositione divina omnium Orbis Ecclesiarum cura incumbit, sedulo decet invigilare, ut cuncta ad Catholicam fidem, divinumque cultum pertinentia, rite recteque in Ecclesiis praedictis peragantur; et praesertim ut sacrae Scripturae et alii Codices, qui fidei cultusque hujusmodi fundamenta, et sacras preces, laudibus gratiisque Deo persolvendis, continent, quocunque tempore, vel idiomate, aut charactere conscripti sint, mendis atque erroribus plane careant, illisque omnino expertes ab omnibus habeantur. Quum igitur Illyricarum gentium, quae longe lateque per Europam diffusae sunt, atque ab ipsis gloriosis Apostolorum principibus Petro et Paulo potissimum Christi fidem edoctae fuerunt, libros sacros jam inde a D. Hieronymi temporibus, ut pervetusta ad nos detulit traditio, vel certe a Pontificatu fel. rec. Joannis Papae VIII.

« ÖncekiDevam »