Sayfadaki görseller
PDF
ePub

THEOLOGIA MORALIS.

PROCEMIUM.

1. THEOLOGIA Moralis appellatur morum disciplina ex divinis documentis derivata. Quid agere debeamus, quomodo mores nostros componere oporteat, docuit nos Deus non tantum lumine menti intimius affulgente, sed præceptis primis hominibus datis, et lege in monte Sinai lata, et plurimis quæ Christus Dominus tradidit. "Quia homo," inquit S. Thomas, "ordinatur ad finem beatitudinis æternæ, quæ excedit proportionem naturalis facultatis humanæ, ideo necessarium fuit, ut supra legem naturalem et humanam dirigeretur etiam ad suum finem lege divinitus data. Secundo, quia propter incertitudinem humani judicii, præcipue de rebus contingentibus, et particularibus, contingit de actibus humanis diversorum diversa esse judicia, ex quibus etiam diversæ et contrariæ leges procedunt. Ut ergo homo absque omni dubitatione scire possit quid ei sit agendum, et quid vitandum, necessarium fuit, ut in actibus propriis dirigeretur per legem divinitus 'datam, de qua constat, quod non potest errare. Juxta hanc de morum regulis agunt theologi; quum philosophi ethices disciplinam totam ex rationis dictaminibus, vel hominum consensu, derivent. Quæ Ecclesiæ præsules lege statuerunt, vel decreto firmarunt, adhibent etiam theologi in moribus informandis. In iis quæ divino aliquo documento, vel Ecclesiæ decreto non innotuerunt,

(1) S. Thom. 1, 2. qu. xci. art. iv. Resp. Vol. I.-2.

991

ratio inservit ut investigetur veritas, quæ tamen vix habenda erit explorata, quamdiu altius auctoritatis præsidium defuerit. Hinc fit ut theologi in diversas abeant plerumque sententias de plurimis quæ ratiocinando deducuntur ex primis morum principiis, vel quæ iis vestiuntur adjunctis, quæ difficultatem novamque rerum speciem efficiunt. Non igitur ea a nobis expectanda est in hac disciplina tractanda sententiarum certitudo, quæ in dogmatibus vindicandis habetur; sed pro rerum indole verosimilitudo in plurimis tantum quærenda erit.1

2. Ex iisdem quibus dogmata fontibus morum principia emanant: nam Scriptura imprimis continentur, et Traditione innotescunt, cujus monumenta præclara in sanctorum patrum scriptis habentur. Equidem veterum scripta non exhibent accuratissimam hanc et fusiorem disciplinæ rationem, qua morum principia enucleatius exposita singulis qui in dies occurrunt casus accommodantur; nam plerumque sacris concionibus virtutes commendabant, et in vitia invehebantur, et privatim veluti per manus tradebant regendi animas artem. Attamen in Tertulliani, Cypriani, Chrysostomi, Augustini aliorumque scriptis reperiuntur quidam casus singulares, in quibus quid liceat disceptatur: et morum principia optime exponuntur, quæ sua fecerunt qui deinceps morum disciplinam Scholarum methodo tractarunt. Claret præ omnibus sui ævi ethices christianæ cultoribus S. Thomas Aquinas, quem non immeritò, ob ingenii claritatem, Scholarum Angelum dixerunt posteri: cujus scripta purissimam sanctissimamque disciplinam accurate et feliciter explicant: quæ idcirco diurna nocturnaque versavimus manu, ut tanto ductore, inoffenso decurramus pede in semita hac satis aspera. Equidem ex quo theologi coeperunt disciplinam morum adeo diligenter persequi, contigit, quod timendum erat, humano ingenio ex certis principiis ratiocinia ad res remotissimas tenui deducenti filo, errorem aliquando pro veritate haberi. Ea tunc rectorum Ecclesiæ solicitudo, quæ in fidei integritate tuenda omni claruit ævo, emicuit

(1) "In moral things there cannot ordinarily be a demonstrative or mathematical certainty; and in morality we call that certain, that is, a thing to be followed and chosen, which oftentimes is but very highly probable; and many things do not attain that degree; and, therefore, because it is very often impossible, it is certainly not necessary that the direct judgment should be sure and evident in all cases." Jeremias Taylor, Episcopus Anglicanus, in opere Morali dicto Ductor Dubitantium, ch. ii. p. 39. London, 1660.

etiam in morum vindicanda puritate, nam rejectæ sunt et damnatæ plurimæ propositiones a nonnullis theologis excogitatæ, qui nimio flagrabant studio hominum culpas extenuandi. Plerique quidem nihil cupiditati dederunt, nec vitiis ullatenus patrocinari voluerunt, sed salutis humanæ studio ea a graviore culpa vindicare studuerunt, quæ divinæ legi adversari haud manifestò videbantur. Offenderunt nonnumquam viri doctissimi piissimique, humani aliquid passi. Cæterum egregie de re christiana meriti sunt ethices sacræ auctores, inter quos Suaresius, Lessius, De Lugo, ut de innumeris aliis sileam, immortale sibi decus pepererunt. De rebus equidem lubricis fusius nonnemo egit, sed ut evitandæ innotescerent, et vulneribus adhiberentur remedia: numquid de re humana non bene merentur medici qui fœda quæque ulcera pertractant, et ut alios artis medendi imbuant principiis, omne quod hominis est explicant, subjiciuntque oculis discentium? Purissimæ sane vitæ Sanchez de matrimonio scribens ea exposuit quæ pleraque scitu sunt necessaria, ut animabus medeatur qui difficilem hanc artem profitetur. Immeritò eum aliosque iniquiores in matrimonium, et turpis curiositatis reos designat Jeremias Taylor: qui alioquin fatetur morum disciplinam apud suos neglectam ex quo confessionis usus viluit.1

3. Præ recentioribus Ethices auctoribus eminet S. Alphonsus de Ligorio, qui sæculo proxime elapso ad finem vergente floruit ante annos paucos sacris Ecclesiæ honoribus auctus. Evolvisse videtur libros fere omnes de hac disciplina tractantes, et scientiæ adjunxit rerum peritiam nam per annos plurimos in animarum cura se exercebat, adeo ut scientiæ et exercitii fructus in Theologia Morali quam scripsit nobis reliquerit. Hanc semper præ manibus habuimus, dum opus hoc nostrum qualecumque pararemus, ejusque exscripsimus sæpe sæpius verba, et secuti sumus libenter auctoritatem; nostro tamen usi judicio, tenui licet et infirmo, cui nihil petimus fidendum, nisi quatenus suffragetur auctoritas et rationum momenta.

(1) Negotia muniaque ministrorum prætexens animadvertit: "It was the less wonder that in the Reformed Churches there hath been so great a scarcity of books of cases of conscience; though it is not to be denied but the careless and needless neglect of receiving private confessions hath been too great a cause of our not providing materials apt for so pious and useful a ministration." Ductor Dubitantium, or the Rule of Conscience. Pref.

« ÖncekiDevam »