Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dicta vel convicia in parentes coram conjicit, reus est gravis delicti, sicut et qui eos gestu vel risu subsannat. Sapiens dicit: "Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ.”1 Murmurationes autem filiorum in parentes absentes haud adeo facile damnandæ sunt tamquam lethales culpæ. Nolle agnoscere parentes, eosque pauperes despicere, plerumque grave est: excusari autem posset qui patrem infamem fugeret, nolletque palam agnoscere. Accusare parentes in foro civili criminis alicujus, nisi nullus alius sit modus reipublicæ consulendi, gravis est culpa: sicut etiam lites eis intentare.

93. Contra obedientiam peccat filius graviter, quoties parentum præceptum in re gravi transgreditur, quæ scilicet magni sit momenti ad domesticam gubernationem, bonos mores, vel animæ salutem. Hinc filia quæ non vult juvenis deserere consortium, quod parentes vehementer vetant ob lapsus periculum, graviter peccat. Plerique quidem actus qui obedientiæ repugnant, non sunt habendi mortales, nisi parentes instanter præcipiant, vel gravem tristitiam ex iis concepturi noscantur. Consuetudo autem præcepta violandi auctoritatis patriæ contemptui fere æquiparatur. In matrimonio ineundo voluntas parentum exquirenda est, præsertim ab iis qui juxta leges civiles sui juris haud agnoscuntur. Qui igitur antequam vigesimum primum annum compleverint,2 parentibus inconsultis, vel rationabiliter invitis, nuptias contrahunt, a lethali culpa non facile excusantur. Sacerdotes qui nuptias hujuscemodi celebrant, mulctæ subjiciuntur.3

94. Contra amorem graviter peccat filius, si odio parentes prosequatur, et grave malum iis ex animo exoptet; si eos male tractet, torvo oculo sæpe intueatur, aspere alloquatur, aliaque det odii indicia : et si iis subsidia ad salutem negligat comparare, in gravi vel extrema necessitate. "Graviter ideo peccant filii, si non curent ut parentes iu articulo mortis constituti, suscipiant sacramentum pœnitentiæ.'

(1) Prov. xxx. 17.

(2) In statu Delaware filiæ octodecim annos natæ nubere possunt absque pa

rentam consensu.

(3) Lege Pennsylvaniæ mulcta quinquaginta librarum Anglicarum imponitur; lege Nova Jerseæ tercentorum scutatorum, lege Delaware centum saltem scutatorum, vel etiam quingentorum, judicis arbitrio.

"Hinc etiam graviter peccant filii negligentes preces et sacrificia offerri pro parentibus.'

991

95. Pietas etiam exigit ut parentibus pauperibus subveniatur; quamvis enim plerumque non debeant filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis; ut scilicet vitam quam dederunt conservent ; attamen inopia laborantibus subveniendum omnino est, ut beneficia accepta quodammodo rependantur. Hine "Dominus Matthæi XV. redarguit Pharisæos, quod impediebant filios, ne parentibus sustentationem exhiberent."3 Acriter quidem corripuit Christus Pharisæos blandientes illis qui munera Deo offerebant, parentibus subvenire negligentes pietatis prætextu: "Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? nam Deus dixit: Honora patrem et matrem: et: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri vel matri, Munus quodcumque est ex me, tibi proderit: et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. "4 Præclare igitur S. Thomas ait: "Ille qui est in sæculo constitutus, si habet parentes, qui sine ipso sustentari non possunt, non debet, eis relictis, religionem intrare: quia transgrederetur præceptum de honoratione parentum.-Si verò sine eo parentes vitam transigere possent, licitum esset ei, desertis parentibus, religionem intrare: quia filii non tenentur ad sustentationem parentum, nisi causa necessitatis.”5 Lex civilis in Neo-Eboracensi statu cogit filios parentibus inopibus et senio morboque laborantibus subvenire."

96. Peccant filii bona parentum surripiendo, vel ea prodigendo. Peccant etiam indulgendo otio, dum litteris vacare debent, pecunia a parentibus ut discant soluta; vel negligendo negotia quæ iis gerenda committuntur. Restituere debent quæ clam abstulerunt et damna reparare pro viribus: sed in rebus levioribus, nonnumquam in gravissimis, parentum consensus vel indulgentia præsumi potest, qui licet ægre patiantur bonorum prodigentiam, vix exigunt reparationem, satis habentes ut desinant prodigere.

97. Discipuli magistros suos instar patrum vereri debent, iisque obtemperare in iis quæ spectant litteras colendas, et disciplinam :

(1) S. Alph. 1. iii. n. 333.

(3) S. Thomas, 2. 2. qu, ci. art. ii. Resp.
(5) 2. 2. qu. ci. art. iv. ad quartum.
(6) Kent Comm. Vol. ii. p. iv. Lec. xxix.

(2) II. ad Cor. xii. 14.
(4) Matt. xv. 3.

nam parentum magistri gerunt vices. Peccat igitur graviter discipulus spernendo magistrum, eique repugnando cum aliorum offensione, et ordinis detrimento. Peccat etiam monita respuendo, et negligendo studia: qua ratione erga patrem injustus fit, quamvis plerumque restitutionem ob pecuniam frustra impensam, ut copia foret ei litterarum addiscendarum, pater non exigat.7

(1) S. Alph. I. iii. n. 333.

[blocks in formation]

98. DE animantium occisione non hic agi liquet ex eo quod in cibum homini concessa fuerint post diluvium: sed vetatur ne vita eripiatur homini, privata cujusquam voluntate: attamen publica auctoritate licere aliquando mortem inferre, ex plurimis legis sanctionibus quæ mortem inferendam statuunt, exploratum est. Scelus est immane vitam, quam dedit Deus, temere tollere; quod augetur quo qui occiditur magis fuit innoxius, et interfectori sanguine conjunctus, vel dignitate et virtute illustris, vel alias reipublicæ necessarius. Abele occiso, Caino flagitium exprobravit Deus: "Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra."2 Ut homines a tanto crimine abhorrerent, vetuit Deus Noe et ejus posteris ne se animantium potarent sanguine, mortisque pœnam cædis reis intentavit: "Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.' Hæc pœna omnium fere gentium legibus moribusque comprobatur, quoties cædes ex prævio consilio patrata est; carcere diuturno, vel alia hujusmodi pœna, cædem de qua minus deliberatum est manente.1 Mandantes, adjuvantes, et consulentes eadem plectuntur pœna. Excommunicatio autem fertur in eum qui infidelibus mandat ut hominem Christianum occidant, iisque pollicetur mercedem.5

(1) Gen. ix. 3.

(4)

(2) Ibidem, iv. 10.

993

(3) Ibidem, ix. 6.

"All murder which shall be perpetuated by means of poison, or by lying in wait, or by any other kind of wilful, deliberate and premeditated killing, or which shall be committed in the perpetration or attempt to perpetrate any arson, rape, robbery, or burglary, shall be deemed murder of the first degree and all other kinds of murder shall be deemed murder of the second degree.-Every person, guilty of murder in the first degree, shall suffer death." Laws of Pennsylvania, Digest. art. Murder.

(5) C. Pro humani, de homicidio in 6.

99. Homicidium quod casu contingit culpa caret, quandocumque quis rei licitæ vacat, diligentia necessaria ad alienum damnum vitandum adhibita. Sic qui feras per sylvas persequitur, ubi nullatenus suspicatur hominem aliquem latere, immunis culpa est, licet casu eum interfecerit.2 Si rei illicitæ det operam, quæ tamen nullum secum affert mortis periculum, homicidii reus non est, licet mors alicujus casu contigerit. Sic fur nonnumquam dum res alienas abripit socii manu interit, casu aliquo inopinato. Attamen secundum jura, si aliquis "det operam rei illicitæ, vel etiam det operam rei licitæ, non adhibens diligentiam debitam, non evadit homicidii reatum, si ex ejus opere mors hominis sequatur.' Qui rem agunt periculosam simul et illicitam, nullatenus excusantur, licet mors contra eorum voluntatem eveniat. Sic percutientes vehementer hominem, quem nolunt occidere, si mors ejus sequatur, habendi sunt rei, quum eum manifesto mortis discrimini objecerint. Jure communi homicidium secundi gradus dicitur. Quod si ex vulnere haud lethali mors sequatur medici imperitia, non erit homicidium.

993

100. Quum cædes vetetur, quæ mortem inferre possint simul vetita meritò censentur; ideoque mutilatio corporis alieni, verberatio, seu quæcumque percussio violenta prohibita est: sed delicti gravitas ex periculo vitæ vel injuria, vel contumelia illata dijudicanda est, quoties enim vita periclitatur, reus est cædis qui eam discrimini objecit. Ubi omne abest hujusmodi periculum, pro injuriæ et contumeliæ ratione gravis levisve est culpa. Homines rixantes plerumque peccant graviter; pueri a gravi culpa aliquando sunt immunes; sed dum adolescunt, et injurias inferendi ardent cupidine, gravis delicti facile fiunt rei.

101. Qui præceptum hoc violarunt tenentur pro viribus ad repa

(1) S. Thom. 2. 2. qu. Ixiv. art. viii.

(2) "Homicide per infortunium, or misadventure, is where a man, doing a lawful act, without intention of hurt, unfortunately kills another; as where a man is at work with a hatchet and the head thereof flies off, and kills a stander by." Blackstone, l. iv. n. 183.

(3) S. Thom. ubi supra. "When an involuntary killing happens in consequence of an unlawful act, it will be either murder or manslaughter, according to the nature of the act which occasioned it." Blackstone, 1. iv. n. 193.

[ocr errors]

(4) The killing of a human being without a design to affect death, in a heat of passion, but in a cruel and unusual manner." Chitty, note, n. 191.

« ÖncekiDevam »