Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tem. Ob virtutis eximiæ exercitium vitam etiam exponere sancti consueverunt, inserviendo peste afflictis: quod sane maximam meretur laudem. In plurimorum periculo non licet aliquibus se ipsos interimere ut cæteri serventur: cæterum se projicere in mare ne scapha multitudine 66 mergatur, non est directe se interimere, sed exponere se periculo, ut ab undis, deprimenti corporis pondere, vincatur." Ita de eo qui alteri permittit tabulam a se occupatam scribit Lessius:1 quod virtutis exercitium videtur si alterius vita sit valde utilis. Sic qui sacerdotis vitam suo manifesto dissrimine servat, ex Religionis et utilitatis omnium studio, laudandus est.

125. Ad servandam castitatem licet se mortis discrimini objicere, magnum est enim ejus pretium, magnumque imminet periculum consensus in voluptatem pravam. Plurimi idcirco tenent puellam debere mortem subire potius quam stupraturo repugnare desinere; sed sunt qui putant eam excusari, si tanta formidine oppressa desinat repugnare, quin ullatenus stuprantem adjuvet, vel ei consentiat. "Nec potest quieta remanere et passive se habere, id est absque substractione positiva sui corporis, aut aliquo motu huic contrario, sed debet quantum potest membrum et semen virile non recipere, continuò se agitando, retrahendo, stringendo crura, &c."3

126. Reo licet non fugere, imo se judici sistere et crimen fateri, quod morte plectendum novit, nam non censetur arcessere sibi mortem, sed nolle eam se celando effugere. Nequit tamen mortem sibi consciscere, etiam ex judicis præcepto, quum natura repugnet.

127. Licet carnem suam vigiliis et inedia moderate affligere, pœnitentiæ causa et ut libido dometur, etsi vita inde sit brevior futura: nam virtutis studio licet id facere quod tot literarum faciunt amore, vel lucri causa: sæpe scilicet noctes ducunt insomnes, gravibusque laboribus se fatigant. Sed excessus omnis qui mortis periculum affert vitandus est.

128. Non licet se mutilare ad castitatem servandam, nam libido ea ratione non extinguitur, et corporis humani integritas cum Creatoris injuria læditur. Hinc pluribus conciliorum decretis id vetitum est. Quod autem dicit Christus: "Sunt eunuchi qui se ipsos cas

4

(1) De just. et jure § ii. c. ix. dub. vi. 31.

(2) Mayol Expos. v. præc. art. iv. § 1. Hinc infertur tertio.

(3) Ibidem, art. vi. § 5. col. 641.

(4) Can. xxii. Apost. Si quis abscindit, dist. 55. Can. significavit, de corp. vitiato. Can. qui partem, et can, 1. Conc. Nic.

traverunt, propter regnum cœlorum;"1 non est prout sonat accipiendum, uti colligitur ex eo quod distinguuntur ab iis qui ab hominibus facti sunt, et constat manifestò ex patrum veneranda auctoritate,2 et Ecclesiæ perpetuo sensu; sed de vita cœlibe propter regnum cœleste suscepta. Irregulares sunt qui temere et sponte mutilati sunt: non autem qui inviti vel medicorum jussu; nam injuria quam passi sunt augeretur pœna, et necessitas toti corpori consulendi excusat medicis obtemperantem. Obtinet alicubi mos ut pueri evirationem patiantur, ad vocis suavitatem conservandam :3 quem theologi nonnulli excusant ob cantus ecclesiastici utilitates, ne feminæ viris admixtæ canant, prout apud nos: alii damnant. A sensu moribusque nostris prorsus abhorret : sed et mores nostri, quibus feminæ cum viris canunt, magna pariunt incommoda.

4

129. Utrum alias liceat se mutilare, manum præcidendo, aurem, nasum, vel aliud membrum, ad placandum tyrannum, et ad vitandum mortem, disputatur inter theologos, nonnullis negantibus, quum homo non sit suorum membrorum dominus; aliis affirmantibus, eo quod sit homini jus vitam servandi cum partium corporis jactura. Inter hos Lessius numeratur, qui et sanctas laudat virgines, quæ nares sibi præciderunt ad evitandam petulantiam tyranni.5

66

130. Ægroti qui remedia temere recusant adhibere, cum manifesto vitæ discrimine, vix excusantur a peccato lethali, “a Deo est enim omnis medela.-Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir

prudens non abhorrebit illa.” "Verum," inquit Mayol, "quia vix de hoc (remedii scilicet efficacia,) haberi potest certitudo, ideo non videntur de peccato lethali damnandi, qui in universum ab omnibus

(1) Matt. xix. 12.

(2) S. Ambros. 1. de viduis, cap. xiii. S. August. 1. vi. contra Julianum c. xiv. S. Basilius 1. de vera Virginitate, et ep. 87. S. Chrysostom. hom. lxii. in Mat. n. 3. "We have it from our Saviour himself, in that very chapter where he inculcates the institution of marriage, that as there are some persons who are incapacitated for it by nature, and others who have been made so by men; so there are some who for the kingdom of God's sake have abridged themselves of the use of it, and those that can receive it are permitted by our Saviour to do it." Trowerson, Explication of Decalogue, p. 383.

(3) Bened. xiv. de syn. dioc. 1. xi. c. vii.

(4) Mayol Expos. v. præc. art. iv. § 2. sub finem.
(5) De justitia et jure, § ii. c. ix. Dub. xiv.
(6) Eccli. xxxviii, 2. 4.

pharmacis abstinent."1 Cæterum nisi indoles peculiaris, vel naturalis quidam pharmacorum horror eos excuset, non videntur gravi culpa immunes, quum nolint remedia quibus forsan conservanda sit vita adhibere. Equidem excusantur, quoties remedium durissimum est, cruciatum corpori inferens, vel pudori valde repugnans. "Hinc puella aut femina cancro aliove morbo in verendis et secretis partibus laborans, non tenetur admittere inspectionem ac curationem a medicis et chirurgis, quamvis licite possit. Ratio est quia plerumque ob custodiam pudicitiæ ab hoc non minus abhorrent feminæ quam ab ipsa morte."2 Adjungit Mayol: "Hinc laudantur quidam viri graves et perfecti, calculo laborantes, qui in his partibus se tangi aut inspici ad morbi curationem omnino recusarunt, dicentes se satis vixisse, si aliud non suppeteret remedium ad vitandam mortem."3

SV. DE MALEFACTORUM SUPPLICIO.

995

131. Malefactores occidi posse negarunt Waldenses; Scotus docuit mortis pœnam iis tantum criminibus decerni posse, quæ in Scripturis ea punienda dicuntur ex veteris legis auctoritate: theologi verò, cum D. Thoma, passim docent supremam civilem auctoritatem mortem posse irrogare reis quorum facinora grave inferunt reipublicæ detrimentum. "Quælibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem, sicut pars ad totum, et ideo si aliquis homo sit periculosus communitati, et corruptivus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter et salubriter occiditur, ut bonum commune conservetur." Equidem, Deo ipso sanciente, pluribus delictis ea olim adsignata est pœna; quam Dei nomine decerni et irrogari, etiam ab ethnicis imperatoribus, ex S. Pauli ad Romanos, ethnico subditos imperio, dictis, liquet; ait scilicet" principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac; et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat, Dei enim minister est: vindex in iram ei, qui malum agit. Ita quidem et principes Christiani gladio semper consueverunt uti in criminum vindictam, nemine incusante eos mandati divini violati :

(1) Expos. v. præc. art. iv. § i. An autem, col. 588. (2) Ibidem, § ii. col. 591.

(3) Ibidem.

996

(4) Guido Carmelita cit. ab Alphonso a Castro adv. hær. 1. xi. v. Occidere. (5) 2. 2. qu. lxiv. art. ii. Resp.

(6) Rom. xiii. 3.

quapropter constans ecclesiæ doctrina et traditio agnovit hanc esse penes eos potestatem. Æquum quidem est et necessarium, perspecta hominum indole vitiosa, ut mortis pœna quandoque irrogetur ad facinorosos homines coercendos, qui, tanta pœna haud imminente, in omnia scelera proni ruerent, et societatis ordinem et singulorum jura penitus subverterent: "Occidere malefactorem licitum est," inquit S. Thomas, "in quantum ordinatur ad salutem totius communitatis.”1 Cæterum clerici nequeunt mortem reis inferre, etiam ex legis auctoritate, "quia sunt electi ad altaris ministerium, in quo repræsentatur passio Christi occisi: qui cum percuteretur, non repercutiebat, ut dicitur, 1 Pet. ii. Et ideo non competit ut clerici sint percussores, aut occisores."

992

132. Cæterum severitati legum modus ponendus est; constat enim facinora aliquando augeri numero et gravitate ex nimio legum rigore, quo tollitur criminum discrimen: qui enim pœnam capitis sibi imminere novit ex delicto leviori, ad gravissima patranda nonnunquam impellitur, dum nullam sperat salutem. Homines etiam suppliciis intuendis assueti in vitiis obdurescunt, et fiunt ad flagitia immania proclives. Si mortis pœna decernatur ob crimen fictum, quale est cultus divini exercitium, occisio est injusta, et homicidæ habendi sunt omnes qui operam præstant legis iniquæ et sententiæ executioni. Idem dicendum si ob culpas quæ gravius non inferunt damnum societati pœna illa statuatur; vel si tribunalis vel privatorum arbitrio relinquatur ut mors temere irrogetur, nulla fere forma judicii servata. In bellis autem et in motibus civilibus summaria habentur judicia. Sed quæ nonnullis in locis aliquando usurpata est a civibus potestas reos pro arbitrio judicandi et puniendi statim, etiam pœna capitis, ab omni justitia et ordine publico abhorret, estque immane facinus. Vetat sane constitutio Americana, prout

3

4

(1) 2.2. qu. lxiv. art. iii. "Civil society has an undoubted right to use the means requisite for its preservation, and the punishment of murder with death accords with the judgment and practice of mankind." Kent's Comm. Vol. ii. n. 14. (2) S. Thomas, 2. 2. qu. lxiv. art. iv. Resp.

(3) "Whenever the constitution of a state vests in any man, or body of men, a power of destroying at pleasure, without the direction of laws, the lives or members of the subject, such constitution is in the highest degree tyrannical; and whenever any laws direct such destruction for light and trivial causes, such laws are likewise tyrannical." Blackstone, l. i. n. 134.

(4)

"The common law does never inflict any punishment extending to life or

emendata est, ne quis absque judicii ordine, vita, libertate, vel rebus suis spolietur.1

133. Aliquando damnantur aliqui læsæ majestatis absentes, et propter contumaciam proscribuntur: quos extra legis protectionem idcirco positos olim licuit cuiquam interficere.2 Jam verò id non licet, nisi resistant eos capere volentibus, vel nisi verbis perspicuis ea fiat a republica potestas, quæ gravissimam postulat causam.3 "Qui sine aliqua publica administratione maleficum occiderit, velut homicida judicabitur: et tanto amplius quanto sibi potestatem a Deo non concessam usurpare non timuit." Ita S. Thomas, juxta mentem Augustini.5

SV. DE TYRANNORUM NECE.

4

134. De tyrannis asseruit nonnemo quemlibet eos posse interficere, etiam juramenti fide neglecta, quam propositionem damnavit concilium Constantiense: "Quilibet tyrannus potest et debet licite et meritorie occidi per quemcumque vassallum suum vel subditum, etiam per clanculares insidias et subtiles blanditias vel adulationes, non obstante quocumque præstito juramento, seu confœderatione factis cum eo, non expectata sententia vel mandato judicis cujuscumque. Nostri non interest quæstionem illam discutere, utrum

996

limb, unless upon the highest necessity; and the constitution is an utter stranger to any arbitrary power of killing or maiming the subject without the express warrant of law." Ibidem. Dicit Mayol post Cajetanum. "Nec excusat auctoritas principis hoc mandantis, etiamsi illi constaret quod iste meretur mille mortes." Expos. v. præc. art. i. Dico secundo. Probatur.

(1) "Nor (shall any person) be deprived of life, liberty, or property, without due process of law." Amendments, art. v.

[ocr errors]

(2) Mayol. Expos. v. præc. art. i. Quæres secundo. Though anciently an outlawed felon was said to have caput lupinum, and might be knocked on the head like a wolf, by any one that should meet him; because having renounced all law, he was to be dealt with as in a state of nature, when every one that should find him might slay him: yet now, to avoid such inhumanity, it is holden that no man is entitled to kill him wantonly or wilfully; but in so doing is guilty of murder, unless it happens in the endeavour to apprehend him." Blackstone, l. iv. n. 320. Vide et Jeremiam Taylor, Duct. Dub. l. iii. c. 2. p. 109. (3) Vide Carriere, de justitia et jure, vol. ii. n. 770.

(4) 2. 2. qu. lxiv. art. iii. Sed contra. (5) L. i. de civ. Dei. c. xxi. et c. xxvi.

(6) Sess. xv. die 6 Julii, 1414.

« ÖncekiDevam »