Sayfadaki görseller
PDF
ePub

liceat toti genti, per suos delegatos, non tantum spoliare regno supremum principem,1 sed et capitis damnare ob abusum potestatis, et ad rempublicam ab iteratis ejus conatibus servandam: apud nos quippe præses, qui supremus est magistratus, ad quadriennium tantummodo gubernat, et si interim deliquerit, poterit juxta legem coram supremo Senatu judicari, primario judice supremæ curiæ præsidente, et si duæ ex tribus partibus ita censeant, damnari.2 Dubitari nequit eum, si reus probetur, sententiam subire debere ex legis auctoritate latam, quæ tamen eo casu vitam non afficit. Cæterum si delictum alias pœnam capitis mereatur juxta communes legum sanctiones, poterit deinceps coram consueto tribunali judicari et damnari.

135. Quod spectat ad reges, vel imperatores, olim nonnumquam a pontificibus Romanis depositos, putamus id contigisse ex sæculorum illorum moribus, et principiis juris a plerisque gentibus tunc agnitis: quum enim juramento principes designati sese consueverint ligare ad servandum regni consuetudines et jura Ecclesiæ, et subditorum ; qui ea tyrannide violabat, censebatur regnandi jure decidisse, quando supremus pontifex, penes quem imperator juramentum emiserat, regibus penes episcopum jurantibus, eum violati pacti reum judicaverat, sive in sacro episcoporum senatu, sive judicio haud adeo solemni. Inde autem non sequebatur licere cuiquam regem vel imperatorem depositum interficere: sed facta populo vel electoribus potestate alium in ejus locum sufficiendi, si pergeret alter jura solii sibi vindicare, plerumque armis certabatur, inter designatum et depositum principes. Immane est et inauditum pontifices hortatos esse, ut vita deposito regi eriperetur, vel quidquam fieret contra regnantium legitima jura, prout ex communi gentium christianarum sensu tunc intelligebantur. Quod si facinora patrata sint aliquando, contigit ex

(1) Dicit S. Thomas, de seditionis crimine agens: “Regimen tyrannicum non est justum, quia non ordinatur ad bonum commune, sed ad bonum privatum regentis: ut patet per Philosophum in 3 Politicorum et in 8 Ethic. Et ideo perturbatio hujus regiminis non habet rationem seditionis, nisi forte quando sic inordinate perturbatur tyranni regimen, quod multitudo subjecta majus detrimentum patitur ex perturbatione consequenti, quam ex tyranni regimine. Magis autem tyrannus seditiosus est, qui in populo sibi subjecto discordias et seditiones nutrit, ut tutius dominari possit. Hoc enim tyrannicum est, cum sit ordinatum ad bonum proprium præsidentis, cum multitudinis nocumento." 2. 2æ qu. xlii. art. ii. Ad tertium.

(2) Constitution of the United States, Art. i. Sect. iii. n. 6, 7.

privatorum vitio: quod dicendum omnino de Henrici III. et Henrici IV. apud Gallos interfectione. Ex animis furore fanatico vel infidelitate efferatis, Carolo I. Anglorum et Ludovico XVI. Gallorum regibus, mors contigit infanda. Equidem non diffitemur aliquem tradidisse licere invasorem regni, cui nulla suffragatur juris species, e medio tollere ut patriæ oppressæ subveniretur, qui tamen dixerunt "necessarium esse, ut constet illum esse injustum invasorem. Si enim aliquod probabile jus habet, non censetur tyrannus, unde non licet interficere." De rege legitimo, cujus potestas in tyrannidem desinit, alias docet, nisi in legitimis reipublicæ comitiis fuerit regno depositus, et hostis patriæ declaratus, qui scilicet pergit sibi regni jura usurpare, et conculcare cives: "Adde si tantum excrescat tyrannis," inquit Lessius, "ut non videatur amplius tolerabilis, nec ullum aliud remedium supersit, primum a republica, vel comitiis regni, vel alio habente auctoritatem, esse deponendum et hostem declarandum, ut in ipsius personam liceat quidquam attentare. Tunc enim desinit esse princeps." Hæc tamen placita nostra non faci

mus.

[ocr errors]

§ VII. DE Duello.

136. Duellum dicitur duorum bellum, seu certamen ex condicto factum. Mediis sæculis innocentia vel scelus alicujus ex duelli eventu dijudicabatur, plerisque vanæ credulitati indulgentibus, Deum innocenti pugnanti adfuturum, ne interficeretur. Superstitione hac jam excussa, honoris specioso nomine plerique certaminis hoc genus detestandum excusant. Fictum duellum nonnulli putabant licere a vitandam infamiam : eorum tamen sententiam rejecit Clemens VIII.3 vetando duella etiam non fatalia. Et re quidem vera fingentes se singulari certamine pugnare aliis sunt scandalo, dum pravam consuetudinem suo exemplo firmant.

137. Verum duellum aliquando licere ex publica auctoritate, ob causam publicam, ad bellum duorum discrimine definiendum, existimant nonnulli, Davidis singulari certamine cum Goliath congressi exemplo moti: licet quippe fortunam belli inde experiri, quum sic

(1) Lessius, de justitia et jure, § ii. c. ix. dub. iv. n 9.

(2) Ibidem, n. 12.

(3) In Const. Illius vires.

VOL. I.-12

utrique exercitui consulatur.1 Privata verò auctoritate non licet provocare ad pugnandum; nec provocationem acceptare; quamvis aggressorem liceat repellere; et, si ipse offerat gladium, aut ballistam igneam, iis etiam uti, vel tela si præsto sint arripere, nulla fugiendi absque dedecore suppetente occasione. Provocatus igitur ad duellum potest suo honori satis consulere, protestando se, utpote Christi lege devinctum, singulari certamini non posse se committtere; tamen ad omnem injuriam repellendam semper paratum. Nec licet notam ignaviæ evitandi causa, vel officii amittendi metu, provocationem acceptare. Hac in re habendæ sunt præ oculis propositiones a Benedicto XIV. damnatæ. 1. "Vir militaris, qui nisi offerat et acceptet duellum, tamquam formidolosus, timidus, abjectus, et ad officia militaria ineptus haberetur, indeque officio, quo se suosque sustentat, privaretur, vel promotionis alias sibi debitæ, ac promeritæ spe perpetuo carere deberet, culpa et pœna vacaret, sive offerat, acceptet duellum. 2. Excusari possunt etiam honoris tuendi, vel humanæ vilipensionis vitandæ gratia, duellum acceptantes, vel ad illud provocantes, quando certo sciunt pugnam non esse sequuturam, utpote ab aliis impediendam. 3. Non incurrit ecclesiasticas pœnas contra duellantes latas dux vel officialis militiæ acceptans duellum ex gravi metu amissionis famæ, vel officii. 4. Licitum est in statu hominis naturali acceptare et offerre duellum ad servandas cum honore fortunas, quando alio remedio eorum jactura propulsari nequit. 5. Asserta licentia pro statu naturali applicari etiam potest statui civitatis male ordinatæ, in qua nimirum vel negligentia, vel malitia magistratus, justitia aperte denegatur."2

138. Pœnæ in duellantes latæ sunt 1. Excommunicatio ipso facto incurrenda, et Pontifici reservata. 2. Privatio sepulturæ ecclesiasticæ, etsi sacramentis muniti discesserint.3 Excommunicatione pariter ligantur patrini, et omnes alii qui consilio suo, vel præsentia sanciunt et probant duellum, animum pugnaturis adjiciendo. "Qui vero," inquit "Tridentinum concilium pugnam commiserint, et qui eorum patrini vocantur, excommunicationis, ac omnium bonorum suorum proscriptionis, ac perpetuæ infamiæ pœnam incurrant; et ut homicidæ, juxta sacros canones puniri debeant. Et, si in ipso conflictu

(1) Vide Jeremias Taylor, Duct. Dub. l. iii. c. ii. vol. ii. p. 113.
(2) Const. Detestabilem.

(3) Ibidem.

decesserint, perpetuò careant ecclesiastica sepultura. Illi etiam qui consilium in causa duelli, tam in jure, quam in facto dederint, aut alia quacumque ratione ad id quemquam suaserint, necnon spectatores excommunicationis ac perpetuæ maledictionis vinculo teneatur."1

De Bello agemus ubi de jure gentium.

(1) Sess xxv. c. xix.

[blocks in formation]

991

139. ADULTERIUM, scilicet concubitus viri cum femina, quorum alteruter vel uterque sit conjugii vinculo alteri ligatus, sexto præcepto prohibetur. Hujus criminis malitia ex eo patet quod fides conjugii violetur, haud sine conjugis gravissima injuria, et incerta sæpe reddatur proles, et oneri alienam prolem educandi maritus nonnumquam subjiciatur, vel proles omni educationis subsidio careat. Grave crimen est, quapropter Job, se eo immunem esse affirmans, dicit: "Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum.-Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.' Mulieris adulteræ flagitium exaggerat Ecclesiasticus: "Mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio: primò enim in lege Altissimi incredibilis fuit; secundò in virum suum deliquit: tertiò in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi."2 Pœna mortis utrique adultero veteri lege decernebatur: "Si machatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et machus et adultera."3 Æternæ mortis pœnam adulteris Apostolus passim minatur : 'Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus.” "Ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio (εv tw яpayμarı) fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus." De re maritali agi ex contextu liquet; hortatus enim erat Apostolus ne quis, ethnicorum instar, libidini se dederet.

66

994

995

140. Adulterii malitia manet, licet conjux suam injuriam consen

(1) Job xxxi. 9. 11.
(3) Levit. xx. 10.
(5) 1 Thess. iv. 6.

(2) Eccl. xxiii. 32.
(4) Heb. xiii. 4.

Vide et 1 Cor. vi. 9.

« ÖncekiDevam »