Sayfadaki görseller
PDF
ePub

imitari aliquatenus oportet, severiora jejunia aliave pœnitentiæ exercitia injungendo sed ratio habenda est temporum, ne disciplinæ impatiens animus in scelera iterum propendeat.

991

152. Fellatores vocat Martialis "lingua maritos et ore machos,' Pessimum hoc libidinis genus mortale esse et naturæ repugnare liquet. Qui linguam in mulieris os immittunt, in proximo pollutionis discrimine versantur, et contra naturam voluptatem quærere convincuntur: quapropter nequeunt a lethali eximi culpa, nisi obiter fiat, absque venerea delectatione.

(1) L. xi. epigr. 61.

CAPUT XI.

DE SEPTIMO PRÆCEPTO.

[ocr errors]

"Non furaberis."

153. FURTUM, quod septimo Decalogi præcepto prohibetur, est occulta et injusta rei alienæ ablatio, domino rationabiliter invito. Violenta rei alienæ ablatio, injuria facta, rapina dicitur, quæ et vetita censenda est. De utroque crimine dicit Apostolus: "Neque fures, neque rapaces, regnum Dei possidebunt."1 Plagium, seu plagiatus, mancipiorum scilicet a dominis injusta abductio, ab Hebræis dicitur hic præsertim vetitum: sed nihil postulat ut arctiori sensu vox accipiatur. Quandocumque res ex publico thesauro, seu fisco, aufertur ab aliquo cui munus publicum concreditum est, dicitur peculatus. Abigeatus est animantium ablatio injusta: sacrilegium est rerum sacrarum rapina, seu furtum.

154. Extrema urgente necessitate, quæ ad vitam servandam necessaria sunt jure usurpantur; quæ enim obtinuit bonorum divisio, ex hominum conventione et diuturno usu, non potest naturæ instinctui, quo quis ad vitæ conservationem impellitur, obstare. "Ea quæ sunt juris humani, non possunt derogare juri naturali, vel juri divino. Secundum autem naturalem ordinem ex divina providentia institutum, res inferiores sunt ordinatæ ad hoc, quod ex his subveniatur hominum necessitati: et ideo per rerum divisionem et appropriationem ex jure humano procedentem non impeditur, quin hominis necessitati sit subveniendum ex hujusmodi rebus.”2 Id dicendum etiam videtur de gravissima necessitate quæ extremæ comparatur: v: g: quando quis versatur in probabili periculo incurrendi mortem, vel perpetuam captivitatem, vel amittendi membrum præcipuum. Pauper etiam extrema necessitate laborans debet rem a domino suo petere antequam

(1) 1 Cor. vi. 10.

(2) S. Thom. 2. 2. qu. lxvi. art. vii. Resp.

eam tollat, nisi prævideat ex petita licentia occasionem orituram omne sibi subsidium subtrahendi. Si res magni valoris alicui ad vitam servandam penitus necessaria sit, licet, juxta plures theologos, eam diviti surripere, dummodo ea ablata, similis necessitas non sit diviti nascitura. Nihilominus dives non tenetur opes suas profundere etiam iis qui extrema laborant necessitate, quum charitas cum tanto rerum suarum detrimento non obliget. Qui rem alienam surripuit et consumpsit, extrema pressus necessitate, non videtur postea ad restituendum teneri, si absolute pauper fuerit tum re, tum spe: secus si ad tempus tantum necessitate laboraverit, alioquin dives, vel certam spem divitiarum habens; tunc enim mutui instar rem sibi sumpsit. Fures in extrema necessitate consumentes quæ antea injuste acceperant, ad restituendum teneri plures affirmant.

155. In gravi necessitate, qualem plerique patiuntur pauperes, res alienas surripere nullatenus licet, quum rerum divisionem jam institutam absque gravissima causa violari ratio vetet: quapropter Innocentius XI. damnavit propositionem: "Permissum est furari, non solum in extrema necessitate, sed etiam in gravi.1

156. Ad justam sui compensationem res alienas surripere, si alia desit ratio jus suum prosequendi, nulla videtur culpa: v: g: si quis mercedem quam promisit nolit reddere. Præterire autem legitimas rationes quibus illud prosequi quis valeat, venialis saltem est culpa, nisi expensæ moraque judiciorum, aliave gravis causa obstet. Cæterum cavendum ne quis facile et falso sibi persuadeat aliquid deberi. Hinc jure meritoque damnavit Innocentius XI. propositionem, "Famuli et famulæ domestica possunt occulte heris suis subripere ad compensandam operam suam, quam majorem judicant salario quod recipiunt." Propositio hæc judicio famulorum omnia permittens furtis januam pandebat.

157. Famuli surripientes bona dominorum furti rei agnoscuntur. Excusantur autem a gravi delicto si esculenta et poculenta communia in suos usos sumant, præsertim si dominus non præbeat eis debitam sustentationem. Cæterum si ea e domo efferant, et largiantur, vel vendant, vel si delicatiores et majoris pretii cibos quos sibi servarunt domini, sumant, ad restituendum obligandi erunt. Quum autem plerumque eis non suppetat restituendi ratio, debent saltem quantum possint, laboribus et obsequiis majoribus compensare. Hæc etiam

(1) Prop. xxxvi.

(2) Prop. xxxvii.

ad mancipia traducere licet: quibus ut e suo peculio, si forte quid habeant ex dominorum venia, furta hujusmodi compensent injungere durum videtur, quum omnem suam operam heris per totam vitam conferant.

158. Uxor marito surripiens pecuniam, vel alia bona communia, eaque in usus vanos vel pravos impendens, peccat, et ad restituendum tenetur; administratio enim bonorum communium penes maritum est. Cæterum maritus facilius injuriam hujusmodi condonare censetur, nisi valde notabilis sit. Excusatur etiam uxor, si viro prodigo ea subtrahat conservandi causa, vel ad sustentandam familiam, vel ad ea comparanda quæ sibi, vel filiis, sunt necessaria secundum suum statum. Potest etiam proli ex alio matrimonio natæ, vel patri vel matri, moderatis subsidiis succurrere, ne inopia premantur. Eleemosynam dare ei licet pro more cæterarum uxorum suæ conditionis, aliaque facere earum instar, etsi repugnet absque justa causa maritus. De iis autem quæ sua comparavit industria, vel quorum dominium et administratio penes ipsam sunt, libere ipsa disponit.

159. Quæ sit furti gravis materia apud theologos in quæstione est. Equidem certa regula qua semper definiatur statui non potest, sed plerumque ex adjunctis judicandum est: cæterum quædam præ oculis habenda sunt, ut judicium fiat verosimile, si non omnino certum.

160. Materia in se gravis admittenda est, cujus ablatio gravis est culpa, in quibuscumque rerum adjunctis, a viro licet ditissimo: nam interest boni communis ut nemini auferatur res per se gravis, et nisi id districte prohiberetur, divites facile suis bonis spoliarentur. Quinque nummi argentei, seu unus aureus, sunt utique materia gravis; nec enim ditissimus eos sibi injuria auferri nisi ægerrime pateQuænam autem minor summa sit materia gravis non facile nec certo statui potest: sed nobis videtur nummus unus argenteus plerumque sufficere. Quoad plerosque divitiis haud auctos sufficit dimidium nummi argentei: quoad pauperes viginti quinque oboli: quoad mendicos quinque oboli.

retur.

161. Damnum domino illatum materiæ gravitatem auget, nam pauper amisso dimidio nummo argenteo damnum grave patitur, ideoque furans graviter peccare censendus est. Aliquando contingit ut re levi ablata grave oriatur detrimentum, præsertim si sit instrumentum quod non possit facile comparari. Hinc acum sartori surripere aliquando est gravis culpa, scilicet si alius ei desit, nec queat facile haberi: sic VOL. I.--13

et alia instrumenta etiam parvi valoris si subtrahantur, operarius diem integrum aliquando a labore impeditur.

162. In furti gravitate æstimanda personarum habenda est ratio, quatenus qui necessitudine sunt conjuncti, plerumque haud adeo ægre ferunt aliquid sibi a propinquis vel domesticis auferri. Fratres et sorores minus gravantur ob ea quæ sibi subtrahuntur, nisi magni sint momenti.

163. Minuta furta aliquando in unum coalescunt ex furantis intentione qui enim sibi proposuerit notabilem summam paulatim surripere, animo jam graviter peccat, gravique se obstringit reatu quoties eo animo parvum quid accipit. Sed non novum admittitur peccatum singulis vicibus, quum singuli actus censeantur pravæ voluntatis executio una continua. Hinc dicit Scriptura: "Statera dolosa abominatio est apud Dominum.”2 Si ea absit intentio, parvum quid surripiens levis culpæ reus agnoscendus erit, donec sæpius furando res alienas notabilis valoris sibi comparaverit: gravis quippe est culpa eas injuste accipere vel retinere. Hine damnavit Innocentius XI. propositionem. "Non tenetur quis sub pœna peccati mortalis restituere quod ablatum est per pauca furta, quantumcumque sit magna summa totalis."3 Dominis læsis restitutio hujusmodi facienda est. Quod si singuli leviter tantum læsi fuerint, plures theologi censent iis sub gravi non esse restituendi obligationem; et satis esse si quis pauperibus, vel locis piis tribuat quæ injuste sibi comparavit: et in hoc dominos consentire. Omnes autem conveniunt huic restituendi obligationi satis fieri pauperibus ablata tribuendo, quoties domini singuli incerti fuerint, vel iis restitutio fieri nequeat absque gravi famæ vel bonorum jactura. Qui igitur statera dolosa usi fuerint, vel alias emptores fraudaverint, debent omnibus, quos graviter se læsisse norunt, restituere; singulis etiam, quos leviter læserunt, si commode possint; et pauperibus, vel pio operi, impendere, quæ congesserunt incertos quoscumque etiam leviter fraudando. madvertendum autem majorem requiri summam ad gravem constituendam furti materiam, quando per furtula surripitur, præsertim si a diversis, et magnis interpositis temporis intervallis, surripiatur. S. Alphonsus de Ligorio censet "quod si furtula fiant eidem

(1) Lessius de just. § ii. c. xii. dub. vii. n. 40.
(3) Prop. xxxviii.

(2) Prov. xi. 1.

Ani

« ÖncekiDevam »