Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tiabatur meritò sunt proscriptæ.: "Quidni aiebat quidam, non nisi veniale sit detrahentis auctoritatem magnam sibi noxiam falso crimine eludere ?" "Probabile est non peccare mortaliter, qui imponit falsum crimen alicui, ut suam justitiam et honorem defendat. Et si hoc non sit probabile, vix erit opinio probabilis in theologia." Equidem liquet grave esse peccatum famæ alterius mendacio graviter nocere : nec excusatio habetur in ratione ob quam profertur: nec enim injuriam injuria propulsare licet, multo minus justam aggressionem. Dubitarunt nonnulli theologi utrum justitia violetur; sed res videtur manifesta, habet enim etiam injustus aggressor jus ne mendacio repellatur. 172. Quæcumque alia mendacia damnum vel perniciem afferunt pari ratione præcepto hoc prohibita censenda sunt. Graviter peccant qui ea confingunt quibus amicorum dissolvatur necessitudo, vel aliquis impediatur a munere impetrando, vel alias lædatur. Gravissime peccant qui mendaciis nocent Religioni, et animarum saluti : uti in more est plurimis qui non ideo excusantur quod ea vera esse temere sibi persuadeant. Ex memoriæ defectu et mentis perturbatione facile contingere potest ut quis falsum proferat quin graviter sit reus: attamen serio debet apud se perpendere quidquid aliorum interest, ex suo testimonio dijudicandum. Optime animadvertit S. Thomas: "In testimonio ferendo non debet homo pro certo asserere, quasi sciens, id de quo certus non est; sed dubium debet sub dubio proferre, et id de quo certus est pro certo asserere. Sed quia contingit ex labilitate humanæ memoriæ quod reputat se homo quandoque certum esse de eo quod falsum est, si aliquis, cum debita solicitudine recogitans, æstimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter hoc asserens: quia non dicit falsum testimonium per se, et ex intentione, sed per accidens contra id quod intendit."2 Quod si grave nocumentum oriatur alteri ex testis errore, debet, si valeat absque gravi sui discrimine, eum corrigere: sed non tenetur se pejerandi crimini exponere, nec ad reparanda damna quæ ex errore hujusmodi provenerunt; quum haud sua culpa evenerint, sed casu potius, et contra voluntatem.

§ II. DE MENDACIO OFFICIOSO.

173. Decalogi præceptum mendacia quæ perniciem afferunt spectat: sed sæpe contingit mendacia nihil damni alicui inferre; pro(1) Prop. xliii. et xliv.

(2) 2. 2. qu. lxx. art. iv. ad primum.

feruntur scilicet se excusandi causa, vel utilitatis suæ aut alienæ ; et dicuntur idcirco officiosa: de quibus olim disceptatum est utrum aliquando liceant. Fuerunt tempore Augustini qui affirmarent, præsertim si Religioni utilitas inde proveniret: quapropter putabant licere se fingere e secta Priscillianistarum, quo facilius possent arcana quæ pejerando hi servabant detegere. In mendacii patronos magna cum vi insurrexit Augustinus, ostenditque nullo unquam in rerum eventu mendacium esse culpa immune: quem tota Catholicorum doctorum natio deinceps secuta est.

66

174. Grotius, adeo celebris inter scriptores Protestanticos, censuit licere falsum proferre, "quoties sermo ad eum dirigitur, qui non decipitur, etiamsi tertius inde falsam hauriat persuasionem," et negavit "mendacium stricte dictum, id est injuriosum" committi, "quoties certum est eum ad quem sermo est, libertatis suæ in judicando læsionem non ægre laturum, imo gratias habiturum eo nomine, ob commodum aliquod, quod inde assequitur." Excusat etiam a culpa mendacii, "quoties qui habet jus supereminens in omnia jura alterius, eo jure bono ipsius, sive proprio, sive publico utitur." Denique quoties vita innocentis, aut par aliquid aliter servari, et alter ab improbi facinoris perfectione aliter averti non potest;" falsiloquium culpa vacare contendit.1 Henricus B. L. De Cocceii, Grotii opus illustrans, dicit: "Nos mendacium per se non esse delictum statuimus, sed rem indifferentem, quæ aliquando bona, quin necessaria, aliquando mala esse potest.' Puffendorf statuit licere sensa nostra falsiloquio quod alteri non noceat celare, quoties alter jus non habet ea noscendi. Jeremias Taylor docet licere mentiri ex consensu eo scilicet quod statuit Grotius pacto, quo alter fraudis non conscius in errorem inducatur, dummodo ob innoxium finem vel pium, fiat: imo oportere mentiri, si opus sit ad alterius vitam servandam, vel ad

3

[ocr errors]

(1) Grotius de jure Belli ac pacis, l. iii. c. i. § ix. et seq. (2) Dissert. Proœm. xii. l. v. c. v. § i. xiii. p. 531.

(3) "Dire une faussete, c'est s' exprimer de telle manière, que ceux a qui l'on parle entendent autre chose que ce qu'on a dans l'esprit. Or s'ils n'ont aucun droit de connaitre nos pensées, et qu'en les leur cachant, ou les leur déguisant, on ne fasse tort à personne ; je ne vois pas pourquoi, lors qu'on y trouve son avantage, on devrait parler de la manière qu'ils le souhaitent, plutôt que comme on le juge à propos soi-meme." Le Droit de la Nature et des Gens, traduit du Latin par Barbeyrac, l. iv. c. i. § viii. p. 437.

alterius vel sui magnam utilitatem.1 Paley contendit mendacium vacare culpa, si alter jus non habeat veritatem noscendi, nec ex eo magnum incommodum sequatur, sed necessarium sit ad res suas vel alterius servandas.2 Hi tamen omnes contra æquivocarum vocum et restrictionum mentalium usum studio vehementi flagrant !

994

175. Mendacium omne esse peccatum ex ipso naturæ instinctu, quo mentientes pudet, et ex divina Scripturæ auctoritate constat : "Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum."3 "Perdes omnes qui loquuntur mendacium." "Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit."5"Nolite mentiri invicem." "Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo." Hæc in universum prohibent mendacium. Patres passim extollunt martyres, quod ne mentirentur mori elegerint. "Vivere nolumus obstricti mendacio," inquit Justinus, Christianorum animum explicans: "Ne mentiamur, aut eos qui interrogant decipiamus, libenter Christum confitendo morimur."

998

176. Sensum intimum et conscientiam uniuscujusque huic doctrinæ suffragari indubium est. Equidem est contra finem loquelæ, qui est ut homines sua sensa sibi invicem communicent: repugnat etiam humani generis bono et felicitati; tollit enim fidem omnem et securitatem, et dulcissimo verborum solatio nos privat, fidem dictis abrogans. "Quia homo est animal sociale, naturaliter unus homo debet alteri id sine quo societas humana servari non posset. Non autem possent homines adinvicem convivere, nisi sibi invicem crederent, tamquam sibi invicem veritatem manifestantibus."9 Quæ autem afferuntur ex Scripturis exempla non probant mendacia Deo grata; nam obstetrices Ægyptiacæ, ob animi humanitatem et affectum erga infantes Israelitarum, præmio in hac vita affectæ sunt, vel prole ditatæ

(1) "It is lawful to tell a lie to our neighbour by consent, provided the end be innocent or pious.-To tell a lie for charity, to save a man's life-hath not only been done in all times, but commended by great and wise and good men.” Ductor Dubitantium, l. iii. c. ii. Vol. ii. p. 85.

(2) "Where the person to whom you speak has no right to know the truth, or more properly, where little or no inconvenience results from the want of confidence in such cases; as when you tell a falsehood to a madman for his own advantage; to a robber to conceal your property; to an assassin to defeat, or to divert him from his purpose." Moral Phil. l. ii. c. xv.

[blocks in formation]

numerosa, vel divitiis affluentes: "Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia; benignitas mentis, non iniquitas mentientis."1 Jacob ad hæreditatem a Deo gratis electus est; sed dolo usus est, matre suadente, ut ad eam perveniret: Rahab, miserta exploratorum, et fide animo concepta, Deo placuit, mendacium tamen humano errore adhibuit. Pulchre Augustinus; "Quando nobis de Scripturis sanctis mentiendi proponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse dum non intelliguntur; aut si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia justa esse non possunt.'

[ocr errors]

177. Equidem novimus gravissimis difficultatibus aliquando laborare qui veritatem studet servare illæsam: sed non ideo licet eam deserere; semel enim mentiendi facta facultate fiducia non est loquenti. Ideo nec permittit Augustinus ægrotanti mentiri, ne tristi nuntio moriatur, quamvis se sensu humano vehementer moveri ad assentiendum fateatur: sæpe me in rebus humanis vincit sensus humanus, nec resistere valeo cum mihi dicitur: Ecce gravi morbo periclitatur ægrotus, cujus jam vires ferre non possint, si ei mortuus unicus et carissimus filius nuntietur; a te quærit an vivat, quem vitam finisse tu nosti; quid respondebis, quando quidquid aliud dixeris præter unum de tribus, aut mortuus est,' aut 'vivit,' aut nescio,' nihil aliud credit ille quam mortuum ; quod te intelligit timere dicere, et nolle mentiri? Tantumdem valet, etiamsi omni modo tacueris. Ex illis autem tribus duo falsa sunt, vivit, et nescio;' nec abs te dici possunt nisi mentiendo. Illud autem unum verum, id est, mortuum esse, si dixeris, et perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs te occisus esse clamabitur. Et quis ferat homines exaggerantes, quantum sit mali salubre mendacium devitari, et homicidam diligi veritatem? Moveor his oppositis vehementer, sed mirum si etiam sa

pienter."3

[ocr errors]

178. Nec Religionis studio mentiri licet, nam non sunt facienda mala, ut eveniant bona: idcirco Augustinus hanc sibi objectam difficultatem præclare diluit. "Aliquando nobis ipsius quoque salutis æternæ periculum opponitur quod nostro mendacio, si aliter non potest, depellendum esse clamatur; velut si quisquam baptizandus in potestate sit impiorum atque infidelium constitutus, ad quem perveniri non possit ut lavacro regenerationis abluatur, nisi deceptis men

(1) Aug. 1. contra mendacium, c, xv. n. 32.
(2) Ibidem, n. 31.

(3) Ibidem, c. xviii.

tiendo custodibus. Ab hoc invidiosissimo clamore, quo cogimur, non pro cujusquam opibus, vel honoribus in hoc sæculo transcurrentibus, non pro ipsa hujus temporis vita, sed pro æterna hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, Veritas ?" Quolibet in discrimine nihil quod verum non sit proferendum affirmat: "Faciat ergo homo etiam pro temporali hominum salute quod potest; cum autem ad hunc articulum ventum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, jam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod non recte faciat."2

179. Menda cia officiosa plerumque venialem non excedunt culpam si juramento firmentur, mortalia plane sunt: sicut et si quis se excuset culpam in alterum refundendo, cum magno ejus damno, tunc enim perniciosum est mendacium. Qui se purgat falsum testando, solemnitate quadam adhibita, quæ sit instar juramenti, non potest facile a mortali peccato excusari: v: g: si sacerdos coram altari se crimine quo infamatus est purget mendacio, graviter peccat. Imo si alterum mendacio excuset, tanta cum solemnitate, reus gravis delicti videtur. De prædicatoris munere scribit Mayol: "generaliter omne mendacium prædicatoris contra veritatem spectantem ad concionatoris officium censetur mortale : quando verò solum mentitur præter veritatem doctrinæ ut in nominibus auctorum vel citationibus, tunc ad summum venialiter tantum peccat.'

993

§ III. DE MENDACIO JOCOSO.

180. Jocosum dicitur mendacium ludi causa prolatum: quod si loquentis animus pateat, vel ex adjunctis facile colligatur, vix erit mendacii species: idcirco Augustinus ait: "quæ jocando dicuntur nunquam sunt putata mendacia: habent enim evidentissimam ex pronuntiatione atque ipso jocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non vera enuntiantis."4 Hac ratione excusari possunt quæ aliquando amici et propinqui confingunt, se invicem ̈ decipiendi causa, ad animi oblectamentum: plerumque enim ad dolum suspicandum proclives sunt, et nonnisi ad tempus et obiter decipiuntur. Quandocumque verò joco mendacium inest, leve est peccatum, nisi juramentum accesserit, vel de rebus sacris cum Reli

(1) Contra Mendacium, c. xx.

(3) Expos. viii. præc. præl. i. col. 1073.

(2) Ibidem, c. xvii.
(4) De Mendacio c. xiv.

« ÖncekiDevam »