Sayfadaki görseller
PDF
ePub

gionis injuria fiat jocus, vel de obscœnis cum morum detrimento, vel de altero, fama læsa, quo pacto fiet perniciosum. Hinc juvenum hominumque joci sæpe mortalem inducunt animæ labem.

181. Satis constat ex auctorum consensu ea quæ dicuntur infantibus et amentibus non esse mendaciis accensenda, licet veritati non conveniant; nam sermo institutus est ut homines sui compotes sensa sua sibi invicem queant communicare, ideoque contra finem loquendi non peccat, qui verba alieno sensu adhibet cum iis qui rationis usu non gaudent. Hæc tamen minus accurate vocantur mendacia.1 Quæ enarrando dicuntur ornatus causa, vel ob verosimilitudinem, non censentur mendacia; omnes enim norunt, scriptores, vel alios res gestas referentes, non singula enarrare verba, vel omnia accurate et minutatim, sed rei summam, et dictorum substantiam. Si autem aliqua adjiciantur jactando, vel quæ alias rerum speciem mutent, non facile excusantur a mendacii vitio. Quæ per ironiam dicuntur, licet falsa videantur, non sunt mendacia, eorum enim sensus contrarius ex adjunctis colligitur. Sic omnia quæ translato sensu proferuntur, sive fabularum forma, sive parabolarum, sive per hyperbolen, sive alia quacumque ratione, quæ ex serie orationis, vel ex rerum adjunctis et usu loquendi colligi possit, a mendacio sunt discernenda.

SIV. DE VOCIBUS AMBIGUIS.

182. De vocibus plures habentibus significationes, æquivocis idcirco dictis, vehemens excitata est aliquando controversia. De iis dicit Grotius: "Significationis ergo falsitas id est quod ad communem mendacii naturam requirimus. Cui consequens est, cum vox aliqua aut sermonis complexio est rozvonuos, id est plures uno significatus admittit, sive ex vulgi usu, sive ex artis consuetudine, sive ex figura aliqua intelligibili, tunc si animi conceptus uni istarum significationum congruat, non admitti mendacium, etiamsi putetur is, qui audit, in aliam partem accepturus."" Inter theologos de earum usu disceptatum est, Lessio cum aliis eas aliquando licere

(1) "It is lawful to tell a lie to children or to madmen." Taylor, Duct. Dub. 1. iii. c. ii.

(2) Grotius de jure belli et pacis, l. iii. c. i. § x. c. i. § xiii. et Taylor Duc. Dub. Vol. ii. p. 100.

VOL. I.-14

Vide et Puffendorf, 1. iv.

propugnantibus, contradicentibus aliis. De usu restrictionum mentalium ea occasione etiam disputatum.

183. Voces seu sententiæ æquivocæ eæ sunt quæ plures admittunt significatus. Sic vox Latina, beneficium significat favorem, feudum, et ecclesiasticos proventus: vox provisions apud Anglos commeatus, seu cibos, plerumque significat; sed in lege olim usurpata est de beneficiis in curia Romana impetratis. Exemplum responsionis ambiguæ in vita S. Athanasii occurrit, quum enim insequentes effugere desperaret navi conversa, versus Alexandriam tetendit, et interrogatus quam procul Athanasius abesset, respondit eum prope esse.1 Prophetam se esse negavit Joannes, vocem de vate qui, veterum more, fata imperiorum caneret, et arcana sæculi venturi, accipiens: eum tamen prophetam esse affirmavit Christus, quia revera ejus prænuntiavit adventum.

184. Restrictio pure mentalis est mentis occulta definitio vocum quæ falsum enuntiant, qua ad verum sensum determinantur, quin ullatenus intelligi possit ab audientibus. Sic qui ut se furti crimine purget, jurat se haud furatum esse ullam pecuniam, intelligens aurum vel argentum, quum de chirographis agatur, sensum vocibus affingit, quem nemo potest suspicari. Late mentalis restrictio ea est qua quis vocibus sensum adnectit quem haud præseferunt, qui tamen ex adjunctis possit colligi. Legatus de rebus plurimis interrogatus, se nil scire respondet, quia nil communicandum a principe suo accepit.2 Advocatus de rebus sibi a cliente communicatis nil se scire absque mendacio profitetur, quia arcanum nequit violare, nec censetur ratione muneris sui loqui.

185. Damnavit Innocentius XI. propositiones sequentes: "Si quis vel solus, vel coram aliis, sive interrogatus, sive propria sponte, sive recreationis causa, sive quocumque alio fine juret se non fecisse aliquid, quod revera fecit, intelligendo intra se aliquid aliud quod non fecit, vel aliam viam ab ea in qua fecit, vel quodvis aliud additum verum, revera non mentitur, nec est perjurus." "Causa justa utendi his amphibologiis est, quoties id necessarium aut utile est ad salutem corporis, honorem, res familiares tuendas, vel ad quemlibet alium virtutis actum, ita ut veritatis occultatio censeatur tunc expe

(1) Theodoret. Hist. Eccl. 1. iii. c. v.

(2) "Ministers always act under instructions which are confidential, and which it is admitted they are not bound to disclose." Kent, vol. i. n. 41.

diens, et studiosa."

Hinc satis patet æquivocationes et restrictiones pure mentales non esse admittendas; quandocumque enim mens loquentis non potest ullatenus ex adjunctis colligi, fraus admittitur, verbis contra eorum obvium finem adhibitis. "Qui sophistice loquitur odibilis est."2 "Labia tua ne loquantur dolum." 993 66 Quis habitabit in tabernaculo tuo? . . . Qui non egit dolum in lingua sua.' 994 186. In causa fidei et religionis obvius verborum sensus est omnino retinendus; nec quidquid proferendum quod errorem ingerat, licet verum habeat sensum ex occulta loquentis definitione. Ratio est quia agitur de re summa, et divini honoris interest ut fidem quisque perspicuis verbis profiteatur ; quod etiam ad proximi utilitatem conducit. Hinc non licet negare se esse Catholicum Romanum, licet quis intelligat se non esse Romæ natum, dum auditor accipit voces de homine cum Sede Petri consortio religionis conjuncto. Nec licet se dicere Universalistam, Catholicum ea voce intelligendo, quum apud nos designet sectarium credentem universos homines tandem aliquando ad salutem perventuros.

187. In confessione sacramentali omnis vocum ambiguitas omnino est evitanda, saltem quoad ea quæ necessariò declaranda sunt: nam confessio ita est peragenda ut confessarius recte valeat judicare de peccatis. Sic si quis dicat se consortio pravo indulsisse, animo intelligens actus impudicos patrasse, non satisfacit confitendi oneri, quoties noscit confessarium tantam vim vocibus illis non tribuere. Sed si se celare studens, de munere quo fungitur interrogatus aliquid ambigui sensus reponat, non erit mendacium saltem grave, dummodo integra alioquin fiat peccatorum confessio.

188. Id apud omnes catholicos in confesso est ab omni vocum ambiguitate in communi vitæ commercio esse cavendum: sed disceptatur utrum umquam liceat ea uti. Plerique theologi affirmant, si gravis urgeat causa, et mens loquentis ex adjunctis possit colligi, licet reapse non colligatur. Sic Abraham consuluit Saræ ut sororem ejus ipsa se profiteretur, conjugium silens; et Isaac Rebeccam sororem se vocare præ conjuge voluit. Christus Dominus se non ascendere ad diem festum dixit, eo quod palam et cum indiciis manifestis suæ divinæ naturæ nollet cum discipulis tunc ascendere, paulo post

(1) Prop. xxvi. xxvii. inter damnatas. 2 Martii 1679. (2) Eccli. xxxvii. 23.

(3) Ps. xxxiii. 14.

(4) Ps. xiv. 1. 3.

occulte ascensurus.1 De Lazaro dormiente, et de puella, quam mortuam non esse affirmavit, locutus est, mortem somni instar habens.2 Se nescire diem judicii professus est, quod scilicet non esset manifestanda.3 Templi nomine corpus suum indicavit, quod tamen de templo Hierosolymitano Judæi erant intellecturi. Equidem quoties verba ambigua sunt, et mens loquentis colligi potest ex adjunctis, qui errat, ea sensu magis obvio accipiendo, sibi debet imputare, quod temere, et omnibus haud satis perpensis, judicaverit. Qui autem gravi admodum ratione urgente a communiore verborum significatione recedit, excusatur rei necessitate; nec arguendus est mendacii, quum verborum sensus mensque loquentis possint detegi.5

189. Mulierem a viro adulterii accusatam posse etiam juramento crimen negare nonnulli putant, eo quod se prodere non teneatur, et injuria ei fiat, dum jurata de suo crimine a marito interrogatur. Censent igitur mentem ejus inde colligi posse, se crimen haud admisisse quod revelare teneatur. Cæterum vix hæc placuissent Augustino: "Namque cogitandum est, sæpissime homines de quarum adulterio suspicantur, ad jusjurandum provocare conjuges suas: quod utique non facerent, nisi crederent etiam illas quæ non timuerunt perpetrare adulterium, timere posse perjurium. Quia et revera nonnullæ impudicæ quæ non timuerunt illicito concubitu viros fallere, eisdem viris quos fefellerant timuerunt Deum testem fallaciter adhibere.”

190. Reum extra juris ordinem interrogatum posse negare crimen etiam censent nonnulli, eodem innixi principio. Item qui casu vel ob necessariam sui defensionem hominem interfecit, potest, juxta quosdam, negare cædem, intelligens se crimen haud patrasse, quoties rem admittendo se vitæ discrimini objiceret, deficiente testimonio quo veritas pateret.

191. Interrogatus a judice, ex legis auctoritate, veritatem simplicem absque ullis verborum ambagibus debet quisque profiteri; interest enim justitiæ et salutis reipublicæ, ut nudam se prodat veritas, quoties ex legis auctoritate quæritur: juris autem ordine non fit in

(1) Joan. vii. 8. 10. (4) Joan. ii. 19.

(2) Joan. xi. 11.

(3) Marc. xiii. 32.

(5) "It is lawful upon a just cause of great charity or necessity to use in our answers and intercourses words of divers signification, though it does deceive him that asks." Jer. Taylor, Ductor Dubitant. 1. iii. c. 2. qu. iii. vol. ii. p. 100. (6) Lib. contra mendacium, sub finem.

terrogatio nisi præcesserit semiplena probatio. Cæterum quæ solet fieri apud nos criminis negatio a reis videtur plerisque excusanda, quum censeantur tantum nolle fateri, quamvis alias senserit Taylor.1 Non licet reo aliquid falsi proferre, ut se tueatur; sed debet legis præsidium implorare, si qua fiat interrogatio, cui absque sui discrimine respondere non valet. De cæteris interrogatus si verbis ludat, occultum iis affingens sensum, perjurus meritò habetur. Sic si quis respondeat se non vidisse aliquem certo quodam loco die illo, vel nocte, quem tamen vidit vespere, dolose loquitur, et fallit, graviter idcirco culpandus. Testes autem recusare possunt aliquid fateri quo pœnæ fiant obnoxii: sed non debent per verborum ambages evadere.2

192. Quæ juramenta fiunt ab iis qui ad munus aliquod assumuntur, sunt juxta verborum obviam vim excipienda, habita ratione etiam animi quo proponuntur, et communis et notissimæ omnium intelligentiæ: nam Deo invocato teste, nihil leviter vel dolose admittendum est; nec munera publica temere assumenda sunt, conditionibus neglectis, studio, vel dolo. Merito idcirco damnata est propositio: 'Qui mediante commendatione, vel munere, ad magistratum, vel officium publicum promotus est, poterit cum restrictione mentali præstare juramentum, quod de mandato regis a similibus solet exigi, non habito respectu ad intentionem exigentis, quia non tenetur fateri crimen occultum.'

66

993

193. In contractibus, et quoties de justitia agitur, omnis verborum ambiguitas evitanda est, quia quum voluntas contrahentium nonnisi

(1) "It is not lawful for a guilty prisoner to say Not guilty, when he is justly interrogated. Although it be said, that no man is bound to acuse himself, and indeed the laws of man do not tie him to do it: yet this hinders not the conclusion in this case; for in the present case the man is accused already, and he is not called to be his own accuser, but to confess the fact if he be justly accused by the law for why does the judge ask, but to be answered truly? For there being three ways in law of proceeding to definitive sentence, 1. the notoriety of the fact, 2. the conviction by witnesses, and 3. the confession of the party; in the destitution of the first, to prevent the trouble of the second, the law interrogates concerning the third." Jer. Taylor, Ductor Dubitantium, l. iii. c. 2. vol. ii. p. 89.

(2) "It is quite clear that a man is not bound to answer any questions, either in a court of law or equity, which may tend to criminate himself, or which may render him liable to a penalty." Chitty, note 31, on Blackstone, l. iii. n. 370. (3) Prop. xxviii. inter damnatas ab Innocentio XI.

« ÖncekiDevam »