Sayfadaki görseller
PDF
ePub

verbis manifestetur, non erit consensus ad paciscendum necessarius, mente verbis haud respondente. Fraudem utique faceret qui equum alteri promitteret, ligneam equi effigiem ea voce intelligens. Injuriam inferret et calumniam, qui aliquem furatum esse magnam pecuniæ copiam enarraret, animo intelligens eum mira arte et industria eam sibi comparasse.

194. In fœderibus et pactis publicis verborum obvio sensui standum, nec ulla vocum ambiguitas est admittenda : fides enim publica nulla erit, si verbis occultus adnectatur sensus, quo vis eorum tollatur. Meritò Augustinus ait: "Fides quando promittitur, etiam hosti servanda est, contra quem bellum geritur." Pessime calumniantur hæretici catholicos veluti docentes fidem nullam hæreticis servandam. Quod si quis grassatori promittens redemptionis suæ pretium, voce ambigua utatur, excusant eum plures injuriam quæ ei infertur dolo repellentem. Sic si polliceatur se bis mille nummos daturum, animo autem intelligeret chirographa dare mensæ nummularii, quæ jam sublata est, excusandus videretur.

195. Videtur pluribus licere verborum ambiguitate uti ad impediendum homicidium, stuprum, vel aliud grave facinus, innocenti ut consulat. Sic quærenti aliquem ut eum occidat si quis respondeat eum foras exivisse, intelligens in atrium vicinum, fallit alium putantem eum domo per civitatem egressum. Mulier vim sibi illaturum fallit dicendo aliquem in vicino cubiculo adesse, intelligens Deum qui ubique est. Puella latens ne stupretur, dicitur abiisse, intelligendo in locum ubi absconditur. Hæc æqua videntur, quæ idcirco damnare non audemus.

99

2

196. Sunt quædam loquendi rationes quæ ex consuetudine sensum habent specialem. "Sic usu communi nunc receptum est, ut hæc verba dominus non adest domi, hoc solum significent, eum actu videri non posse." Ita post Colletum Carriere. Sic et quærenti mutuam pecuniam respondens se eam non habere, intelligitur quam commode præstes. Ad famam tuendam aliqua se viduam dicit, intelligens viri consortio privatam, quæ tamen ei numquam nupserat. Eam prodere se nolentem non audemus damnare.

(1) Ep. ccv. nunc clxxxix.

(2) De justitia et jure, vol. ii. n. 960.

SV. DE SIMULATIONE.

197. Simulatio inter mendacia merito recensetur: "Sicut veritati opponitur, quod aliquis per verba exteriora aliud significet, quam quod habet apud se, quod ad mendacium pertinet: ita etiam opponitur veritati, quod aliquis per aliqua signa factorum, vel rerum, aliquid significet contrarium ejus, quod in eo est: quod proprie simulatio dicitur. Unde simulatio proprie est mendacium quoddam in exteriorum signis factorum consistens." Equidem Christus redivivus comitem se præbens duobus discipulis euntibus Emmaum, dum hi diverterent ad pernoctandum, "finxit se longius ire," scilicet "composuit motum suum, quasi volentis longius ire.”3 Cæterum nulla hic vera simulatio reperitur, quum hæc agendi ratio viatoribus haud infrequens indicet pergendi iter consilium, nisi ad hospitium invitentur. Sic non censentur mentiri, qui ne hospitio diutius abuti videantur, se parant itineri, animo tamen ita dispositi ut precibus hospitum facile cessuri sint.

198. Qui utuntur veste speciali occultandi se causa, et fuga evadendi, non videntur simulationis rei, quamvis enim speciem alienam intuentibus objiciant, eo etiam consilio ut decipiantur, attamen nihil affirmant, et gravem habent causam cur dolo utantur. Sic vir mulieris vestibus indutus e carcere aliquando evasit. Quod si vestis sit sectæ propria, v: g: Quakerorum, videtur excusari posse qui ea in tanto discrimine utitur, quum vestis non sit per se religionis actus, nec professio, quamvis placuerit sectæ peculiari forma uti. Simularet autem, et in fidem peccaret, qui, nullo instante periculo, hujusmodi indueret vestem, ut sectæ sibi consortium et auxilium compararet.

199. Non dicendus est simulator qui gravioris peccati reus illud studet occultare, quin sanctitatis affectet laudem; nemo enim se prodere tenetur, et prudenter celat delictum ex quo sibi infamia, aliis offensio et ruina forsan sequatur. "Sicut aliquis verbo mentitur,

(1) S. Thom. 2. 2. qu. cxi. art. i. Resp. Paley dicit: "A man may act a lie; as by pointing his finger in a wrong direction when a traveller inquires of him his road." l. ii. c. xv. Jeremias Taylor verba Aquinatis sua facit, "because they are reasonable and pious. . . . A man may look a lie, and nod a lie, and smile a lie." Ductor Dubitantium, 1. iii. c. 2. qu. iv. vol. ii. p. 104.

(2) Luc. xxiv, 28.

(3) S. Thom. ubi supra, ad primum.

quando significat quod non est, non autem quando tacet quod est ; quod aliquando licet: ita etiam simulatio est, quando aliquis per exteriora signa factorum vel rerum, significat aliquid quod non est: non autem si aliquis prætermittat significare quod est. Unde aliquis po

test peccatum suum occultare absque simulatione. Et secundum hoc intelligendum est quod Hieronymus dicit, quod secundum remedium post naufragium est peccatum abscondere, ne scilicet exinde aliis scandalum generetur."1

200. Hypocrisis ea simulationis species dicitur qua quis justum, pium sanctumve se fingit, vitioso manente animo. Quod si fiat ad propagandam hæresim, vel ad corrumpendos mores, vel in aliud religionis reipublicæ ve damnum, grave est mentiendi genus: secus si sola laus quæratur.2

993

201. Adulatio etiam mentiendi est genus, ea quippe quis alteri blanditur, eximias ei dotes, ultra quam veritas sinit, tribuendo. Peccatum est grave, quando quis laudat alium ob perperam acta, ea veluti præclare gesta efferendo: "Væ qui dicitis malum bonum." Quando quis blandiendo veritatis limites transilit, eo consilio ut alterum ad peccandum inducat, peccati gravis reus etiam est. Quod si quis tantum cupiat alteri placere, culpa levis putatur, quoties nullum gravis lapsus, seu damni periculum, imminet.4 Veritatem dicendo aliquando fit adulatio, ex animi intentione, quando quis alienæ delectationi nimis studet: sed a vitio hoc immunis est qui tantum officii causa eximias alterius dotes opportune laudet, etsi suspicetur alteri inde nasci sensum quendam nimium gloriæ. Sic iis qui munere aliquo funguntur, vel potestate præcellunt solent laudes rerum præclare gestarum tribui, quæ et amplioribus enuntiantur verbis, quin assentator dicendus sit qui pro rei veritate loquitur.

(1) 2. 2. qu. cxi. art. i. ad quartum. (3) Isaiæ v. 20.

(2) Ibidem, art. iv.

(4) S. Thom. 2. 2. qu. cxv. art. ii.

[merged small][merged small][ocr errors]

991

§ I. DE MULIERE CONCUPISCENDA.

Non concupisces uxorem proximi tui. Deut. v. 21.

Equidem du

202. DESIDERIUM adulterii hoc vetatur præcepto. bitari nequit Deo, cui patet cor, desiderium pravum instar actus ipsius haberi; quapropter Christus Dominus dicit; "Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mochatus est eam in corde suo. Ipsa cordis voluptas de adulterio cogitato, absque ullo ad id patrandum conatu, vel proposito, grave est peccatum, quum delectatio ex re prava, quam mens præsentem efficit, oriatur. Multo magis prohibentur consilia et conatus omnes adulterandi, et quæcumque adhibentur subsidia ad id assequendum. Quid autem dicendum de eo qui cuperet quidem muliere aliena frui, si conjugio non esset ligata, vel si maritum contigerit mori? Equidem conditio apposita non tollit mentis vitium, quoties res ipsa præsens exhibetur; prava enim inde nascitur voluptas: quod si cogitationem ab ea conjugii voluptate quis abstineat, illa cordis proclivitas efficax non erit censenda, sed naturæ vitiatæ impetus, quem Dei gratia coercet.

203. Id Deus sibi proposuisse illo legis præcepto videtur, ut, adulterii radicibus sublatis, consisteret Israelitarum inter se societas, vinculo conjugii sacrosancto habito. Cæterum quæcumque prava libido vetita intelligenda est, quum internus haud minus ac externus actus sanctitati divinæ repugnet: quapropter Apostolus concupiscentiam generatim lege prohiberi docet: "Peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.' Hinc omne desiderium voluptatis cum femina fruendæ extra matrimonium peccatum est.

992

(1) Matt. v. 28.

(2) Rom. vii. 7.

§ II. DE RERUM CUPIDINE.

"Non concupisces domum (proximi tui); non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt." Deut. v. 21.

204. Hoc præcepto vetatur ne quis cupiat injuste possidere aliena, juxta illud Psaltis: "Rapinas nolite concupiscere."1 Voluntas comparandi sibi quæ alterius sunt prohibetur: et jure optimo, ut liquet, quæ enim quis nequit sibi sumere absque alterius injuria, nequit desiderare absque peccato, peccatum enim est velle patrare injustitiam. Conatus etiam omnes ad id directi peccatis meritò accensentur. Licet quidem velle sibi comparare quæ alter possidet, salvis tamen justitiæ legibus, et absque alterius detrimento: quamvis hæc ipsa coacervandi divitias cupiditas non careat periculo : "Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem."2 De pravis desideriis fusius in tractatu de peccatis agere proponimus.

De Decalogo egimus quatenus naturalem legem inculcat, et Christifideles ideo obstringit. Cætera quæ divina Lege includuntur explicabuntur opportune, quando de fide et de sacramentis agendum erit. Jam verò ad leges quæ Dei auctoritate feruntur ab Ecclesiæ præsulibus progredimur.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »