Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et ratione aliqua cohonestatur: quam tamen inducentes contra legum auctoritatem peccant, quamvis a peccato immunes sint qui eam jam inductam sequuntur, etiam ante tempus præscriptionis plene elapsum: puniri nihilominus a publica potestate possunt, nisi lex fuerit præscripta. Præscriptionis tempus varie adsignatur, decennium enim Lessius aliique sufficere putant ut consuetudine abrogetur lex ecclesiastica, quum alii quadraginta annos exigant: alii verò arbitrio prudenti rem definiendam relinquunt, habita ratione actuum frequentiæ, et rerum naturæ de quibus agitur. Lessii opinio probanda videtur, quum spatium illud quadraginta annorum respiciat immobilia. Tempus præscriptionis continuatum esse debet; si enim interrumpatur etiam unico actu a majori parte communitatis, vel si interim puniantur qui legem violant, consuetudo haud procedit. Cæterum si possessio tantum interrumpatur, jure quod nititur consuetudine illæso, consuetudo adhuc obtinet. Actus autem ex quibus oritur consuetudo notorii esse debent, et pluries repetiti libere, et scienter, non vi, vel metu: quapropter ex clanculariis actibus lex detrimentum nullum patitur. Consensus legis-latoris ad consuetudinem legi adversam sanciendam requiritur, non quidem expressus et personalis, sed tacitus, qui intervenit quoties non resistit invalescenti consuetudini.1 Si lex quamcumque consuetudinem rejiciat, uti pleraque Tridentina de Reformatione decreta, de præterita consuetudine, non autem futura, rite explicatur: quod si etiam futuram consuetudinem, etsi ei favere videatur principis silentium, respuat, (quod in Bulla Cœnæ Domini fit,) plures doctores cum Suaresio tenent probabilius consuetudinem posse eam abrogare.2

41. Legislatores possunt consuetudines, sicut et leges, abrogare. "Licet Romanus Pontifex (qui jura omnia in scrinio pectoris sui cen ́setur habere) constitutionem condendo posteriorem, priorem, quamvis de ipsa mentionem non faciat, revocare noscatur: quia tamen locorum specialium, et personarum singularium consuetudines et statuta (cum sint facti, et in facto consistant) potest probabiliter ignorare: ipsis, dum tamen sint rationabilia, per constitutionem a se noviter editam (nisi expresse caveatur in ipsa) non intelligitur in aliquo derogare.' Ita Bonifacius VIII. Inde liquet consuetudines speciales posse

(1) Lib. de quibus, ff de Leg.

(2) Vide S. Alphonsum Theol. Mor. 1. i. de consuetud. ante. n. 110.
(3) C. i. de const. in 6.

quidem abrogari, quamvis revocatæ plerumque non censeantur, præsertim si fuerint immemorabiles, nisi expresse ita statuatur. "Episcopi tamen per eorum leges abrogant quamcumque consuetudinem particularem, quia præsumuntur ipsi plenam notitiam habere consuetudinum diœcesum suarum.'

994

42. Legibus ecelesiasticis in hac regione plura solent fieri haud consentanea, quæ utrum vim consuetudinis assecuta sint vix audemus dicere. Plura autem ex indulto pontificio, seu facultatibus episcopis concessis orta verosimile est, necessitate etiam cogente; quæ idcirco retineri posse videntur, donec aliter præsulibus, vel Sedi Apostolicæ visum fuerit. Sic larido in diebus esurialibus, butyro et lacte, ovis et lacticiniis in quadragesima, utuntur fideles. Sacerdotes unctionem renum, in moribundis, prorsus omittunt. Cæterum in aliis plurimis ea est morum discrepantia quæ consuetudinem tollit, vel infirmat: ideoque quamvis non damnemus eos qui usus receptos sequuntur, quousque eos aboleverit præsulum auctoritas, vehementer tamen commendandos censemus, qui universalis Ecclesiæ, et Romanæ præcipue, disciplinam, nobis a primo concilio Baltimorensi valde commendatam, contrariis quarumdam provinciarum usibus postpositis, quatenus rerum adjuncta patiuntur, in omnibus imitantur.

(1) S. Alphonsus post Salmant, loco paulo ante citato.

CAPUT V.

DE PENIS.

43. SANCTIONES legum pœnæ dicuntur quæ violatoribus intentantur. Equidem infirma foret et nulla leges ferendi potestas, si impune violarentur: quapropter ex ipsa, sponte veluti sua, derivatur pœnas decernendi et irrogandi auctoritas. Eam sibi competere plane ostendit Paulus, Corinthiis minans se virga usurum: "Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis?" Alias dicit: "in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam :"2 quam potestatem sibi a Domino datam aperte declarat : "nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam."3 Pœnæ verò quæ solent adjici legibus ecclesiasticis censuræ sunt, scilicet suspensio clericorum ab officiis sacris, interdictum et excommunicatio de quibus alias dicendum erit. Equidem in regnis Catholicis in quibus episcopi, faventibus principibus, suam explicabant potestatem ad mores integros servandos, quædam leviores pœnæ temporales legibus olim adjectæ sunt, ut improbi quos nullus pietatis sensus intra officii limites retinet, pœnarum saltem metu coercerentur. Id eo magis contigit quod ex ipsorum regum consensu plurima crimina, clericorum præsertim, ad episcoporum tribunal deferenda forent, quæ pœnis plectenda lex civilis et ipse so

5

(2) 2 Cor. x. 6.

(1) 1 Cor. iv. 21. (3) Ibidem 8. (4) Fatetur Binghamus ecclesiastica crimina, et leviora saltem clericorum delicta, episcoporum judicio servata esse. Antiquities, l. v. c. ii.

(5) A primordiis Ecclesiæ consueverunt episcopi adiri a fidelibus lites suas et controversias componendi causa: quod ad Apostoli Pauli ad Corinthios monitum refert Augustinus: "Constituit talibus causis ecclesiasticos Apostolus cognitores "What was in foro prohibens jurgare Christianos." Serm. xxiv. in Ps. cxviii.

thus begun by custom, while the civil governors were heathens, was afterwards confirmed and established by law, when the emperors became Christians." Bingham, Antiquities, l. ii. c. vii.

1

cietatis ordo exigebat. Hinc blasphemis mulcta irrogabatur, in pios usus impendenda: aliorum criminum rei carcere includebantur; sed ultimum supplicium numquam legibus ecclesiasticis statutum est, "Ecclesia enim abhorret a sanguine." Igitur fassi sunt patres concilii Constantiensis excommunicationem esse summam pœnam quam decernere potest Ecclesia: quod theologi et jurisperiti magno consensu agnoscunt: quapropter si lex respiceret facinus immane quod pœnam capitis merebatur, consuevit statuere reum e gremio Ecclesiæ pulsum civili potestati tradendum, juxta leges civiles tractandum, commendata tamen erga eum lenitate. Cæterum sublata jam est præsulibus ubique fere terrarum omnis pœnarum temporalium decernendarum species, et leges ecclesiasticæ censuris tantum in transgressores muniuntur: de quibus proinde loqui intelligendi

sumus.

44. Pœnæ sunt aliæ latæ, aliæ ferendæ sententiæ. Latæ sententiæ sunt quæ ipso facto irrogantur, sicuti excommunicatio in Liberos Muratores lata. Ferendæ sententiæ pœna est quæ irroganda est delinquenti, sed judicis postulat operam. Sic excommunicandi sunt qui negligunt Eucharistiam in paschate suscipere. Judicis sententia nonnumquam declarat pœnam quam quis facto jam incurrit, et retrotrahitur ad tempus delicti, adeo ut effectus inde sequantur. Sic sententia quæ simoniacum declarat beneficii ingressum, facit ut restituendi sint fructus omnes percepti. Aliquando sententia damnationis instar est, et nonnisi prolata vim cœpit obtinere. Sic clericus ob concubinatum dejectus beneficio fructus jam perceptos non tenetur reddere, si alioquin officium persolverit. Declaratoria dici solet prior illa sententia: condemnatoria altera. "Poenæ spirituales, ut excommunicatio, irregularitas, &c. quando imponuntur ipso facto, non indigent judicis sententia.”2

45. Pœnæ privativæ dicuntur quæ aliquem munere quod habet, vel jure quo gaudet privant, v. g: beneficio, vel suffragii jure. Hæ si ferantur ipso facto contrahendæ tenent reum, absque judicis sententia, nisi infamia inde immineat, vel nisi jus acquisitum tollatur: "tunc enim semper requiritur declaratio juridica vel pœnæ, vel saltem criminis, etiamsi pœna imponatur ipso facto incurrenda, nulla expectata declaratione... cum enim lex pœnalis accipi debeat in mi(2) S. Alphonsus, 1. i. n. 148.

(1) Devoti Inst. Can. l. iv. n. vii.

tiori sensu, verba illa ... possunt explicari... nulla expectata declaratione pœnæ, sed non excluditur declaratio criminis ut pœna possit reo applicari."1 "Quod dictum est de pœnis privativis, a fortiori dicendum de positivis, quæ consistunt in actione positiva: v. g: aliquid restituendi, aut patiendi,... quia nimis ardua et inobservabilis esset lex illa humana, quum reus ipsemet in seipsum deberet pœnam exequi."2 "Pœnæ autem inhabilitantes obligant ante judicis sententiam, ut est pœna imposita a Tridentino non residentibus, non lucrandi fructus." Cæterum si hujusmodi pœna gravissima sit, et infamiam secum ferat, nemo haud damnatus criminis, eam in se suscipere cogitur. Pœnæ irritantes, quæ, scilicet, actum nullum declarant, vim habent ante judicis sententiam, etiamsi fraus abfuerit ob cujus periculum actus nullus declaretur. Sic collatio beneficii simoniaca est irrita, licet illud recipiens non fuerit conscius delicti, quod pater ejus vel amicus admisit, pecuniam dando ejus causa. Disputatur autem utrum quis teneatur in conscientia actum irritum habere, ante judicis sententiam. Affirmans sententia probabilior videtur S. Alphonso: sed si fraus abfuerit, vix eum ad pœnam suscipiendam cogeremus. Omnes pœnæ ecclesiasticæ medicinales sunt, in animæ remedium statutæ : sed pœnæ medicinales a Jeremia Taylor dicuntur leviores quædam, quales olim pœnitentibus publicis præscribebantur, vel etiamnum in Ordinibus quibusdam Religiosis. 46. Ignorantia legum ecclesiasticarum eximit a censuris, feruntur enim in contumaces, "qui scienter et temerario ausu" egerint: contumax autem in potestatem ecclesiasticam non censetur qui rem

(1) Ibidem.

5

(2) Ibidem, n. 149.
(4) Ibidem, l. i. n. 151.

(3) Idem, 1. vi. n. 705. (5) "When the punishments are principally or merely medicinal, the conscience is bound to a voluntary execution of the sentence, if the law requires it. For then the laws are precepts of institution and discipline; and they are intended as mercies to the man, as well as to the public; and of mercy every man may very well be minister. It hath in it no undecency for a man to mingle his own severe potion, or let himself blood, or lance an ulcer, and there is no more in the medicinal punishments of the law. Thus the laws can command us to fast, to wear sackcloth upon the bare skin, to go barefoot, to watch all night upon a solemnity of expiation, to inflict disciplines, and the like: and for these we are to expect no other process but the sentence of the law, no judge but our consciences, no executioners but ourselves." Jer. Taylor, Duc. Dub. l. iii. c. 2. vol. ii. p. 66. Mirum est Protestanticum præsulem hæc scripsisse.

« ÖncekiDevam »