Sayfadaki görseller
PDF
ePub

patravit etiam flagitiosam, quam tamen non novit vetitam esse speciali Ecclesiæ lege. Sunt qui eum immunem esse censuris dicunt, si ignoraverit pœnam legi adjectam, licet vetitum noverit ecclesiasticum. Cæterum si affectata fuerit ignorantia, censuras procul dubio contrahit, nec enim æquum est ut sic potestati Ecclesiæ illudat. In foro externo semper pœnæ contrahuntur, quum scientiam legum unusquisque habere censeatur: "ignorantia facti, non juris excu

sat."1

(1) Reg. xiii. in 6.

CAPUT VI.

DE DISPENSATIONE.

66

47. DISPENSATIO dicitur relaxatio legis legitima auctoritate ad tempus facta in aliquo casu in quo lex alioquin obligaret. Legitima quidem auctoritas requiritur, par ei a qua lex est profecta, quia "lex Superioris per inferiorem tolli non potest." Eum qui tulit legem, vel alium qui eandem vel potiorem habet potestatem, posse legis obligationem aliquo in casu tollere liquet, nam res per quas causas nascitur, per easdem dissolvitur, nisi aliud obstet."2 Quamvis autem ordo publicaque utilitas exigat, ut lex ab omnibus plerumque servetur, casus tamen plures facile occurrunt in quibus æquitas postulat eam ab aliquo omitti. Si lex in contractum transierit, nequit legislator in ea dispensare, nisi prævio illius cujus interest consensu.

48. In præceptis divinis, juxta probabiliorem sententiam, judice S. Alphonso de Ligorio,3 homo nullus, nequidem Pontifex Supremus, potest dispensare, nec enim constat eam potestatem a Deo concessam esse. In omnibus Ecclesiæ legibus, sive a pontificibus prioribus, sive a conciliis etiam œcumenicis latis, pontifex Romanus valet dispensare, sicuti constat ex omnium theologorum consensu, et totius Ecclesiæ per omnia sæcula consuetudine. Imo dispensat pontifex in apostolicis institutis, quæ divinam originem haud præseferunt, sed ab Apostolis, tamquam ecclesiarum rectoribus, sunt profecta: v: g: in jejunio Quadragesimali: non autem in iis quæ Apostoli a Christo edocti promulgarunt, circa oblationem sacrificii, vel sacramentorum substantiam.

49. Episcopus nequit plerumque dispensare in legibus pontificiis, seu conciliorum œcumenicorum, nisi iis in rerum adjunctis, in quibus pontificis consensus ex rei natura, vel ex consuetudine jam indu c

(1) Clem. 2. de elect.

(2) In Reg. juris.

VOL. I.--17

(3) L. i. n. 189.

993

præsumitur.1 Potest tamen dispensare in suis statutis, vel in synodo, cleri adhibito consilio, vel extra, a se vel a suis decessoribus latis : "et idem potest Capitulum, sede vacante. Hoc tamen non potest Vicarius Generalis, nisi expresse ab episcopo ei concedatur. Episcopi possunt etiam dispensare in legibus concilii provincialis in suis Diœcesibus; modo non sint concilio specialiter reservatæ. Hoc enim expedit ad bonum regimen."2 Contradicit tamen Suaresius, qui negat archiepiscopum ipsum posse a legibus concilii provincialis dispensare, nisi "quatenus illis concessum est expresse, vel tacite, aut consuetudine." "Potest autem inferior dispensare in lege superioris, si in lege generaliter permittatur dispensatio, v: gr: si dicatur: donec dispensetur." "Possunt etiam episcopi dispensare in rebus quæ communiter eveniunt, in jejuniis, esu ciborum, observatione festorum, recitatione officii, votis non reservatis." Item in legibus latis a Papa pro illa particulari Diœcesi, in quibus videtur relicta facultas dispensandi illius prælato. Item potest episcopus dispensare in legibus communibus Pontificis, v: gr. in impedimentis matrimonii, in irregularitatibus, in votis reservatis, et similibus, quando non est facilis aditus ad Papam, et periculum est in mora, quia hoc expedit ad commune bonum. Parochi possunt etiam dispensare cum suis ovibus in jejunio, et observatione festorum, ubi non est facilis recursus ad episcopum." 66 Et in his omnibus dicuntur

[ocr errors]

episcopi dispensare jure ordinario, cum talis facultas eis competat vi proprii officii, cui est perpetuo adnexa. Et ideo bene possunt eam alicui delegare, ut certum est."4. In hac regione facultates plures hujusmodi missionariis, vi indulti apostolici, solent communicari : sed nec hi, nec episcopi ipsi possunt generali quadam ratione tollere obligationem servandi universalem Ecclesiæ legem.

66

50. Sunt inter theologos qui episcopis generatim vindicent potestatem dispensandi in omni lege ecclesiastica, quam Pontifex sibi relaxandam expresse non reservarit; eo præcipue nitentes textu : • Quia tamen conditor canonis ejus absolutionem sibi specialiter non retinuit, eo ipso concessisse videtur facultatem aliis relaxandi." Animadvertunt etiam episcoporum jurisdictionem, a Deo profectam, liberam manere, quamdiu vinculum quoddam ei a superiore auctori

(1) Vide Suares. de leg. 1. vi. c. xiv. (3) L. vi. de leg. c. xv. n. 4.

(2) S. Alph. 1. i. n. 190. (4) S. Alphonsus, l. i. n. 190. (5) Cap. nuper. de sent. excomm.

995

tate injectum non fuerit. Nobis post Suaresium, S. Alphonsum et Benedictum XIV.1 contraria arridet sententia; quamvis enim id de censuris non reservatis constet ex laudato textu, et communi consuetudine, non ita liquet de legibus cæteris ecclesiasticis, quæ a suprema Ecclesiæ auctoritate profectæ, inferiorum præsulum potestatem (sive a Deo recta, sive per Pontificem, jurisdictio in eos derivetur,) limite quodam coercent. Hinc ne quidem archiepiscopus potest dispensare ut plures sacri ordines eidem eodem die conferantur "cum illi hujusmodi dispensatio a canone minime sit permissa.'

992

51. Si dubium sit utrum casus indigeat dispensatione, poterit episcopus dispensare, vel declarare legem non obstare, "cum in tali dubio bene possit etiam prælatus inferior dispensare sine concessione legislatoris." Imo "sive dubium sit positivum, sive negativum, potest subditus uti sua libertate." Ita S. Alphonsus.

52. Circa potestatem autem delegatam dispensandi, notandum, quod quisque habens potestatem ordinariam, potest eam delegare: et tunc si delegatio est per modum commissionis pro certo casu, expirat morte concedentis, si res sit adhuc integra; si vero per modum gratiæ, tunc non expirat; ex regul. 16 juris. in 6. . . . Delegatus autem nequit subdelegare nisi sit delegatus a principe, sive a Papa, ut ex cap. fin. § i. de officio et pot. deleg. vel nisi sit ab inferiore ordinario delegatus ad universitatem causarum, ex Leg. i. § an ob eo ff. quis, et a quo. Aut nisi concessa sit facultas subdelegandi."4

53. Facultas delegata dispensandi latam excipit explicationem si gratiæ instar fuerit concessa ad plurimos casus; secus si commissionis ad specialem casum formam præseferat. "Ipsa vero dispensatio cum sit odiosa, semper stricte sumenda est, nisi dispensatio sit *debita, vel sit ex motu proprio principis, vel sit inserta in corpore juris, vel tandem nisi concedatur communitati, vel ad bonum comHabens potestatem generalem dispensandi potest etiam secum dispensare directe et immediate" ait Busembaum, “quia (adjungit S. Alphonsus,) est jurisdictio pure voluntaria, quæ etiam erga seipsum exerceri potest. Hinc bene sibi dispensare potest in

mune.

5

(1) De Syn. 1. vii. c. 30.
(3) S. Alphons. l. i. n. 192,

(2) Cap. dilectus, de temp. ord
(4) Ibidem, n. 193.

(5) Ibidem, n. 195

votis, juramentis, jejunio, &c." Sed id intelligendum, gravis si adsit causa, ob quam dispensationem alteri concedendam judicaret.

54. Ad dispensandum æqua aliqua ratio exigitur pro rei de qua agitur natura, quum potestas omnis data sit "in ædificationem, et non in destructionem."2 Valet tamen dispensatio a legislatore etiam absque causa concessa, ex ipsius quippe arbitrio tota vis legis pendet. Peccati meritò arguitur, qui potestate ita abutitur in publicam perniciem et aliorum offensionem, quamvis si hæc mala non sint secutura, gravis delicti vix reus videtur qui aliquando temere dispensat.3 Qui utitur dispensatione absque causa concessa, culpæ arguendus erit quoties ipse impulerit precibus importunis Superiorem ad dispensandum, vel aliis fit offensioni et damno, suo exemplo: secus gravis culpæ reus non videtur. Si delegatus temere dispenset, nulla urgente causa, lex adhuc suam vim retinet; nec enim potestas ei delegata censetur nisi æqua ex causa exercenda. Cæterum gravis admodum non semper exigenda est ratio, sed quæ pro rei natura sufficere videtur, sive sit petentis necessitas, vel utilitas, vel merita quæ in communem utilitatem cedere videantur. Quæ in Curia Romana conceduntur dispensationes sine causa, non omnem excludunt rationem, sed quæ rei veluti inhæreat et gravis sit, quamvis aliunde plerumque accedat, nempe Ecclesiæ pax, cui student principes dispensatione ad matrimonium impetrata, vel eleemosyna in pia opera impendenda. Si gravissima urgeret ratio, publica scilicet utilitas, vel petentis dispensationem salus, peccaret Superior eam denegando. Non ideo tamen licebit contra legem agere, nisi iis in rerum adjunctis in quibus legis obligatio desinit. Hinc si episcopus deneget dispensationem a lege jejunii ei cui ob afflictam valetudinem medicus jejunium nocere existimat, poterit ipse jejunii legem, quæ tunc desinit obligare, solvere; et "si episcopus injuste neget dispensationem publicationum ante matrimonium, potest, urgente gravi causa, contrahi sine eis."4 Sed si etiam injuste neget solvere impedimentum dirimens, non ideo valebit contractus eo existente attentatus.

55. Dispensatio nulla est si fuerit obreptitia vel subreptitia, scilicet si falsum aliquid malitiose exponatur, vel verum taceatur quod exponi stylus Curiæ reique natura postulat: "Nos igitur," inquit Innocentius III., "inter eos, qui per fraudem vel malitiam, et illos

(1) L. i. n. 183.

(2) 2 Cor. xiii. 10. Vide Suares. de legibus, 1. vi. c. xviii. 4. (3) S. Alph. 1. i. n. 178.

(4) Ibidem, n. 179.

« ÖncekiDevam »