Sayfadaki görseller
PDF
ePub

qui per simplicitatem vel ignorantiam literas a nobis impetrant, hujusmodi credimus discretionem adhibendam; ut hi qui priori modo falsitatem exprimunt, vel supprimunt veritatem, in suæ perversitatis pœnam, nullum ex illis literis commodum consequantur.-Inter alios autem, qui posteriori modo literas impetrant, duximus distinguendum, quæ falsitas suggesta fuerit, vel quæ veritas sit suppressa: nam si talis expressa sit falsitas, vel veritas occultata, quæ quamvis fuisset tacita, vel expressa, nos nihilominus saltem in forma com-. muni literas dedissemus, delegatus non sequens formam in literis ipsis appositam, secundum ordinem juris in causa procedat. Si verò per hujusmodi falsitatis expressionem, vel suppressionem etiam veritatis, literæ fuerint impetratæ, qua tacita vel expressa nos nullas prorsus literas dedissemus, a delegato non est aliquatenus procedendum."1 Quotiescumque igitur causa principalis dispensandi tempore porrectarum precum non subsistit, nulla erit dispensatio: secus si causa tantum moveat ad facilius dispensandum. Imo si causa principalis, quæ, dum preces porrigerentur, subsistebat, ante concessam dispensationem, sive a Superiore, sive a delegato, deficiat, non valet dispensatio; conceditur quippe "quatenus si ita est." Sed si concessa jam dispensatione, antequam quis ea utatur, causa cesset, controvertitur utrum ea adhuc valeat. Sententia affirmans satis probabilis videtur, ablato scilicet legis vinculo, eo ligari quis nequit amplius, et "factum legitime retractari non debet, licet casus postea eveniat, a quo non potuit inchoari."

992

56. Cessat dispensatio, si postea deficiat conditio, sub qua, tacite saltem intellecta, fuit concessa: v: g: si quis ob afflictam valetudinem obtinuerit dispensationem a lege jejunii, vel ab officio recitando, restaurata valetudine tenebitur jejunare, et officium recitare. Sed si ob vehementes carnis quos patiebatur stimulos, petierit quis et obtinuerit dispensationem a voto castitatis ad matrimonium contrahendum, poterit illud inire, etiamsi jam non eadem tentatione agitetur: nam conditio non adnectitur dispensationi.

57. Cessare potest dispensatio per revocationem dispensantis, cui licet ob justam causam eam rescindere: non valet tamen inferioris prælati revocatio, nisi æqua ei suffragetur ratio; nec enim dispensandi vel revocandi facultas ei a legislatore concredita censetur, nisi juste exercenda.

(1) C. Super literis, de Rescriptis.

(2) Reg. 73. Juris in 6.

58. Morte dispensantis non cessant pleræque dispensationes, nam "concessio (quam, cum specialem gratiam contineat, decet esse mansuram) non expirat, etiam re integra per obitum concedentis."1 Cæterum si Superior dispensaverit ad suum arbitrium, vel donec ei placuerit, morte illius expirat dispensatio: secus si dispensatio concessa fuerit ad arbitrium Sedis Apostolicæ, vel episcopi; hæc enim mortuo Pontifice, vel episcopo, perdurat. In rebus quæ ad judicia pertinent "mandatum, re integra, Domini morte finitur, adeo ut si dispensatio concessa fuerit ad ordinem consuetum judiciorum omittendum, et delegatus facultate sibi data non cœperit uti ante concedentis obitum, nullum inde commodum derivare sibi poterit: sed si jam initium quoddam judicii posuerit, poterit rem ad finem prosequi, etiam dispensante mortuo.

992

59. Renunciatione dispensationis potest quis ejus beneficio spoliari, adeo ut postea non liceat ipsi aliquid inde utilitatis sibi vindicare. Nequit tamen aliquis cum alterius damno, vel communitatis, cujus est membrum, detrimento, dispensationi renuntiare. Antequam renunciatio a superiore acceptata fuerit, absoluta non est, ideoque potest quis dispensatione uti. Licet etiam ea uti, etsi quis ei renuntiasse quodammodo visus sit, dummodo id fiat nullius juribus læsis. Hinc qui dispensatus ab officio diurno illud recitaverit, potest postea dispensationis beneficio frui.

60. Lex vim suam amittit si superior potestas eam in irritum mittat. Sic canon concilii Chalcedonensis de episcopi Constantinopolitani privilegiis irritus factus est a S. Leone M. Abrogantur etiam leges jam vigentes, vel Superioris auctoritate, vel contraria consuetudine eas præscribente, vel legibus posterioribus eas expresse vel tacite revocantibus. Speciales regionum leges legibus universalibus abrogate haud censentur, nisi expresse revocentur, nec enim sufficit clausula generalis: "non obstante quacumque lege particulari." Si superioris auctoritas inferioris prælati legibus accesserit, novum majusque robur iis tribuendo, nequit hic eas suo arbitrio tollere, habentur enim tamquam superioris leges: secus si superior leges honoris tantum causa confirmarit. Leges diocesanæ vel provinciales, etsi Pontificia accesserit confirmatio, poterunt plerumque solvi absque venia pontificis: nisi speciali quadam ratione jusserit eas servandas.

(1) C. xxxvi. de præbendis in 6.

(2) Lege xv. Codice, Mandati.

61. Cessante fine adæquato legis universaliter cessat ipsa lex, uti omnes fatentur; sed si cesset legis finis in speciali tantum casu, non ideo desinet tota vis legis, juxta plures theologos, aliis contradicentibus. Id nobis certissimum videtur neminem sibi temere persuadere debere legis finem quoad se non existere, quum cæteros plerosque afficiat facile enim quisque sibi hallucinatur cum animæ detrimento, aliorumque offensione.

CAPUT VII.

DE PRIVILEGII S.

62. PRIVILEGIUM ab Innocentio III. definitur "lex privata aliquid specialiter indulgens." Eo autem nomine præsertim intelliguntur beneficia, et immunitates singulis, vel cœtibus quibusdam, concessæ. Sic privilegium est clericorum ut habeantur inviolati, adeo ut eos percutiens anathemate irretiatur: et ut sint immunes foro civili, ubi vigent canones, qui tamen vix alicubi vim plenam jam obtinent.

63. Privilegium reale dicitur, quando rei vel officio adnectitur, et proinde ad eos qui rem vel officium assequuntur transit. Sic privilegium est reale episcopatus Neo-Aureliæ, quod sedi Apostolicæ, non autem archiepiscopo Baltimorensi, subjiciatur. Personale dicitur, si personæ cuidam ob sua merita, vel dotes, similemve aliam rationem concessum fuerit, ita ut ad alios non transeat: "Privilegium personale personam sequitur, et extinguitur cum persona." Sic nonnumquam sacerdoti simplici conceditur ab Apostolica Sede facultas ministrandi confirmationem. Gratiosum habetur privilegium, quod ex mera benignitate concedentis datur gratuitò, nullo merito exigente, nulloque imposito onere. "Si privilegium est mere gratuitum, revocari potest valide etiam sine justa causa: quamvis hoc non excusatur saltem a culpa veniali, si scandalum absit.' "Si vero cum privilegio translatum fuisset dominium alicujus rei in privilegiatum, illud revocari nequit nec licite nec valide, nisi ob causam urgentissimam boni communis, vel gravis delicti, vel ob illas causas, ob quas revocari potest quælibet donatio." "Sed si privilegium est remuneratorium, vel ob justitiam, vel ob gratitudinem, semper requiritur justa causa, ut valide revocetur. Et si insuper est onerosum, ut exempli causa concessum ob pretium acceptum, vel ob aliquod

(1) Reg. vii. Juris in 6.

992

(2) S. Alph. 1. i. app. 2. de priv. xv.

onus privilegiato impositum, tunc ut revocetur (ultra justam causam) requiritur compensatio."1

64. Privilegium favorabile reputatur, si ita uni faveat ut aliis non afferat incommodum: v. g: ut quis carnibus vesci possit in Quadragesima. De eo illud axioma celebratur: "beneficium principis late explicandum est."2 Omnia privilegia realia amplam patiuntur interpretationem, quum enim rebus inhæreant, habentur veluti inserta in corpus Juris. "Ea etiam quæ sunt concessa alicui ordini, conventui, communitati, aut ad aliam piam causam, omnia sunt interpretanda non modo late, sed etiam latissime, etiamsi adversentur juri communi,' vel alicui tertio, quemadmodum communissime affirmant doctores.... Privilegia enim communitatibus concessa præsumuntur omnia esse remuneratoria servitiorum præstitorum, et ideo omnia habentur tamquam favorabilia, ex l. sicut persona, ff. de Relig."3 Odiosum dicitur privilegium si juri communi, aut statutis et consuetudinibus deroget, vel in aliorum cedat detrimentum : v. g: si cui concedatur plura simul retinere beneficia, vel vacantia conferre. Hæc stricte sunt intelligenda, nam "odia sunt restringenda." Privilegium plerumque ad instantiam partis concessum habetur; quod si motu proprio et ex certa scientia concedatur, inter favores semper recensetur, qui amplissime sunt accipiendi, etsi res sit alteri nociva, juxta illud legis civilis: "beneficium imperatoris, quod a divina scilicet ejus indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus."4

66

66

65. Nemo tenetur uti privilegio cum liberum sit unicuique suo juri renunciare."5 Si tamen privilegium non personam sed cœtum respiciat, nequit aliquis ei cum ordinis seu cœtus detrimento renunciare. Hinc clericus fori privilegio (ubi viget) se abdicare nequit, etiam interposito juramento: cum non sit beneficium hoc personale, cui renunciari valeat, sed potius toti collegio ecclesiastico sit publice indultum: cui privatorum pactio derogare non potest." Sic etiam episcopi et regulares nequeunt, cum suæ dignitatis, vel ordinis, detrimento, suis renuntiare privilegiis. Si privilegium tollat

(1) S. Alph. l. i. app. 2. de priv. xv.

6

(2) Cap. olim de verbor. signif. et leg. ult. de const. princip.
(3) S. Alphons. loco supra cit. n. viii.

(4) Reg. juris ult. ff. de constit.

(5) Cap. 6. de privilegiis.

(6) Vide S. Alph. append. II. de privilegiis, c. i. n. iii.

« ÖncekiDevam »