Sayfadaki görseller
PDF
ePub

impedimentum præcepto servando, debet quis eo uti: v. g: si sacerdos altaris portatilis privilegio gaudeat, et in die festo procul sit ab ecclesia, debet celebrare in domo privata, dummodo omnia præsto sint ad decentem sacrificii celebrationem. Sic etiam tenetur confessarius privilegio absolvendi a reservatis uti, post auditam confessionem, si pœnitens sit rite dispositus; quum alioquin gravis inferretur ei injuria.

66. Privilegia localia extra territorium non valent: personalia verò circumferuntur, si a suprema auctoritate fuerint concessa; imo si ab inferiori præsule ob specialem conditionem personæ ex æquitate quadam vim obtinent.' Qui in bulla Cruciata Hispanis conceditur lacticiniorum in Quadragesima usus, eleemosyna quadam in pios usus injuncta, locale dicitur a Suaresio privilegium, quod extra ditionem Hispaniensem non valet:2 quamvis jam passim abstinentiæ leges eo prætextu violentur. Qui ob infirmam valetudinem obtinuit licentiam carnibus vescendi, poterit ea ubique uti, sed offensionem fidelium vitare debet, et ordinariis locorum deferre reverentiam, petita venia, si sit occasio facilis.

67. Privilegium cessat lapsu temporis, quando certus terminus in indulto fuerit constitutus: et etiam cessatione causæ finalis, propter quam concessum erat, si ea tamquam conditione nitatur:3 secus si concessio fuerit absoluta, uti opinio valde probabilis est.4 Amittitur per usum contrarium, vel non usum, per spatium ad præscriptionem requisitum, si privilegium aliis sit detrimento: quapropter templariis sibi vindicantibus immunitatem a decimis cuidam monasterio solvendis, jussit Innocentius III. eos ad solvendum cogendos, si constaret, examine instituto, eos per quadraginta annos proxime elapsos absque lite solvisse "cum enim tanto tempore contra indulta privilegia decimas solverint, eis renuntiasse tacite præsumuntur."5 Si autem privilegium aliorum jura non lædat, non amittitur per usum contrarium. Hinc cui breve recitare officium concessum est, potest illud dicere, etsi per plurimos annos longius officium, privilegii haud solicitus, recitaverit. Abusus privilegii justam præbet Superiori causam illud auferendi, quia "privilegium meretur amittere, qui permissa

(1) Suarez de leg. l. viii. c. xxvi. n. 15.

3

(2) Ibidem.

(3) C. Leg. quoties, de precibus imperatori offerendis. (4) S. Alph. app. ii. de priv. n. xi.

(5) Cap. xv. de privil.

991

sibi abutitur potestate. Cæterum ipso facto privilegium non cessat, nisi Superior in indulto ita statuerit.

68. Revocari possunt privilegia vel expresse, vel tacite. Expressa habetur revocatio, si apponatur legi novæ clausula: non obstantibus quibuscumque privilegiis, vel non obstante tali privilegio. Tacita fit privilegiorum revocatio, quando lex fertur universalis iis adversa. Quod si Superior privilegia antea concessa ignorare videatur, utpote quæ a decessore suo privato cuidam data fuerint, nec in corpus Juris inserta, ea revocata non censentur, nisi specialis apposita sit clausula qua rescindantur. Specialis ejusmodi clausula etiam requiritur ad rescindenda privilegia jam in corpore Juris recensita, vel Regularium ordinibus concessa, vel quæ concilii generalis nituntur auctoritate; vel quæ ex indulti verbis specialem exigunt mentionem; vel quæ speciem contractus præseferunt ob merita quæ compensant, vel onus quod inducunt. Sed si lex revocatoria lata declaretur ex certa scientia, motu proprio, et ex plenitudine potestatis, revocatum censetur omne privilegium, exceptis onerosis, aut quæ jus tertii spectant.

69. Communicantur privilegia inter Ordines Mendicantes, adeo ut quæ uni fuerint concessa, cæteris data intelligantur, tum circa loca, tum circa personas, festivitates, et indulgentias. Hujusmodi privilegiis fruuntur conversi, et novitii; sicut et religiosi ad episcopatum assumpti, "dummodo non agatur de rebus, quibus episcopi si utantur, aliquod religioni præjudicium proveniret, ut esset habitatio in monasterio, datio suffragii, &c."2 Moniales et monachi etiam communione privilegiorum inter se invicem fruuntur, ideoque quæ ordini alicui conceduntur privilegia favorabilia, sunt omnium ordinum viris fœminisque communia: quæ autem sunt odiosa, vel contraria propriis statutis, non communicantur.

(1) Cap. Ubi, distinct. lxxiv.

(2) S. Alphon. 1. i. app. II. n.

[blocks in formation]

1. INTER leges ecclesiasticas quæ omnes adstringunt fideles, sex præsertim recensentur quæ præcepta Ecclesiæ dici consueverunt.

I. Sacrum Missæ officium dominicis festisque reverenter audito.
II. Peccata tua singulis saltem annis confitere.

III. Sacram Eucharistiam saltem semel in anno, circa festum Paschæ, sumito.

IV. Dies jejunii et abstinentiæ servato.

V. Decimas pastoribus dato, vel aliud ad sustentationem subsidium. VI. Matrimonium contra Ecclesiæ vetitum noli celebrare.

2. Ut præcipua fidei mysteria colantur, et in fidelium memoriam revocentur, dies quidam ab ipsis rei christianæ exordiis sacri habiti sunt, iisque celebrandis dicati. Sic dies natalis Christi Domini, et dies resurrectionis ab antiquissimo tempore celebrari consuevere. Equidem sapientissimam et sanctissimam consuetudinem hanc æstimabit, quicumque secum reputaverit quam opportuna sit ad hominum in Deum provocandos affectus, et ad ipsa recolenda mysteria. Alii etiam statuti sunt dies quibus sanctorum virtutes commemorarentur, ut Dei gratia in eorum triumphis laudaretur, et fideles ad eos imitandos excitarentur.

3. Præsens hujus regionis disciplina, saltem in plerisque provinciis, octo tantum per annum dies, præter dominicas, ex præcepto, seu lege, servandos injungit, scilicet diem natalem Domini, qui vigesima quinta die Decembris celebratur; ejus circumcisionem, quæ commemoratur die prima Januarii, ejus manifestationem gentibus, quæ dici solet Epiphania die sexta Januarii; annuntiationem Virginis die vigesima quinta Martii; et post resurrectionem, quæ die dominica celebratur, ascensionem in cœlum; decimo die post Pentecosten, quo Spiritus Sancti in Apostolos illapsus commemoratur, corporis Domini mysterium, sanctissimi scilicet Sacramenti; assumptionem Virginis die decima quinta Augusti; et Sanctorum omnium triumphum, qui die prima Novembris celebratur.1

4. Festi hi dies ea prorsus ratione, qua dies dominica, servandi sunt, sacrificio scilicet adstando, et ab operibus servilibus se abstinendo: et peccatum admittitur lethale si negligantur: damnata quippe est propositio hæc: "Præceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus." Sed facile occurrunt in hac regione causæ ob quas excusentur qui ea districte

non servant.

5. Dies Christi natalis a Romanis die 25 Decembris jam tempore S. Chrysostomi celebrari consuevit,3 quem morem adoptarunt Græci, qui die Epiphaniæ nativitatem Domini antea celebraverant. Circumcisio Domini Nostri Jesu Christi a quarto sæculo exeunte spe

(1) Hooker consuetudinem festa servandi, quam Anglicani retinuerunt, contra Puritanos vindicat: "For as much as we know that Christ hath not only been manifested great in himself, but great in other his Saints also, the days of whose departure out of the world are to the Church of Christ, as the birth and coronation days of kings or emperors: therefore, especial choice being made of the very flower of all occasions in this kind, there are annual selected times to meditate of Christ glorified in them which had the honor to suffer for his sake, before they had age and ability to know him: glorified in them which knowing him as Stephen had the sight of that before death, whereinto so acceptable death did lead; glorified in those sages of the east, that came from far to adore him and were conducted by strange light: glorified in the second Elias of the world, sent before him to prepare his way: glorified in every of those Apostles, whom it pleased him to use as founders of his kingdom here; glorified in the angels as in Michael; glorified in all those happy souls that are already possessed of heaven." Eccl. Polity, 1. v. n. 70.

(2) 52 inter prop. damn. ab Innoc. XI.'

(3) Serm. de Christi Nativ. Vide et Aug. ep. liv. et lv.

VOL. I.--18

ciali festivitate commemorata est, quæ in codice antiquo Sacramentorum Romanæ Ecclesiæ refertur. Epiphania apud Orientales et Occidentales semper fuit celebris, a tertio saltem sæculo. Annuntiationis diei mentio occurrit in synodo Trullana anno 692; in ea scilicet utpote festa, licuit sacrificium offerre, quod Græci non offerebant plerumque per Quadragesimam, nisi sabbatis et diebus dominıcis: sed de ejus origine non constat, quum de ea tamquam festo solemni jam noto loquatur synodus. Pascha Resurrectionis ab Apostolorum tempore fuit celebratum: octava die deponebantur a neophytis vestes albæ, unde occasio orta est eam dicendi dominicam in albis: habet etiam festum hoc magnum octavam hebdomadarum, non enim nisi post octo hebdomadas desinit tempus Paschale. De Ascensionis Domini festa die loquitur S. Augustinus, quæ ad Apostolicam ætatem haud inverosimiliter refertur. Pentecostes dies celebris semper extitit, consuevit enim, ab ipsa Apostolorum ætate, Spiritus Sancti illapsus eo die celebrari, quo et olim lex in monte Sinai tradita est. Festum Trinitatis speciale anno 1405, sub Benedicto XIII. ubique obtinuit, quum jam ab anno 1334, a Joanne XXII. prima Dominica Post-Pentecosten ei adsignaretur, variis antea de eo consuetudinibus. Festum corporis Christi ab Urbano IV. anno 1264, servandum ubique statutum est, postquam per annos octodecim Leodii celebratum erat: et paulatim processio consuetudine introducta est. Assumptio Virginis a sæculo saltem octavo celebrari consuevit, vel probabilius a sexto.2 Festum Omnium Sanctorum originem desumpsit ex dicato templo Romæ dicto Pantheon, quod in cultum veri Dei, anno 687, transtulit Bonifacius IV., reliquiis martyrum ibi depositis. Gregorius III. deinceps festum fecit toti Ecclesiæ commune, et Gregorius IV. diem 1 Novembris eit celebrando statuit. Festorum dierum celebrandorum utilitates laudant Oxonienses,3 vetustiorum qui Puritanis restiterunt prementes vesti

(1) Serm. cclxxi. alias cxviii. et cxix.

(2) Bened. XIV. de Festis, cap. 8. n. 29.

·

[ocr errors]

(3) Pulchre Pusey morem antiquum Ecclesiæ, qui idem manet, exponit! "Each Lord's day they rose with Him, and thus, ' day unto day uttered speech, and night unto night showed knowledge;' and as the year flowed on, the Festivals of our Lord did not simply commemorate (in modern phrase) events which took place 1800 years ago,' but showed Him to their purified hearts, as even then coming into the world, born, suffering, dying, rising, ascending; they longed for His coming, they suffered in His Passion; they rose with Him from

« ÖncekiDevam »