Sayfadaki görseller
PDF
ePub

posse ideo abesse ab ecclesia, præsertim si consultò advenerint hospites, non semel, iterumve, sed sæpius. Id magis dicendum de catholicis invisentibus alios, quorum præsentia obstare non debet præcepto ecclesiæ adimplendo. Cæterum non damnamus eum qui ad vitandam gravem aliorum offensionem aliquando domi cum hospitibus manet.

1

CAPUT II.

DE CONFESSIONE ANNUA.

991

26. DIVINUM est confitendi præceptum, quod ne negligeretur jussit concilium Lateranense IV. ut "omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno confiteatur proprio sacerdoti.” Pœna quæ negligenti illud implere intentatur, gravissima sane est: "alioquin et vivens ab ingressu Ecclesiæ arceatur, et moriens christiana careat sepultura." Præceptum hoc obligat omnes qui peccati lethalis conscii sunt, quod ante usum rationis admitti nequit. Septennium plerumque censetur ætas in qua obligare incipit. Cæterum qui nullius peccati gravis sibi conscius est, non videtur præcepto teneri, quum latum sit ad divinam legem, quæ peccati lethalis reos respicit, executioni demandandam.2 Id certum videtur, satisfacere Ecclesiæ menti, qui nullius gravis peccati quum sibi sit conscius, se confessario coram sistit, illud declarans. Proprius sacerdos, ex mente patrum Lateranensium, videtur parochus esse, qui tamen poterat, juxta illorum temporum disciplinam, sacerdotes alios sibi in audiendis confessionibus adsciscere. Jam verò ea facultate parochis sublata, proprius habendus est sacerdos, seu parochus, seu alius ab episcopo ad excipiendas confessiones deputatus: ideoque impletur præceptum cuilibet sacerdoti rite probato confitendo. Confessio annua quum injungatur ut præcepto divino satisfiat, ille procul dubio muneri imposito deest, qui facit confessionem voluntarie nullam, prout constat ex damnata ab Alexandro VII. contraria alicujus sententia: "Qui facit confessionem voluntarie nullam, satisfacit præcepto Ecclesiæ."

(1) Cap. xxi.

993

(2) Vide utriusque sententiæ rationes apud D. Thomam in 4 dist. 17, quæst. 3, art. 1, quæst. 3, ad 3.

(3) 14 prop. inter damnatas 14 Sept. 1665.

Quomodo confessio facienda sit ut valeat, alibi, ubi de sacramento pœnitentiæ agendum erit, explicabitur. Interim animadvertemus omnia peccata gravia quorum veniam antea quisque consecutus non est, esse declaranda, animo vere pœnitenti, et ad Dei et Ecclesiæ mandata perficienda parato.

27. Intra annum confessio est facienda: fert autem fidelium mos, quem probavit concilium Tridentinum, ut fiat tempore quadragesimali.1 Qui annum elabi sivit, confessione haud peracta, tenetur quantocyus confiteri, tempus enim præscribitur ad urgendam divini præcepti impletionem, non ad obligationem terminandam : quod colligere est ex verbis illis: saltem semel in anno. Qui prævidet se impeditum iri ne confiteatur, nisi præsentem arripiat occasionem, tenetur ad confitendum statim, licet anni finis non appropinquet : præceptum enim obligat anno inchoato, nec alia futura est illud implendi occasio. Sic qui aliquando invisuntur a sacerdote fideles in loco degentes ab ecclesia dissito, et omni sacri ministerii subsidio plerumque carentes, debent confiteri peccata, si prævideant per reliquam anni partem non fore illis confessarii copiam. Annus solet a multis computari a tempore quod paschali præcepto implendo destinatur, ad sequentis anni tempus item paschale.

28. Parentes qui non curant ut filii huic satisfaciant præcepto graviter sunt culpandi; præsertim quum hoc munere in tenera ætate neglecto, difficile deinceps ad bonam frugem redigantur. Igitur septennes ad confitendum mittendi sunt, et deinceps quotannis saltem: quod si dum adolescunt renuunt, precibus et suasionibus præsertim sunt adducendi; sed peccant plerumque patres qui suo exemplo filiis non præeunt. Qui confitentur etiam pueri absolvendi sunt, nam ideo confessio annua injungitur, ut animæ saluti consulatur : quod si de animi pœnitentia dubitetur, confessarii studium in eo ponendum est, ut ad doloris sensum et detestationem peccatorum excitentur, ad absolutionis beneficium percipiendum. Puero de quo adhuc

....

(1) Sanctam hanc consuetudinem retinere frustra voluerunt Anglicani, divina lege confitendi peccata denegata. "Our first Reformers contented themselves to procure from Edward the sixth in the first of his reign certain injunctions. . . . Order was given by the same injunctions, that the same persons should in Confessions in Lent examine every person that came to confession to them, whether they could recite the articles of their faith, the Pater noster, and the ten Commandments in English." Injunction 9. See the Collection of Articles, Injunctions, &c., by Bp. Sparrow.

sus,

dubitatur utrum satis noverit peccati malitiam, et de eo doleat, absolutionem sub conditione posse aliquando impertiri conset S. Alphonob vitam incertam, ne salute periclitetur.1 Constat a puero non esse exigendam notitiam adeo explicitam fidei mysteriorum, quamvis præcipua aliquo pacto agnoscere et tenere debeat. Ab eo etiam non sunt expectanda indicia valde manifesta doloris; sed sufficit si confessario monente quantopere Deus oderit puniatque peccatum, videatur ex animo illud rejicere, et nolle in posterum patrare.

29. Qui neglexerunt confiteri infra annum, sequenti anno bis confiteri non tenentur, nam peccata utriusque anni unica confessione rite peracta remittuntur: quod si initio anni confessi sint, nullo peccato lethali gravati, in quod deinceps incidunt, tenet S. Alphonsus cum aliis eos ad confessionis præceptum servandum debere iterum confiteri, "cum respectu præsentis anni non satisfaciat, qui non confitetur mortalia istius anni."

992

30. A præcepto implendo excusari videntur quibus non est copia sacerdotis probi: quamvis enim potestas non pendeat a moribus, et fideles non debeant vitam sacerdotum curiosius scrutari, vix tamen censendi sunt ligati ad peccata sua detegenda ei cujus vitia patent, nisi gravissima urgeat necessitas. Utitur tamen jure suo fidelis qui pastorem suum, etiam improbum, adit ad legem Ecclesiæ adimplendam. Cæterum levis quæcumque pastoris culpa, vel mores acerbi vel agrestes, non debent fidelibus excusationi haberi, quo minus annuam saltem confessionem faciant: quamvis aliqui excusari possint ob maximam quam experiuntur difficultatem in eo adeundo, dummodo brevi sit eis sacerdotis alterius copia futura.

(1) L. vi. n. 432.
(2) L. vi. n. 669.

CAPUT V.

DE COMMUNIONE PASCHALI.

31 PRÆCEPTO confitendi aliud eucharistiam recipiendi adnexum est: "suscipiens reverenter ad minus in pascha eucharistiæ sacramentum, nisi forte de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab hujusmodi perceptione duxerit abstinendum: alioquin et vivens ab ingressu Ecclesiæ arceatur, et moriens christiana careat sepultura." Quamvis utrumque præceptum conjungatur, communiter tamen tenent theologi citius obligari quemque ad confitendum, quam ad suscipiendam eucharistiam, quum hujus sacramenti dignitas majorem animi præparationem, et pleniorem doctrinæ notitiam postulet. A decennio ad quatuordecim annorum ætatem plerique censent tempus prima vice accedendi ad eucharistiam variari posse pro puerorum indole et pietate. Quod si puer vita periclitetur, sacra eucharistia refici poterit, si capax sit confessionis, et aliquam eucharistiæ habeat notitiam, et sensum pietatis.3 Peccant autem parentes qui pueros suos ad eucharistiam suscipiendam, quum primum licuerit cum fructu accedere, parare negligunt. Culpandi etiam sunt animarum pastores qui studium necessarium haud ponunt in pueris tenera ætate ad eam disponendis, quum sic tanto careant munere, et magno discrimini in vitia labendi objici

antur.

2

32. Paschatis tempus eucharistiæ suscipiendæ adsignatum est, ut victimæ pro nobis oblatæ ipso quo immolata est tempore participes essemus, resurrectionis ejus futuri consortes. Paschale autem tempus, quod ad muneris hujus impletionem attinet, quindenos dies a dominica palmarum ad dominicam in albis inclusive complectitur,

(1) Conc. Gen. Lat. iv. Cap. Omnis, de pœnit. et remiss.
(2) Antoine Tract. de Euch. c. ii. qu. 1. resp. 2.
(3) Ibidem. Vide et Benedict. xiv. de synodo, l. vii. c. ix.

« ÖncekiDevam »