Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ex Eugenii IV. declaratione,1 et Ecclesiæ usu et sensu. Concessit porro Sedes Apostolica, rogantibus patribus primi concilii provincialis Baltimorensis, ut fideles intra provincias fœderatas præceptum hoc implere possint a dominica prima Quadragesimæ ad Trinitatis. festum inclusive.

33. Quum confessio proprio sacerdoti facienda injungeretur, eucharistia ab eodem suscipienda intelligitur; quod ex consuetudine Ecclesiæ exigit ut in propria parochia suscipiatur. S. Congregatio Cardinalium idcirco, anno 1682, declaravit sæculares non satisfacere præcepto ecclesiastico, per communionem factam in ecclesiis regularium. At verò quum nullæ apud nos parœciæ agnoscantur, præceptum impletum censetur, ubicumque quis eucharistiam susceperit: sed optandum est et suadendum ut in ecclesia quæ parœcialis instar sit suscipiatur.

34. De consilio confessarii ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eucharistiæ perceptione abstinere quis poterit, quin præcepti violati reus habeatur: quod dicendum videtur etiam de eo qui sua culpa confiteri neglexit donec temporis paschalis finis immineret ; quamvis enim ob moram illam, qua se objecit discrimini, graviter arguendus sit, utitur tamen legis concessione, dum communionem, ex consilio confessarii, differt. Cæterum si neglexerit accedere tempore a confessario definito, reus violati præcepti plane habendus erit. Illa legis concessio suffragatur in hac regione, licet tempus amplissimum præcepto satisfaciendo omnibus detur, nam temporis extensio ob communem necessitatem facta non derogat gratiæ quam lex permittit singulis tribui.

35. Reverenter sumenda est eucharistia, ratione quæ in tanti sacramenti honorem et in suscipientis utilitatem cedat, ideoque animo a peccati gravis labe immuni. Damnata idcirco est ab Innocentio XI. propositio: "Præcepto communionis annuæ satisfit per sacrilegam Domini manducationem."2 Qui igitur tantum admisit crimen ut corpus Domini indigne manducaret, paschali muneri satisfaciendi specie, debet quantocyus et plangere culpam, et animo rite probato et expurgato, divinum sacramentum suscipere.

36. Paschalis communio facienda est, intra tempus scilicet vel lege communi vel speciali indulto definitum, etiam ab eo qui paulo antea

(1) Bulla, Fide digna.

(2) Prop. 55. inter damnatas 2 Martii, 1679.

VOL. I.-19

eucharistiam suscepit, nam tempori alligatum est præceptum.

Qui neglexit communicare per id temporis, tenetur postea, saltem ante anni finem, ad eucharistiam suscipiendam ; non enim ita alligatum est præceptum tempori ut eo finiatur, quum latum sit præcipue ut divinum præceptum de ea aliquando suscipienda impleatur. Imo Suarez, Azor, Reginaldus et alii censent novum admitti peccatum si moræ nectantur in præcepto implendo, tempore paschali elapso. Qui prævidet se non posse intra tempus paschale communicare, illud debet, si possit, antevertere, ut præcepto semel in anno communicandi, quod cum confessionis præcepto conjunctum videtur, satisfaciat.

CAPUT IV.

DE JEJUNIO ET ABSTINENTIA.

37. JEJUNIUM præscribitur lege totius Ecclesiæ singulis Quadragesimæ diebus, Dominicis exceptis, et in feriis quarta, sexta, et sabbato, quater in anno, seu quatuor temporibus; et in vigiliis Omnium Sanctorum, Natalis Domini, et Epiphaniæ, et Pentecostes. Jejunatur etiam plerisque in his diœcesibus feria sexta singulis hebdomadibus Adventus. Jejunium etiam vehementer commendandum est fidelibus harum provinciarum sabbato ante Dominicam in qua dies festus S. S. Petri et Pauli solemniter apud nos celebratur, scilicet in quam ipse dies festus inciderit, vel quæ fuerit intra Octavam. Ita jussit S. Congregatio, quum obligatio jejunandi vigilia festi ipsius auferretur, rogantibus episcopis concilii quarti Baltimorensis. Abstinentia a carnibus absque jejunio præscribitur sigulis feriis sextis per totum annum, excepta ea in qua contigerit festum Natalis Domini. Quæ alias servatur sabbati abstinentia, ex Sedis Apostolicæ indulgentia, apud nos, sicut jam in nonnullis aliis locis, relaxata est.

38. Abstinentiæ nomen strictius hic sumitur; quum alias virtutem indicet qua in cibis comedendis appetitum regimus. Virtutis hujus utilitates plurimis commendat S. Thomas: "delectationes ciborum natæ sunt abstrahere hominem a bono rationis, tum propter earum magnitudinem, tum etiam propter necessitatem ciborum, quibus homo indiget ad vitæ conservationem, quam maxime homo desiderat."1 "Per abstinentiam corpus castigatur, non solum contra illecebras luxuriæ, sed etiam contra illecebras gulæ : quia dum homo abstinet, magis redditur fortis ad impugnationes gulæ vincendas, quæ tanto fortiores sunt, quanto magis homo eis cedit." Jejunium ad hanc virtutem pertinet, quod singularibus laudibus effert ipse Angelicus Doctor: "Assumitur enim jejunium principaliter ad tria. Primò

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

quidem ad concupiscentias carnis reprimendas. Unde Apostolus dicit in auctoritate inducta, in jejuniis, in castitate,' quia per jejunia castitas conservatur. Ut enim Hieronymus dicit: Sine Cerere et Baccho friget Venus;' id est, per abstinentiam cibi et potus tepescit luxuria. Secundò, assumitur ad hoc, quod mens liberius elevetur ad sublimia contemplanda. Unde dicitur Danielis X. quod post jejunium trium hebdomadarum, revelationem accepit a Deo. Tertiò ad satisfaciendum pro peccatis. Unde dicitur Joel. II.: Convertimini ad

6

me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu.' Et hoc est quod Augustinus dicit in quodam sermone de oratione, et jejunio: Jejunium purgat animam, mentem sublevat, propriam carnem spiritui subjicit, cor facit contritum, et humiliatum, concupiscentiæ nebulas dispergit, libidinum ardores extinguit, castitatis verum lumen accendit."

2

991

39. Abstinentiæ dies vulgò dicitur ille in quo carnibus vesci non licet, quamvis refectionibus nullus lege definiatur limes: jejunium verò fit, dum unica per diem datur refectio. Abstinentia jejunio includitur, adeo ut non liceat diebus jejunii carnibus vesci, vel jusculo e carnibus expresso, vel re alia quæ substantiam carnium contineat. Ova et lacticinia diebus Quadragesimæ ex generali Ecclesiæ consuetudine prohibentur: damnata est enim propositio: "Non est evidens quod consuetudo non comedendi ova et lacticinia in Quadragesima obliget:"3 Attamen in fœderatis provinciis comeduntur, episcopis

(1) 2. 2. qu. clxvii. art. i. Resp. Non minus vehementer J. Taylor : "Fasting is an act of many virtues: it is an elicit and proper act of temperance, and of repentance, and of humiliation, and of mortification of the flesh with its affections and lusts: it is an imperate and instrumental act ministering to prayer, and is called a service of God. So the good old prophetess served God night and day in fasting and prayer: and that which serves God, and ministers so much to Religion, and exercises so many graces, and was practised by the faithful in both Testaments, and was part of the Religion of both Jews and Gentiles, and was the great solemnity and publication of repentance, and part of a natural Religion, and an endearment of the divine mercy and piety; that which was always accounted an instrument of impetration or a prevailing prayer; which Christ recommended and presupposed, and adorned with a cautionary precept, and taught the manner of its observation, and to which he made promises, and told the world that his Heavenly Father will reward it; certainly this can be no less than a duty of the Evangelical or Christian Religion." Ductor Dubitantium, l. ii. c. iii. p. 419.

(2) Hooker, inter ritus legesque Ecclesiæ Anglicanæ recenset: "enjoining abstinence at certain times from some kinds of meat." Eccl. Polity, 1. iii. n. 5· (3) Prop. xxxii.

indulgentibus ex facultate sibi concessa ab Apostolica Sede. Caseus, lac, et butyrus in vespertina collatiuncula a plerisque adhibentur: qui tamen mos emendandus videtur, quum omne jejunii vestigium fere tollat. Larido in cibis coquendis diebus esurialibus uti licet in hac regione, ex consuetudine episcopis probata, et speciali olim indulto. Consueverunt etiam episcopi indulgere ut carnibus utantur fideles semel in die quibusdam diebus ferialibus Quadragesimæ, et sæpius diebus omnibus Dominicis, excepto die Palmarum. Sed jejunandi lex manet, etiam abstinendi a carnibus obligatione sublata.

40. Pisces cum carnibus non sunt miscendi in diebus jejunii, quando facta fuerit facultas carnibus vescendi.1 Nequidem pisces sale siccati, ad condimentum carnium, v: g: alecia, vel testacea marina, adhibendi sunt.2 Si tamen contigerit dispensari ab abstinentia die quæ non sit jejunii, v: g: die quolibet Veneris, licebit carnes cum piscibus miscere: exceptis diebus Dominicis Quadragesimæ.3

41. Jejunium si quis absque causa fregerit, plures sumendo refectiones, peccati mortalis reus est: violat quippe districtam Ecclesiæ legem. Damnavit idcirco Alexander VII. propositionem. "Fran

4

(1) Ex decl. Bened. xiv. die 10 Junii 1745.

(2) Vide resp. S. Pœnit. 8 Jan. et 16 Jan. 1834.

(3) Resp. S. Pœnit. 15 Feb. 1834.

(4) Recitat Jeremias Taylor verba hæc Chrysostomi: "Adveniente tempore jejunii, etiamsi quis millies urgeat, et infin te cruciet, et cogat vinum delibare, aut aliquid aliud quod jejunii lege non est licitum gustare, patiendum potius esse, quam prohibitum tangere nutrimentum." Addit ipse: "It was accounted a great matter then to break an ecclesiastical fast: and therefore when a law is supported by such an estimate, that law binds heavily; and it will be a great sin to break it, unless there be a great cause to legitimate or excuse it. Thus also in the foregoing instance of ecclesiastical fasts are those words of St. Basil to be understood saying, 'Non minus crimen esse violare jejunium ecclesiasticum, quam militi abjicere scutum in bello, aut stationem deserere.' Ecclesiastical fasts in his time were the cognizance of a Christian, his defence and guard; an therefore not to keep them was as if a soldier did throw away his shield in a day of battle, or desert his station." Ductor Dubitantium, Vol. 1. p. 13. l. iii. c. i. Hooker consentit: "Considering that they which grieve and joy as they ought, cannot possibly otherwise live than as they should, the Church of Christ, the most absolute and perfect school of all virtue, hath by the special direction of God's good Spirit hitherto always inured men from their infancy, partly with

« ÖncekiDevam »