Sayfadaki görseller
PDF
ePub

56. Iter facientes pedestres a plerisque excusantur a jejunii obligatione, si spatium quindecim milliarium eodem die conficiant, et iter commode differre haud potuerint. "Si tamen via esset tam ar

dua, aut tempus tam asperum, aut si itinerans esset adeo debilis, vel itineri non assuetus, ut non posset jejunare sine magna difficultate; ob has causas aliquando posset eum excusare a jejunio iter etiam sex milliarium, vel minus." Excusantur1 etiam eadem de causa plaustra ducentes imo et litterarum latores, vel alii qui per totum diem circumcursant urbem negotiorum causa.

57. De equitantibus damnata est ab Alexandro VII. propositio: "Excusantur absolute a præcepto jejunii omnes illi, qui iter agunt equitando, utcumque iter agant, etiamsi iter necessarium non sit, et etiamsi iter unius diei conficiant."2 "Cæterum," ait S. Alphonsus "communiter doctores excusant qui sic itinerantur per plures dies... Bene autem advertit Viva, quod hujusmodi itinerantes non excusantur, si constet eos sine magno incommodo posse jejunare. Præterea recte dicunt... posse aliquando excusare iter etiam unius diei, si agendum esset cum magna defatigatione, ut evenit cursoribus ; vel si equitans sit debilis, aut tempus sit asperum, vel iter arduum, aut extraordinarium." Qui publicis curribus vehuntur per totum diem, ac totam fere noctem, videntur excusari a jejunio, quum frequentiori cibo ad defatigationem sustinendam egeant.

66

993

58. Pietas excusat a jejunio eos qui æqua ex causa pia aggrediuntur opera, quæ jejunantes vix possunt perficere absque gravi incommodo: "quia," ut ait S. Thomas, "non videtur fuisse intentio Ecclesiæ statuentis jejunia, ut per hoc impediret alias pias, et magis necessarias causas. "Hinc 1. excusantur qui pluribus infirmis cum magno labore inserviunt in hospitalibus aut monasteriis." 2. Excusantur concionatores, qui prædicant quotidie sive frequenter in quadragesima ;"4 laudandi tamen qui jejunium servant, si valeant absque valetudinis detrimento. Qui ter vel quater in hebdomada concionantur, a jejunio per totam hebdomadam aliquando excusari possunt, quando scilicet ex corporis agitatione vehementi, et mentis studio, jejunium nequeunt perferre. "Excusantur lectores scientiarum qui magno studio et labore indigent."5 Scholastici etiam qui

(1) S. Alphonsus, l. vi. n. 1047.
(3) 2. 2æ. qu. 147. ad 3.

(2) Prop. 31.

(4) S. Alphons. l. iii. 1041.

(5) Ibidem.

991

per quinque horas utilibus studiis vacant, immunes a jejunio a nonnemine habentur. Nonnulli dicunt magistros Grammaticæ, qui per quatuor horas docent, non teneri jejunare plusquam tribus diebus in hebdomada." "Excusantur advocati, qui cum jejunio non possent satisfacere suis clientibus propter studium quo indigent, vel corporis agitationem dum causas agunt. Confessarii per octo horas excipientes confessiones, excusantur si ipsi sint ita debiles, ut jejunantes nequeant id muneris explere. Cæterum prædicti omnes lectores, scholastici, &c. tantum excusati habendi sunt, quando constat eos non posse jejunare, et sua obire munia. In dubio præsumptio stat pro lege, quum ipsorum labor plerumque non sit gravis.

2

59. Excusantur ii qui in potestate patris-familias sunt, uxor scilicet, filii famulique, si vescantur cibis ipsi permissis, quoties nequeat vel nolit epulum esuriale iis parare. Quod si pater-familias acatholicus sit, vel catholicam profiteatur religionem, quin de servando jejunio curet, non ideo excusabuntur qui in ejus sunt potestate, nisi cibos esuriales nequeant habere: alia enim est ratio illius qui ob æquam causam ex Ecclesiæ indulgentia carnibus utitur, cujus privilegium cæteris communicatur absque auctoritatis ecclesiasticæ injuria; alia illius qui hanc nihili faciens, exemplo suo et gratia suos a lege servanda avertere quærit. Constat autem dispensationem alicui concessam, qui pater-familias non sit, v. g. uni ex filiis, non esse rationem, cur cæteri a servanda lege solvantur.3

60. Hæc pleraque ex S. Alphonso de Ligorio collegimus, quæ ostendunt plurimas esse causas jejunii rigorem relaxandi: quibus si adjiciamus peculiaria regionum harum adjuncta, facile patebit paucos ad hanc legem, quæ olim tam arcte servabatur, haberi obligatos. Plerique profecto fideles hisce in provinciis vel colendis agris, vel alii gravi labori vacant; præterquam quod cibi esuriales quibus semel per diem vescens quis satis reficiatur, non facile comparantur; nec succi et nutrimenti plurimum, quæ ex solo Americano nascuntur, dicantur continere. Ideo missionariis cavendum est, ne occasionem peccandi aliquibus ex errore præbeant, veteri disciplinæ arctius inhærendo; quamvis commendare sæpe oporteat fidelibus pœnitentiæ studium, et accuratam legis jejunii observantiam, quatenus pro sua valetudine et laboribus poterunt. Abstinentiæ obligatio tutius inculcatur, quamvis

(1) S. Alph. 1. iii. 1041.
(2) S. Pœnit. die 16 Jan. 1834.

(3) Ibidem.

et ea relaxanda sit, quoties fideles in iis rerum adjunctis versentur, in quibus vix eam servare possint: præstat enim facultate dispensandi uti, quam eos manifesto discrimini violandi legem objicere. Cæterum etiam dum confessarius hanc impertitur dispensationem, ex facultate sibi concessa, hortari pœnitentes juvat, ut ea parce omnino utantur.1

(1) Satis feliciter dicit Taylor: "This caution is of use in the injunction of fasting days, and external acts of mortification, which are indeed effects of the law of Christ, but the measures of these laws are to be such as consist with the great end of the laws, that is mercy and internal Religion." Ductor Dubitantium, l. ii. c. iii. p. 436.

VOL. I.--20

CAPUT V.

DE DECIMIS SOLVENDIS.

992

61. QUINTUM quod diximus Ecclesiæ præceptum decimarum respicit solutionem, pars scilicet decima fructuum terræ et pecudum lege præcipiebatur sacerdotibus danda, prout Deus ipse per Moysen populo Israelitico præceperat.1 Hæc quidem lex, quum ad mores non spectet, cum ritibus et legibus Judaicis desiit, jure tamen a Christo Domino sacris ministris concesso, ut sustentationis subsidia a fidelibus acciperent: "dignus est enim operarius mercede sua. Apostolus id manifesto tradit: "Numquid non habemus potestatem manducandi, et bibendi? . . . Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Numquid secundum hominem hæc dico? An et lex hæc non dicit? Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? . . . Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere."3 "Jure Evangelico," inquit Joannes Devoti, "ad alendos clericos nullæ indictæ sunt decimæ ; tantum Christiani jubentur Ecclesiæ ministris præbere necessaria ad vitam honeste ac decenter traducendam. Itaque divini quidem juris est quod iis qui altari ministrant, necessaria vitæ subsidia præbeantur; non item, quod ea de causa detur decima pars fructuum terræ, et hoc quidem modo decimæ ad jus Divinum referri non possunt.'

(1) Lev. xxvi. 30.

...

(2) Luc. x. 7.

994

(3) 1 Cor. ix. 4.

(4) Inst. can. l. ii. tit. xvi. n. ii. Miro studio Hooker laborat ut probet veteribus persuasum esse decimas jure divino deberi: quod ipse tuetur, gravissime in eo hallucinatus. Antiquities of the Christian Church, 1. v. c. v.

62. Primordiis Ecclesiæ fidelium donis sponte collatis sustentabantur sacerdotes, præsertim iis quæ occasione sacrificii celebrandi afferebantur: demptis enim iis quæ ad Eucharistiæ confectionem necessaria erant, cætera sacerdotibus dabantur; sicut et sacerdotibus Aaronicis pars victimæ plerumque cedebat. Oblationes idcirco dicebantur quæ in Dei honorem et sacrorum ministrorum sustentationem, occasione sacrificii, dabantur: quarum rationem præclare explicat Angelicus Doctor. "Sacerdos quodammodo constituitur sequester, et medius inter populum et Deum : sicut de Moyse legitur Deut. V. Et ideo ad eum pertinet divina dogmata et sacramenta exhibere populo. Et iterum ea quæ sunt populi, puta preces et sacrificia et oblationes per eum Domino debent exhiberi, secundum illud Apostoli ad Hebræos V. Omnis Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis.' Et ideo oblationes, quæ a populo Deo exhibentur, ad sacerdotes pertinent, non solum ut eas in suos usus convertant, verum etiam ut fideliter eas dispensent: partim quidem expendendo eas in his quæ pertinent ad cultum divinum: partim vero in his quæ pertinent ad proprium victum: quia qui altari deserviunt, cum altari participant, ut dicitur 1 ad Corinthios ix. Partim etiam in usus pauperum, qui sunt, quantum fieri potest, de rebus Ecclesiæ sustentandi: quia et Dominus in usum pauperum loculos habebat, ut Hieronymus dicit super Matthæum."1

[ocr errors]

63. Antiquo huic mori successit decimarum solutio, quam plura injunxerunt concilia, nono præsertim sæculo: inter cætera Turonense anno 813, et Maguntiacum anno 888. Præceptum hoc naturali lege nitebatur, et divina etiam auctoritate, quatenus Christus Dominus jus dedit missis a se discipulis subsidia ad vitam sustentandam accipiendi : præcesserat autem in veteri lege Dei ipsius exemplum jubentis ut decimæ sacerdotibus persolverentur. Audiatur iterum Angelicus Doctor: "Quod enim eis qui divino cultui ministrabant ad salutem populi totius, populus necessaria victus ministraret, ratio naturalis dictat, sicut et his qui communi utilitati invigilant, scilicet principibus. et militibus, et aliis hujusmodi, stipendia victus debentur a populo.' Ætate S. Thomæ non ubique obtinuit lex illa, quapropter eos quorum mores erant diversi, eximit a peccato, laudatque sacros ministros

[blocks in formation]
[ocr errors]
« ÖncekiDevam »