Sayfadaki görseller
PDF
ePub

jure suo nolentes uti, ne obici forent saluti animarum. "Ministri Ecclesiæ majorem curam debent habere spiritualium bonorum in populo promovendorum quam temporalium colligendorum. Et ideo Apostolus noluit uti potestate sibi a Domino tradita, ut scilicct acciperet stipendia victus ab his quibus Evangelium prædicabat, ne daretur aliquod impedimentum Evangelio Christi. Nec tamen peccabant illi qui ei non subveniebant; alioquin Apostolus eos corrigere non omisisset. Et similiter laudabiliter ministri Ecclesiæ decimas Ecclesiæ non requirunt, ubi sine scandalo requiri non possent, propter dissuetudinem, vel propter aliquam aliam causam. Nec tamen sunt in statu damnationis qui non solvunt in locis illis, in quibus Ecclesia non petit nisi forte propter obstinationem animi, habentes voluntatem non solvendi, etiam si ab eis peterentur."1

64. Jam vero plerisque in locis decimæ sublatæ sunt, et clerus sustentatur vel beneficiorum redditibus, vel pensione annua e fisco, vel fidelium incerta largitate. In his provinciis mos late obtinet ut scamna locentur in ecclesia, vel vendantur, certa pensione annua solvenda, et ex redditibus pensio adsignetur sacerdotibus: unde gravissima incommoda et mala orta esse nemo ignorat. Quæ sponte dant fideles occasione baptismi et matrimonii etiam in sacerdotum sustentationem cedunt, et quæ alio quovis pacto donant. Id autem omnibus persuasum esse debet oportere ut singuli pro sua parte aliquid conferant, ne sustentatione necessaria indigeant sacerdotes: sed quamdiu nulla certa lege onus injungitur et definitur, non audemus peccati mortalis damnare eum qui omittit æquam portionem conferre, quoties non est periculum ne sacerdotes ea de causa indigeant, vel alii fideles nimis graventur. Illi autem qui præ avaritia recusant quid dare, in iis quæ indicavimus adjunctis, videntur graviter rei, et indigni venia sacramentali: violant enim legem Christi Domini de ministrorum Evangelii sustentatione, et se aliosque objiciunt discrimini salutis.

(1) 2. 2. q. lxxxvii. art. i. ad quintum.

ANIMADVERSIO.

65. Quæ Ecclesiæ extant vetita de nuptiarum celebratione impedimenta dicuntur impedientia, vel dirimentia. Qui iis posthabitis nuptias inire attentant, violatæ legis rei sunt; nec quidquam prorsus efficiunt, si impedimentum dirimens obstet. Vetat Ecclesia ne nuptiæ solemniter celebrentur ab Adventu usque ad diem epiphaniæ exclusive, et a die cinerum usque ad octavam paschæ inclusive; intelliguntur autem solemnitates nuptiarum vetari, nempe nuptiis benedicere, Missa pro sponso et sponsa celebrata, nuptialia celebrare convivia, sponsam domum traducere pompa quadam et festivitate : "matrimonium autem omni tempore contrahi potest.' Ideo ni obstet specialis consuetudo, possunt semper celebrari nuptiæ ritu in Rituali Romano præscripto: nec illicitum est sponsam domum traducere sine pompa, vel matrimonium consummare, quamvis hoc minus congruat. Sed de his opportunior erit locus dicendi in tractatu de Matrimonio.

(1) Rit. Rom.

991

20*

APPENDIX I.

JURIS ECCLESIASTICI FONTES.

1. JUS CANONICUM quod ecclesiasticum, sacrum, et pontificium etiam vocatur, illud est quod ab Ecclesiæ præsulibus prodiit in fidelium regimen. Constat præcipue pontificum summorum et conciliorum decretis quæ canones vocantur. In juris canonici corpus relatæ sunt etiam divinæ Scripturæ sententiæ, quæ, quum per se sint fidei morumque regulæ, nullam ab Ecclesiæ præsulibus mutuantur auctoritatem, sed ab iis proponuntur et promulgantur. Etiam ex operibus patrum plura desumpta sunt testimonia, et in corpus juris inserta, quæ legum vim obtinent, tantum consuetudine ea firmante, vel Ecclesiæ accedente sanctione. Leges autem civiles, si quandoque in jure canonico adhibeantur, totam suam vim, quoad Ecclesiæ res vel judicia, ab ipsa Ecclesiæ auctoritate obtinent.

2. Antiquissima, quæ nobis innotescit, canonum collectio Apostolorum dicta, una cum libris octo Apostolicarum Constitutionum, tertio vel quarto Ecclesiæ sæculo censetur prodiisse, ex Orientalium Synodorum decretis præcipue conflata, juxta disciplinam quæ in Oriente per tria priora sæcula viguerat; nonnullis tamen erroribus admixtis. Altera canonum collectio postea edita est, Nicænos, Ancyranos, Neocæsarienses atque Gangrenses complectens canones, quibus alii deinceps adjecti sunt. Justiniano imperii habenas tenente, Joannes Scholasticus, ex schola scilicet seu ordine advocatorum, deinceps Patriarcha Constantinopolitanus, novam amplioremque collectionem canonum ad Chalcedonense usque concilium, additis etiam 68 canonibus ex epistolis S. Basilii, adornavit. Post Trullanam Synodum aucta est illa Græcorum collectio, et pluries postea in lucem emissa, variis emendationibus adhibitis; qua in re Photius, schismatis auctor, plurimam posuit operam. Apud Latinos nulli agniti sunt conciliorum canones ante Nicænos; Græcorum tamen codex Latine privato studio redditus est. Duplex memoratur ante

[ocr errors]

Dionysii exigui tempora ejus versio, Isidoriana scilicet, quam postea Isidorus ex vetusta Hispanica collectione vulgavit, et prisca, quæ Isidoriana aliquamdiu posterior videtur. Dionysius Exiguus, a monachatu ita forsan appellatus, quinto exeunte sæculo, novam edidit versionem, et collectionem canonum, Sardensibus et Africanis una cum cæteris editis. Addidit etiam pontificum epistolas decretales quas in Romano archivio reperit, a Siricio usque ad Anastasium II. Accesserunt Dionysianæ versioni aliæ posteriorum pontificum epistolæ, unde Hadriana collectio vocata est, quum Hadrianus I. eam sic auctam Carolo M. octavo exeunte sæculo, tradiderit, tamquam codicem canonum. Celebrantur etiam collectiones Africanæ, Gallicanæ, Hispanicæ, quæ doctorum virorum ecclesiasticæ disciplinæ studiosorum opera sæpius prodierunt. Celebrior inter Hispanicas S. Isidorum Hispalensem auctorem, vel saltem probatorem, habere videtur.

3. Post annum 829 edita est Isidori Mercatoris, vel peccatoris, collectio, Maguntiæ, ut videtur. Quis fuerit ejus auctor, quodve ei consilium, in controversia est. Id verò extra omnem dubitationis aleam est positum, plurima falsa eum veris admiscuisse, et ementitis nominibus publicasse, legum, patrumque verbis sæpius vetustis pontificibus tributis. Supposititiæ igitur agnoscuntur epistolæ pontificum a Clemente usque ad Sylvestrum; imo cæteræ omnes usque ad Siricium, exceptis S. Damasi ad Paulinum litteris. Isidoriana collectio, quæ nihil præseferebat fidei disciplinæque tunc vigenti admodum adversum, paulatim invaluit in sæculis artis critica haud studiosis. Hincmarus Rhemensis eas quidem respuit eo quod in Codice Canonum non reperirentur; qua de causa rejectæ sunt etiam ab episcopis Gallicanis in causa Rothadi episcopi Suessionensis. Sensim tamen sine sensu in plerisque regionibus adhibitæ sunt, adeo ut sæculo medio XI., Leo IX. eas citaverit.

4. Plures deinceps secutæ sunt collectiones, donec medio sæculo XII. Gratianus, monachus Benedictinus, Clusii natus, Concordiam discordantium Canonum, quæ nunc vocatur Decretum (voce minus propria,) ediderit. "Tota hæc collectio," inquit Devoti, "conflata est ex locis S. Scripturæ, ex canonibus quinquaginta Apostolorum, ex conciliis generalibus ac particularibus, ex decretalibus Summorum Pontificum, ex operibus patrum, scriptorumque ecclesiasticorum, ex libris Juris civilis Romanorum, capitularibus

regum Francorum, et rescriptis aliquot imperatorum, denique ex historia ecclesiastica, gestisque summorum pontificum plerumque desumptis ex Libro Diurno, atque ex Ordine Romano."1

5. "Dividitur autem universa collectio," pergit Devoti, "in partes tres, quarum prima de personis præsertim agit, continetque distinctiones 101, et sub qualibet distinctione plures canones, qui ita allegantur ex. gr. Can. omnes dist. 1, hoc est canon qui incipit omnes dist. 1, vel per numerum Canonis, ex. gr. Can. 3, dist. 1. Pars altera judicia persequitur, eaque divisa est in causas, quæ sunt numero 36; sub unaquaque causa sunt plures quæstiones, et sub quæstionibus plures canones. In altera hac parte laudantur numerus, causæ, et quæstiones, præter numerum vel priora canonis verba, ex. gr. Can. 2. Caus. 8. quæst. 2. vel Can. Nemo. Caus. 11. quæst. 3. Extat in hac decreti parte, hoc est in Causa 33. quæstione 3. tractatus de pænitentia in septem distinctiones tributus. Cum indicantur canones, qui in hoc tractatu referuntur, ne cum canonibus primæ partis confundantur (eodem enim modo procedunt) additur de pœnitentia, et causa nequaquam citatur, ex. gr. Can. quem pœnitet, dist. 1. de pænit. Denique ad res pertinet tertia pars, eaque complectitur tractatum de consecratione tributum in quinque distinctiones, quarum canones laudantur hoc modo Can. tabernaculum dist. 1. de consecr. vel Can. 1. de consecr. dist. 1. Additur de Consecratione, ut noscatur canonem ad partem tertiam pertinere.”

6. Quum Gratianus Isidori decretalibus usus sit, plurima supposititia suæ collectioni inseruit, quæ nullam inde derivant auctoritatem; omnia enim quæ ea continentur eam vim tantummodo habent quæ eis tribueretur si extra decretum vagarentur; hoc scilicet, etsi probante Eugenio III. publice explicatum, et Gregorio XIII. jubente, emendatius editum sit, solemni tamen sanctione pontificia numquam est munitum.

7. Post Gratianum prodierunt quinque alia collectiones decretorum pontificiorum, quæ Gregorii IX. jussu, opera S. Raymundi de Pennafort, anno 1234, in quinque Decretalium libros sunt distributa. Complectitur autem collectio hæc epistolas decretales pontificum a S. Gregorio I. usque ad Gregorium IX. et plura alia ex Scrip

(1) Juris Canonici Instit. 1. i. c. vi.
(2) Ibidem.

« ÖncekiDevam »