Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tura, canonibus Apostolorum, et conciliorum decretis desumpta. Dividitur in libros juxta ordinem versiculo hoc indicatum

Judex, Judicium, Clerus, Connubia, Crimen.

"Libri autem," inquit Devoti, "divisi sunt in plures titulos, quorum singuli plura capita continent; et capita cum longiora sunt, in paragraphos tribuuntur. Ex his quoties aliquid laudandum est, indicantur prima verba capituli, vel numerus, vel utrumque simul, hoc modo ex gr. Cap. Venerabilem de elect. Cap. 1. de Cleric. conjug. Cap. tua nos 26 de Sponsal. et matrim.”

8. Librum sextum Decretalium, qui tamen et ipse in quinque libros distribuitur, edidit, decimo quarto ineunte sæculo, Bonifacius VIII. Continet canones duorum conciliorum generalium Lugdunensium, et Decretales pontificum, quæ post Gregorianam collectionem fuerant evulgatæ.1 Ejus capita cum laudantur, in fine additur in sexto, ex gr. Cap. Concertationi de appellat. in 6.

Prodie

9. Clementina Decretales in 5 etiam libros dividuntur. runt Clementis V. jussu, qui suas constitutiones in concilio Viennensi editas, corpori juris adjici voluit, quod Joannes XXII. perfecit. Sic solent citari: Clement, si furiosi de religios: domib.

10. Extravagantes dicuntur pontificiæ illæ constitutiones, quæ, post laudatos Decretalium libros emissæ, extra corpus juris vagari videbantur. Joannis XXII. viginti epistolæ decretales uno libro comprehenduntur. Ita citantur. Extrav. cum inter nonnullos Joan. XXII. de verb signif. Extravagantes Communes, aliorum pontificum ab Urbano IV. ad Sixtum IV. decreta exhibent in 5 libros distributa. Sic laudantur: Extrav. rem non novam de dol. et con

tumac. inter commun.

11. Corpus igitur juris ex Gratiani Decreto, Decretalibus, Libro sexto Decretalium, Clementinis, et Extravagantibus conflatur. Jus novum dicitur, ut ab antiquis collectionibus distinguatur. Jus vero novissimum ea amplectitur quæ postea sunt edita pontificum seu conciliorum decreta: inter quæ Tridentina insignem occupant locum. Bullas pontificias, seu decreta sigillo, vel plumbeo, vel aureo, munitas, quæ consistoriales dicuntur, quoties in consistorio, ex Cardinalium consilio, expediuntur, in unum collegit, et in 14 tomos distribuit Hieronymus Mainardus, Bullario magno edito.

(1) Instit. Juris. Canonici l. i. c. vi. n. 87.

Bullarium etiam Benedicti XIV. Bullas ejus, in 4 tomos distributas, exhibet. Regulæ Cancellariæ Apostolicæ, Joannis XXII. jussu, scripto consignatæ sunt, quæ solent a quolibet Pontifice renovari, et deinceps vim legis obtinere iis in rebus in quibus per pacta seu concordata iis non est derogatum.1 Quæ adhuc extra corpus juris vagantur Pontificum constitutiones plenam vim habent, nisi consuetudine fuerit eis derogatum.2

12. Congregationes, seu cœtus Cardinalium emittere solent declarationes et decreta ex Pontificis auctoritate, eoque plerumque consulto, quæ proinde vim plenam obtinent in singulis casibus de quibus agitur. Utrum autem vim legis universalis habeant controvertitur, quamvis dubitari nequeat ea magni esse momenti. Constat vim legis iis tribuendam, si Pontifex specialiter jusserit ea servanda ubique. Si usu recepta fuerint, satis omnes obligant.

13. Congregationi de Propaganda Fide concesserunt Pontifices, ut ejus decreta Cardinalis præfecti subscriptione munita, vim Constitutionis Apostolicæ habeant. Cardinalibus autem viginti sex constat, quibus negotia ecclesiastica in locis missionum tractanda concreduntur.

14. Corpus juris, decreto Gratiani excepto, de quo supra egimus, ubique vim obtinet, nisi obstet consuetudo, vel nova constitutio Pontificia.

(1) Nuperrime de regulis his veteres refricavit calumnias Fullerus, quem egregie refutavit episcopus Carolopolitanus.

(2) C. si Romanorum. Dist. xix. vide S. Alphonsum l.i. n. 104.

APPENDIX II.

DE REGULARIUM PRIVILEGIIS.

992

1. INTER præcipua Regularium privilegia recensetur immunitas ab episcoporum jurisdictione: ut scilicet in unum corpus facilius coalescerent, et conjuncti suo vacarent vitæ instituto, summi Pontifices eos Superioribus juxta quodlibet institutum electis, vel designatis, voluerunt tantum subjacere.' Hinc "prælati Regulares habent in suis ecclesiis et monasteriis jurisdictionem quasi episcopalem, tam quoad personas, quam quoad loca." Si dubitatio de aliquo privilegio oriatur, pontificia dirimenda est auctoritate, uti declaravit Clemens IV. Exemptioni cedere nequit quisquam, uti liquet ex jure canonico: cum etsi sponte volueris, de jure tamen nequiveris, sine licentia Romani Pontificis, renuntiare privilegiis vel indulgentiis libertatis, quæ monasterium illud indicant ad jus et proprietatem Romanæ Ecclesiæ pertinere."3 Exemptione gaudent etiam Tertiarii, et famuli Regularium, “qui actu serviunt et intra eorum septa ac domos resident, subque eorum obedientia vivunt."4

66

2. Monasteria in quibus duodecim Religiosi actu non habitant, exemptione non gaudent, juxta S. Congregationis Concilii decre tum: "Ordinarii loci visitationi, correctioni, atque omnimodæ jurisdictioni talia monasteria erecta absque eo quod duodecim fratres in

(1) De Ordinum Religiosorum immunitate opportune animadvertit Morenus Fué preciso eximirlas en gran parte de la autoridad de los obispos, y subordina cada uno de los cuerpos que ellas forman à un superior general, que bajo el su premo Pastor de toda la Iglesia, lo animase todo, lo gobernase, y le diese un im pulso uniforme àcia el fin intentado por los santos Fundadores." Ensayo sobra la supremacia del Papa, Lima, 1831.

(2) S. Alph. 1. i. app. ii. n. 9.
(4) Trid. Sess. xxiv. de Ref. c. xi.

(3) Cap. Cum tempore, de arbitris

eis valeant habitare, et de facto habitent, subjecta esse intelligentur." Decretum hoc confirmarunt Gregorius XV. Urbanus VIII. et Innocentius XII.1

3. Monasteria erigenda non sunt "sine episcopi, in cujus diœcesi erigenda sunt, licentia prius obtenta."2 Pontificis etiam licentiam requiri ex antiquo jure constat, quod Innocentius X. Constitutione Instaurandæ, adhuc servandum decrevit.3 Ea etiam requiritur ad monasteria jam ædificata derelinquenda. En Bonifacii VIII. hac de re decretum: "Cum ex eo quod prædicatores minores, et Religiosi alii Mendicantes, in civitatibus, castris, villis, aut aliis locis ad habitandum, domos vel loca de novo suscipiunt, seu olim suscepta dimittunt, se ibidem ad alia transferentes, diversa scandala quandoque proveniant, et frequentes clamores ad Sedem Apostolicam perferantur: Nos super hoc providere volentes, hoc perpetuo prohibemus edicto, ne deinceps aliquis, vel aliqui de prædictis, quibuscumque super hoc privilegiis muniti existant, (quæ ipsis, contra tenorem Constitutionis præsentis nullatenus volumus suffragari,) in aliqua civitate, castro, villa, seu loco quocumque ad habitandum domos, vel ea venditionis, permutationis, donationis, aut cujusvis alienationis titulo quocumque in alios transferre præsumant, absque Sedis Apostolicæ licentia speciali, plenam et expressam faciente de prohibitione hujusmodi mentionem: si secus egerint, irritum decernentes."4 "Monasteria concessa ab Universitatibus," ait S. Alphonsus, cum derelinquuntur, in manus Ordinarii derelinqui debent, at si propriis redditibus, et eleemosynis ædificata fuerint, remanent in dominio Religiosorum, ut de iis possint libere disponere." In hac autem regione, quum domus Religiosa et ecclesiæ plerumque ædificentur ære collatitio, fidelibus sacerdotum ministerium sibi comparare, potiusquam ordinis augmentum, exoptantibus, injustum videtur agros vel domos vendere, ad æs alienum solvendum, vel ea sibi retinere, cura animarum derelicta.

66

4. Ecclesiæ quibus animarum cura est adnexa, etsi monasteriis adjaceant, et Regulares parochos habeant, immunitatis ab episcopi

(1) Vide Ben. xiv. de Syn. l. iii. c. ii. n. 1.

(2) Trid. Sess. xxv. c. iii. de Sed.

(3) Vide Ben. xiv. de Syn. Diœc. 1. ix. cap. i. n. 9.

(4) Cap. unic. de excess. præl. in 6.

(5) App. ii. Priv. c. iv. n. 82.

jurisdictione privilegio non gaudent in iis quæ curam hujusmodi respiciunt; nam juxta Bullam Benedicti XIV. die 6 Novembris, 1744, editam, "Parochi Regulares omnimodo subsunt jurisdictioni, et correctioni, et visitationi episcopi in iis quæ concernunt curam animarum, et proprios mores. 2. quoad visitationem localem, possunt visitari altare, in quo SS. Eucharistiæ sacramentum asservatur, sacrum tabernaculum, fons baptismalis, confessionale in quo residet parochus, pulpitum e quo parochus concionatur, sacrarium ad inspiciendam sacram supellectilem, sepulchrum parochianorum, eorumque cœmeterium, turris campanaria si adsint ibi campanæ parochiales, omnia sacra vasa. 3. quoad personalem, debet scrutari vitam ac mores curati, quatenus extra claustrum prodierint... an ad synodum vocatus iverit, an conferentias casuum conscientiæ habeat frequenter, an onera curæ adimpleverit, an Missam pro populo applicaverit, an festis diebus concionatus fuerit, &c. an vacet confessionibus audiendis, an ægrotantibus adsistentiam præstiterit, an pueros ante confirmationem et communionem instruxerit, an de matrimonii impedimentis inquisiverit, et an sponsi in rebus fidei sint edocti, et an recte ordinatos habeat libros parochiales. 4. quod licet Superiores Regulares non possint deputare aliquem ad curam sine episcopi approbatione, possunt tamen eum removere illo inscio; et ita pariter episcopus potest cura illum privare sine consensu superioris, si id justa causa expostulet, &c." Ita S. Alphonsus de Ligorio.' Monasteria etiam exemptarum quoad clausuram subjacent episcopo: "Tam Sæculares, quam Regulares nullis privilegiis tueri se possint, quominus si deliquerint circa personas intra septa degentes, aut circa clausuram monialium, etiam regularibus subjectarum, ab episcopo tamquam ad hoc Sedis Apostolicæ delegato puniri et corrigi valeant." Ita Gregorius XV. in Bulla Inscrutabilis, anno 1622.

5. Regulares omnes æque ac sæculares episcoporum jussa circa Missarum celebrationem tenentur exequi: episcopis quippe præcepit Tridentinum Concilium ne patiantur privatis in domibus, atque omnino extra ecclesiam, et ad divinum tantum cultum dedicata oratoria, ab eisdem Ordinariis designanda, et visitanda, sanctum hoc sacrificium a sæcularibus, aut regularibus quibuscumque peragi"..... et "ut non solum ea ipsa, sed quæcumque alia huc pertinere visa fuerint, ipsi pro data sibi a sacrosancta synodo potestate, ac etiam ut

VOL. I.-21

(1) L. i. app. ii. de Priv. lxxix.

« ÖncekiDevam »