Sayfadaki görseller
PDF
ePub

991

suetudine comprobarunt: recte enim ait Justinianus: "jus autem gentium omni humano generi commune est, nam usu exigente, et humanis necessitatibus, gentes humanæ jura quædam sibi constituerunt. Quæ autem pactis statuuntur leges commercii, gentes non afficiunt quæ in eas non consenserint. Tota vis juris gentium ex lege naturæ emanat, nam hac præcipiuntur necessaria principia; commendantur quæ æqua sunt et ex voluntate pendent, et fides pactorum statuitur. Igitur theologi est eatenus jus gentium inculcare.

(1) Jus autem, Instit. de jure natur. gent. et civ.

CAPUT II.

DE RERUM DIVISIONE.

4. PRINCIPIO Omnia erant communia, totus quippe terrarum orbis generi humano in possessionem datus est: aucto tamen hominum numero unusquisque sibi sumebat eam portionem quam poterat occupare, et in qua colenda et custodienda suam ponebat operam. Hinc contigit rerum divisio, quæ ad jus gentium pertinet, quatenus inter hominum multitudines, quæ in unum congregatæ sunt, singulæ in regionibus sibi sumptis, convenit eas regiones gentis cujuslibet esse proprias pro priori occupationis jure; nec alteri genti licere regionem jam occupatam invadere, possessoribus ejectis. Igitur contra jus gentium peccat natio quæ ditionis amplioris libidine gentem aliam lacessit, nulla injuria provocata, eamque exturbat pellitque e regione quam occupabat: sicut peccant singuli contra jus gentium et leges municipales, qui aliorum res vel possessiones usurpant. Quod si contigerit gentem e suis ejici finibus, jus habet alias exquirendi sedes, ubi incolæ pauci sunt numero, vel amplissima est regio: et contra legem naturæ peccaret gens, quæ aliis denegaret refugium quod absque sui detrimento posset præbere: nec tamen tenetur illos unum in locum congregari sinere cum suæ libertatis discrimine.

5. Si gens regionem alienam injuste invaserit, et per longissimum temporis spatium retinuerit, populo sibi obtemperante, videtur vitium tituli tandem aliquando sanatum habendum, ne cum populorum calamitate motus turbæque excitentur. Usucapionis jus potest gentibus convenire, quo præscribitur contra adversos; sed populi oppressi patientia non est facile in argumentum juris agniti assumenda. Præ

(1) Vide De Vattel. Law of Nations, lii. c. xi. § 140. “ Usucaption is the acquisition of domain founded on a long possession uninterrupted and undisputed.... Prescription is the exclusion of all pretensions to a right founded on the length of time during which it has been neglected."

scriptio autem certe valet post longissimum temporis lapsum, si potestas usurpata in populorum utilitatem exerceatur.

6. Sedium occupatio ad jus gentium refertur; quum enim generi humano totus terrarum orbis in habitationem divinitus datus sit; licet genti numerosiori novas exquirere regiones in quibus vitam degant. Nemo quidem est qui terras incolis vacuas primò occupanti sic cedere neget sed et regiones vastæ quas incolunt homines numero pauci, et sylvestres, seu barbari, possunt occupari in sui utilitatem,1 et ad humani generis decus, ut homines pecudum fere instar viventes ad mores humanos traducantur; ut nihil dicamus de Evangelii notitia communicanda, quæ Christi cultoribus imprimis æstimanda est. Consueverunt autem qui novam detegunt regionem, ædificia turresque munitas in ea extruere, et aliquos ibi constituere, qui gentis nomine occupent: nonnunquam tamen satis habent vexillum, seu monumentum quodcumque, in ea erigere.

3

(1) Consentit Vattelius juris gentium scriptor nimium laudatus: "Their removing their habitations through these immense regions, cannot be taken for a true and legal possession; and the people of Europe, too closely pent up, finding land of which these nations are in no particular want, and of which they make no actual and constant use, may lawfully possess it, and establish colonies there." The Law of Nations, by M. De Vattel. l. i. c. xviii. § 208.

(2) Robertson de viatoribus qui homines sylvestres inviserunt dicit: "They have been astonished and humbled with observing how nearly man in this condition approaches to the brute creation." History of America, l. iv. § ii.

(3) Hæc adsignatur præcipua ratio in celebri Bulla Alexandri VI. quæ incipit: Inter cætera. Vis rationis ex hominis virtute non pendet.

(4) In Bulla prælaudata dicitur: "præfatus Christophorus (Columbus) in una ex principalibus insulis prædictis jam unam turrim satis munitam, in qua certos Christianos, qui secum inerant, in custodiam, et ut alias insulas et terras firmas, remotas et incognitas, inquirerent, posuit, construi et ædificari fecit." Quum hæc fuerit jure gentium ratio terras occupandi, liquet Pontificem agnoscere, sancire et probare jus regis Hispaniarum: quod autem dicit: "de nostra mera liberalitate, et ex certa scientia, et de Apostolicæ potestatis plenitudine omnes insulas et terras firmas, inventas et inveniendas . . . auctoritate Omnipotentis Dei Nobis in Beato Petro concessa... in perpetuum tenore præsentium donamus, concedimus et assignamus;" intelligendum est de amplissima sanctione qua ab aliorum conatibus jus illud defendatur: notum quippe est verba illa adhiberi juxta stylum curiæ ut latissimam explicationem excipiat decretum. Vide quæ supra diximus tract. de legibus eccl. c. vii. n. 64. Equidem constat regem Hispaniensem pontificiam sanctionem quæsivisse ad præcavenda regis Lusitani incepta, cui jam Nicolaus V. anno 1454, jus in Guineam vindicaverat : co quippe ævo pontifex agnoscebatur jurium arbiter. Cæterum regi Hispaniensi

66

persuasum erat jus suum per se valere. "His ambassadors," inquit Irvingus, were instructed to state that, in the opinion of many learned men, these newly discovered lands having been taken possession of by the Catholic sovereigns, their title to the same did not require the papal sanction." Life and Writings of Christopher Columbus, by Washington Irving, l. v. c. viii. p. 186. Temporum illorum ignaros se produnt qui rem totam ad pontificiam usurpationem, et principum superstitionem referunt, quum potius consilium fuerit regi Hispaniensi bellorum periculum tollere, solemni impetrata juris sui agnitione: qua de causa et limitem petiit statuendum quo uterque rex in terris novis quærendis dirigeretur, absque alterius injuria. Fallitur Irvingus qui altera die Bullam hac de re editam putat, quum eadem sit qua possessio agnoscitur: sed rationem optime exponit qua nititur decretum: "To prevent any conflicting claims between the two powers in the wide range of their discoveries, another bull was issued on the following day, containing the famous line of demarcation.” p. 187. Comes De Maistre merito admiratur hoc pontificii juris exercitium, quo ne dissidia, bellaque inter Lusitanos Hispanosque novas quærentes terras orirentur, cavebatur: "C'etait sans doute un spectacle magnifique que celui des deux nations consentant à soumettre leurs dissensiones actuelles, et même leurs dissensions possibles au jugement desintéressé du père commun de tous les fidèles, à mettre pour toujours l'arbitrage le plus imposant à la place des guerres interminables." Du Pape 1. ii. ch. xiv.

CAPUT III.

DE GENTIUM JURIBUS.

7. GENS quælibet proprium habens imperium, par alteri censetur, paribusque gaudet juribus, licet limitibus, populo, viribusque minor sit. Suos eligit magistratus et regiminis quam vult formam habet; nec alteri cuicumque genti vel principi jus est alienæ gentis rebus domesticis sese immiscendi, vel de iis rationem postulandi. Sic quilibet ex fœderatis statibus Americæ gentis instar est, parique gaudet jure, quapropter duos mittit ad Senatum supremum, qui communia curent negotia, quamvis in altero cœtu legatorum numerus pro civium ratione definiatur. Ex fœdere inito reipublicæ forma in singulis Statibus servanda est;1 sed nullus Status rebus Status alterius specialibus immiscere se potest: quod nec ipsi supremo Gubernio permittitur, sed potestas intra negotia sibi commissa omnium Statuum consensu et fædere se sistit. Hinc quæ in Statibus nonnullis Septemtrionalibus societates conflatæ sunt ad servitutis abolitionem, uti fert earum nomen, nihil possunt nisi suasione, quam vehementer rejiciunt Status meridionales in quibus servitus viget. Congressus ipse, cœtus scilicet supremus, nihil de abolenda servitate decernere valet, nisi quoad parvam illam regionem quæ supremi Gubernii est, districtum Columbiæ dictam.

8. Si res alicujus gentis turbari contigerit, et exquirat alienam opem supremus magistratus ad populum continendum in officio, et legitima retinenda jura, videtur licere succurrere principi laboranti: non ita si tyrannidem exerceat, vel si populus totus, ob publicam utilitatem, regiminis formam vel rectorem mutare decreverit. populus tyrannide oppressus opem alienam exquirat, ut certa et legitima jura recuperet, videtur licere iis subvenire: non autem licet

(1) Const. United States, art. iv. § iv.

Si

« ÖncekiDevam »