Sayfadaki görseller
PDF
ePub

non potest dici, quod voluntas directe et per se feratur in peccatum, sed per accidens. Unde ibi est minor contemptus, et per consequens minus peccatum.'

991

28. Ignorantia quæ dicitur concomitans ea est qua sublata actus æque fieret: ex. gr: "si voluntas alicujus esset sic disposita, quod non prohiberetur ab actu parricidii, etiam si patrem agnosceret: ignorantia patris non est huic causa peccati, sed concomitanter se habet ad peccatum: et ideo talis non peccat propter ignorantiam, sed peccat ignorans, secundum philosophum in tertio Ethicorum."2

66

993

29. De negligentia quæ sit causa ignorantiæ dicit S. Thomas : "talis negligentia facit ignorantiam ipsam esse voluntariam, et peccatum, dummodo sit eorum quæ quis scire tenetur et potest.' Attamen si quis de ea doleat, et studium deinceps pro viribus adhibeat, ei imputanda non erunt quæ ex priori negligentia orta sunt. Vehemens aliquis animi motus inordinatus sæpe facit ut quis ignorans peccet, cupiditati vel odio inserviens. Ignorantia fit voluntaria ob passionem, quam quis vult deliberate sequi: illi enim qui secundum suam passionem operatur, bene imputabitur omnis pravus effectus tali passioni connexus, licet in particulari non agnoscatur; quia cum homo passionem aliquam amplexatur, consequenter ipse amplectitur omnes effectus communiter ex illa passione provenientes, qui etsi in particulari non prævidentur, prævidentur saltem in confuso." S. Alphonsus. "Ignorantia fit voluntaria ratione pravi habitus,— et tunc actus mali qui ex malo habitu proveniunt, sunt pariter voluntarii. Ignorantia fit voluntaria et culpabilis... si homo in agendo advertenter negligit adhibere considerationem, quam res agenda meretur."5 Ignorantia quæ dicitur concomitans, nihil quidem ponit in re; sed prava illa dispositio peccatum est.

Ita

30. Equidem dubitari non potest quosdam peccare ex ignorantia, quum Christus ipsos qui eum cruci fixerant quodammodo excusandos apud Patrem habuit: "Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt."6 Eorum crimen hac ratione extenuavit S. Petrus: "fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri." Nemo autem dixerit eos omni vacasse culpa.

(1) 1. 2. q. lxxvi. art. iv. Resp.

(3) 1. 2. qu. lxxvi. art. iii.

(2) Ibidem, art. i. Resp.

(4) S. Alphonsus Theol. Mor. 1. v. tract. de Pec. c. 1. Dub. 1. n. 4.

(5) Ibidem.

(6) Luc. xxiii. 34.

(7) Act. iii. 17.

31. Ignorantiam invincibilem juris naturalis principiorum dari non posse plerique contendunt; quum enim unicuique sit ratio, cujust sunt manifesta dictamina, vix potest quis ea ignorare, nisi culpa sua et voluntatis ea aversantis pravitate. Ipsos ethnicos juxta ea judicandos insinuat Apostolus, ea menti veluti impressa referens: "Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt... cum enim gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus."1 Cæterum si contingat quemque ignorantia invincibili eorum laborare, reus haberi nequit ; quapropter Alexander VIII. merito damnavit propositionem sequentem: "Tametsi detur ignorantia invincibilis juris naturæ, hæc in statu naturæ lapsæ operantem ex ipsa non excusat a peccato."2 Equidem quæ ratio quæritur culpæ a Jansenii discipulis in Adæ peccato, non potest ad ea quæ non necessariò inde profluunt referri; sed uniuscujusque libertatis exercitium attendendum est. Hinc si juvenis ignoraverit omnino pollutionis malitiam; si conjux ex ignorantia prolem impediverit, excusatio haberetur: plerumque tamen ipsa ignorantia in culpa causam habet. Negandum non est ignaros quosdam sine culpa esse posse circa ea quæ ratiocinando deducuntur ex juris naturæ principiis, quum gravissimæ nonnumquam inter doctos piosque homines quæstiones de iis agitentur. Sic de mendacio officioso aliquando disputatum est; et de innocentis damnatione a judice, juxta judicii ordinem, inter SS. Thomam et Bonaventuram quæsitum.

32. Jus divinum positivum, et revelationem christianam, si quis absque culpa ignoret, reus non erit judicandus, Christo ipso de Judæis dicente: "Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent."3 Meritò igitur damnata est propositio: "infidelitas pure negativa in iis quibus Christus non est prædicatus, peccatum est."4 Equidem Augustinus de ethnicis agens, videtur eos peccati arguere, et damnandos prædicare: "illa ignorantia quæ non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audivit omnino quod crederet, sed fortassis ut

(1) Rom. ii. 14. (3) Joan xv. 22.

(2) Prop. ii. inter damnatas, 7 Decembris 1690. (4) Prop. lviii.

minus ardeat; non enim sine causa dictum est effunde iram tuam in

[ocr errors]

gentes, quæ te non noverunt. Cæterum intelligendus est loqui de peccatis contra legem naturæ, de quibus Apostolus loco jam citato dicit: "sine lege peribunt:" quæ non censentur invincibiliter ignorasse.

33. Ignorantia facti, non juris, excusat,2 axioma est quo significatur in judiciis non admitti excusationem si quis legem ignoraverit, quam omnes nosse censentur; sed rei alicujus specialis ignorantiam posse probabilem subministrare defensionem. Reus judicabitur qui merces lege vetitas in rempublicam invexerit, licet eam ignoraverit: sed excusabitur a pœna qui chirographum fictum bona fide alteri tradiderit; nam et lex scientiam fraudis exigit.3

34. Ignorantia juris humani coram Deo a gravi culpa excusatur, quoties ex gravi negligentia non oritur, habita ratione cujusque muneris, scientiæ, opportunitatum: æquum quippe est non adeo arcte urgendam obligationem eorum quæ legibus humanis decernuntur, ac eorum quæ rerum natura et divina lege nituntur. Cæterum unusquisque diligentiam opportunam et necessariam debet adhibere : secus censebitur velle ignorare, et prætermittere quæ præcipiuntur. Qui consuevit diebus festis adstare sacro, et ex pastoris monitis nosse dies quibus jejunandum sit, excusatur, si ex necessitate abfuerit, et de die quodam jejunii nihil cogitaverit: sed qui culpa sua abfuit, et de diebus jejunii haud se habeat solicitum, culpæ gravis reus est, quoties sua negligentia violat Ecclesiæ præceptum ; vel saltem gravis negligentiæ reus est. Qui rure degunt, procul ab ecclesia, debent ex libris dies jejunii festivosque addiscere; nec excusantur, si, ea omissa

(1) L. de gratia et lib. arb. c. III.

(2) Ex Reg. juris. "This must be an ignorance or mistake of fact, and not an error in point of law. As if a man, intending to kill a thief or housebreaker in his own house, by mistake kills one of his own family, this is no criminal action; but if a man thinks he has a right to kill a person excommunicated or outlawed, wherever he meets him, and does so; this is wilful murder: For a mistake in point of law, which every person of discretion not only may, but is bound and presumed to know, is in criminal cases no sort of defence. Ignorantia juris, quod quisque tenetur scire, neminem excusat, is as well the maxim of our own law as it was of the Roman." " Blackstone l. iv. n. 27.

(3) "If any one- shall pass, utter or publish, or attempt to pass, utter or publish as true, any false, forged, or counterfeit bill or note-knowing the same to be falsely forged, or counterfeited." Act of 25th March, 1824. Laws of Pennsylvania.

cautela, passim carnes manducent diebus omnibus, præter diem veneris: quæ quorumdam consuetudo, veluti suo arbitrio jejunandi et abstinendi aliis diebus obligationem tollentium, nullimode probanda est: sed si diligentia plerumque adhibita, aliquando casu omittatur, non erunt facile culpæ damnandi. Facile etiam excusantur qui legere non norunt, et inter Acatholicos versantur, neminemque habent qui eos moneat festorum vel esurialium dierum. Si venialis fuerit negligentia discendi, a culpa graviori legis violatio excusabitur.

991

35. Ignorantia muneris quod quis suscipit excusationem haud facile admittit, præsertim si mercede accepta illud exerceat, vel si gravia incommoda ex errore sequantur. "Omnes tenentur scire communiter ea quæ sunt fidei, et universalia juris præcepta: singuli autem ea quæ ad eorum statum, vel officium spectant.' Equidem nemo tenetur eximiam prorsus ac singularem peritiam artis quam profitetur habere, vel muneris quo fungitur, nisi ipse se ad eam pacto adstringat: sed sufficiens muneris exercendi notitia ab omnibus exigitur, ne fraus fiat iis qui eorum operam, mercede præstita, quærunt, vel detrimentum nascatur. Hinc qui artis medendi vix rudimenta callentes, eam profitentur et exercent cum manifesto infirmorum vitæ discrimine, gravissime peccant: qui advocati munere fungentes, vel notarii, vel scribæ, instrumenta sua imperitia ita conficiunt ut robore careant, damna inde obvenientia debent reparare. Qui confessionibus excipiendis vacant, ethices christianæ principia et leges parum edocti, gravissimo versantur in discrimine se aliosque perdendi.

36. Utrum aliquando peccatum admittatur quin rei malitia menti ullatenus obversetur, disputant theologi: sunt enim qui censent de honestate actionis nonnumquam nihil dubitari, licet revera in peccatum imputetur; quum alii contendant aliqualem dubitationem saltem requiri ut peccatum sit. "Quando nulla talis cognitio," inquit Suaresius, “in mentem subiit, qua possit voluntas excitari ad quærendam scientiam, non est in potestate hominis se ad illam movere, et consequenter non potest talis ignorantia homini imputari."1 Qui igitur rem aliquam facit quam haud suspicatur esse injustam, non peccat, horum theologorum judicio, licet forsan in causa peccaverit. Alii e contra dicunt eum actu peccare licet de periculo peccandi nil prorsus

(1) S. Thom. 1. 2. qu. lxxvi. art. II. Resp.

(2) In 3 p. t. 5. D. 4 Sect. 8. n. 18.

advertat,1 in pœnam scilicet prioris delicti fit ut non advertat actum esse inhonestum. Sic hæretici plurima faciunt quibus fidei catholicæ obviam eant, nil dubitantes se Deo obsequium præstare: quos tamen superbia et utilitatum suarum studio abreptos arguunt theologi peccati, tum in causa, tum in rebus singulis quas contra veritatem et pietatem ex præjudicio faciunt. Sic et peccatores alii qui cupiditatibus diu indulserunt, vel qui toti inhiant divitiis, plurima agunt divinæ legi adversa, nil suspicantes inhonesti. Equidem durum videtur. asserere quemque peccare, dum deliberante ratione nullam detegit peccati speciem nullumque periculum, et probante conscientia agit: sed indubium est negligentiam addiscendi et cupiditatum studium esse peccata, et plurima secum trahere, quæ in causa saltem imputantur. Qui munia religionis omisit discere juvenis, sæpius præcepta Ecclesiæ negligit, vel violat, nil sibi conscius, qui idcirco ad bonam frugem redactus debet de negligentia addiscendi dolere, quæ tot annos in causa fuit cur prætermitteret plurima officia pietatis, sed non constat eum teneri ad singulos actus recensendos qui ex eo capite profluxerunt. Ad fidem conversus non est cogendus ad ea singula referenda quæ omisit vel fecit, bona, ut aiunt, fide, quamvis ex ignorantia forsan quæ vinci potuerit: non enim liquet ea fuisse peccata, licet ex ignorantia culpanda orta. Quotiescumque quis in causa advertit effectum secuturum, ad eum declarandum tenetur, nam eum voluntate sua amplexus est: sic si adverterit reipsa peccandi periculum, vel aliqualem habuerit ejus notitiam vel suspicionem, peccati arguendus est, nec enim oportet ut plena et certa malitiæ notitia sit ad peccatum inducendum.

(3) Vide Bailly Tract. de actibus humanis, c. iv. prop. iv. qu. i.

« ÖncekiDevam »