Sayfadaki görseller
PDF
ePub

paucorum perduellium fovere turbas, et legitimo imperio molestias creare. Si ex turbis motibus que gentis alicujus periculum immineat alteri genti propinquæ, huic certe licebit sibi consulere, motusque comprimere. Gubernium Supremum Statuum Foderatorum tenetur succurrere Statui cuilibet contra violentiam domesticam, si legumlatorum cœtus postulaverit, vel Gubernator, quando cœtus haberi nequit.3

9. Quoties hominum multitudo ab imperio fecerit divortium, et regimen speciale sibi elegerit, nova illa rerum conditio solet legitima haberi, quum firma et sibi sufficiens videatur, adeo ut tueri valeant suam libertatem. Quod si populus amiserit libertatem potentiori imperio devictus, et in alienam transierit ditionem, jura ejus amissa non censentur nisi post longissimum temporis lapsum, quum omnis spes libertatis recuperandæ evanuerit, et populus in novam rerum conditionem consensisse videatur. Peccat autem contra jus gentium gens quælibet inferiorem viribus potentia premens, et privans libertate, nisi injuriam ulciscatur bello legitimo.

2

10. Gens quælibet jus habet ad ea omnia quæ ad sui statum sunt necessaria. Hinc in rerum angustiis ea arripiunt quibus indigent, æqua tamen data compensatione: et omnia quæ usu non exhauriuntur usurpant, dummodo sit absque alterius injuria. Usus innoxius hic vocatur. Sic navis per fretum, quod sub alterius gentis ditione est, fertur, v: g: per fretum Calpes, quod hodie dicitur Gibaltraria, et Anglis subjacet. Transitus ille denegari non potest genti cuicumque quin jus gentium violetur. Flagrante autem bello hostium naves, vel aliæ quæ eis auxilio sunt, vel quæ suspicioni causam præbent, possunt impediri.

11. Legati jure gentium excipiuntur a gentibus omnibus bello haud

(1) Kentius videtur censere aliquando licere populo succurrere, non item principi, nisi ex turbis periculum sibi immineat, vol. i. lec. ii. sed rectius Vattelius dicit posse gentem aliam pro causæ justitia suppetias ferre: "They who are not tied by any treaty may, for their own conduct, take the merit of the cause into consideration, and assist the party which they shall judge to have right on its side, in case this party shall request their assistance or accept the offer of it." Law of Nations, l. iii. c. xviii. § 296.

(2) Unicam hanc causam sese rebus alienis domesticis immiscendi agnovit Gubernium Anglicum, anno 1821. Lord Castlereagh's circular despatch of January 19, 1821.

(3) Const. United States, art. iv. § iv.

(4) Vide De Vattel, Law of Nations, l. ii. c. iv.

contendentibus, et inviolati habendi sunt, etiam furente bello: qui et legibus locorum in quibus degunt haud subjiciuntur, quum supremorum principum vices gerant. Si sua abutantur auctoritate in reipublicæ, apud quam degunt, apertam perniciem, aliquando dimittuntur. Immunitate gaudent qui pertinent ad familiam, et domus resque legati: attamen suprema Curia jus dicit in iis quæ legatorum intersunt.1 Fœderati Status Ministrorum plena potentia instructorum nomine suos præcipuos nuntios apud gentes exteras designant, legatorum munere omisso. Legatum nolle accipere licet, si gravissima obstet ratio, v: g: quod vir genti sit omnino invisus; quæ tamen nisi explicetur, simultatum præbebit occasionem. Quæ fiunt a legato, principis nomine, robur vimque certam non obtinent, nisi accedente ratihabitione.

12. Consules dicuntur qui in portibus alienis degunt, negotia minora quæ ad commercium pertinent, gentis suæ nomine, curaturi. Aliquando iis conceditur auctoritas componendi lites inter suos, utraque gente eam iis indulgente: sed plerumque ea carent, nec gaudent immunitate. Eorum scripto testimonio de rebus gestis fides publica adhibetur.

(1) "In all cases affecting ambassadors, other public ministers and consuls, and those in which a state shall be party, the Supreme Court shall have original jurisdiction." Const. United States, art. iii. Judiciary.

VOL. I.--22

CAPUT IV.

DE GENTIUM COMMERCIO.

SI. DE MERCIUM COMMUTATIONE.

1

13. COMMERCIUM gentium inter se iniri consuevit, ut fructus regionum mercesque commutentur, cum communi omnium utilitate. Æquum quidem est et communi omnium hominum origini congruum, ut hoc foveatur commercium. Cæterum nullum legis naturæ præceptum videntur violare qui hoc detrectant, nisi iis in rerum adjunctis in quibus necessarium sit ad gentis alienæ salutem, et statum: quo rerum eventu poterit gens iis indigens subsidiis ea vi arripere, æqua oblata compensatione. Ea est gentium consuetudo, quæ liberum permittit commercium omnibus quæ bello secum non contendunt, appositis tamen æquis conditionibus, quas quælibet gens statuerit." Inter eas recensetur vectigal quod in utilitatem reipublicæ cedat, ut impensæ publicæ solvantur, et industria civium foveatur, alienis mercibus haud facile invectis. Cæterum oportet jus illud exigendi parce exercere, ne cum civium detrimento, vel gentium commercii mutui injuria fiscus ditescat.

3

14. Absque gentium aliarum injuria speciales fiunt inter gentes

(1) De Vattel. Law of Nations, l. ii. c. ix. § 120.

(2) "As every nation has the right and is disposed to exercise it, of judging for itself, in respect to the policy and extent of its commercial arrangements, the general freedom of trade, however reasonably and strongly it may be inculcated in the modern school of political economy, is but an imperfect right, and necessarily subject to such regulations and restrictions, as each nation may think proper to prescribe for itself. Every state may monopolize as much as it pleases of its own internal and colonial trade, or grant to other nations, with whom it deals, such distinctions and particular privileges as it may deem conducive to its interest." Kent's Comm. vol. i. lect. ii. 32.

(3) De Vattel. Law of Nations, l. i. c. viii. § 90.

aliquas tractatus, et conceduntur sibi invicem privilegia commercii et immunitates: quorum pactorum vis inviolata servanda est, etiam regiminis forma mutata. Mare liberum omnibus censendum est procul a littoribus; nam gens nulla valet sibi oceani usurpare imperium: quod diserte ostendit Grotius celeberrimo opere: Mare Liberum, dicto. Nec potest gens ulla vi impedire ne alia natio cum civitate aliqua commercium habeat. Jam vero pactis specialibus hæc omnia cum magna omnium utilitate componi et regi consueverunt.

15. Flagrante inter gentes aliquas bello gentibus aliis quæ neutrales dicuntur licet commercium cum utraque bello certante gerere : sed jure publico recentiori vetatur ne arma aliaque belli instrumenta suppeditent, vel alias bello inserviant.1 Merces etiam a coloniis gentis inimicæ ad ipsam gentem non licet navibus neutralibus deferre : sed si ad regionem neutralem deferantur, solutis bona fide vectigalibus, nil vetat eas inde devehi, instar aliarum mercium, ad gentem cujus sunt coloniæ.2 Plures hac de re quæstiones excitatæ sunt, flagrante bello Anglos inter et Gallos: illi enim vindicarunt sibi naves Americanas, damnatas ob vetitum commercium, eo quod deferebant merces ab insulis, quarum erat jus Gallis, ad Gallias, iis in portum Americanum primum invectis: et scrutinio subjecerunt naves, si forte laterent merces vetitæ, vel hostes, vel qui originis ratione Anglico suberant imperio. Contendebant Americani plerique licere commercium cum utraque gente fovere, nec posse naves Americanas subjici scrutinio, utrum laterent arma, tela vel instrumenta quæcumque belli, sed standum esse documentis.3 Constat tamen non licere portus obsessos ingredi: obsideri autem censentur quando naves hostium præsto sunt, adeo ut ingressuris sit periculum.*

(1) Suecia, Danimarca, Hollandia, et Russia anno 1780 pactum inierunt inter se ad liberi commercii jura vindicanda. Inter articulos hi occurrunt: "that it shall be lawful for any ship whatever, to sail freely from one port to another, or along the coasts of the powers at war; 2, that all merchandize and effects, belonging to the subjects of powers at war, and shipped in neutral vessels, shall be entirely free; excepting contraband goods, (cannon, mortars, muskets, pistols, flints, matches, &c.") Vide et Grotium de jure belli et pacis, 1. iii. c. i. 3. Not.

(2) Vide Robinson's Reports, Vol. ii. p. 368; case of the Polly, Lasky. (3) Vide "the law of nations investigated in a popular manner by William John Duane," Philadelphia, 1809. Letter viii.

(4) "To ascertain what constitutes the blockade of any place or port, it is to be understood to be in such a predicament, when the assailing power has taken

16. Id autem inquiri potest utrum quis possit tuta conscientia commercium gerere sub vexillo neutrali, et documentis vel fictis, vel ex industria factis ut discrimen evadant: constat quippe plerumque merces invectas in portum neutralem ut inde deveherentur. Videtur grave non admitti peccatum dummodo perjurium evitetur: quod enim quis arte quadam et dolo quærat eludere leges quibus gentes bello inter se divisæ quærunt aliarum commercium coercere, nullo naturalis æquitatis principio repugnat: sed discrimini objicitur amittendi merces et navem, si in gentis alterius potestatem venerit.

§ II. DE ALIENIGENARUM ACCESSU.

17. Transitus per regiones exteras plerumque datur communi gentium jure, quoties necesse sit, et absque gentis detrimento concedi possit. Sic et per flumina naves descendunt ad oceanum, et ad littus appellunt, urgente necessitate; æquis conditionibus tamen servandis, quas in sui securitatem gens, cujus est regio, statuerit. Quod si dux exercitum per regionem tranquillam ducere voluerit, non erit copia, nisi ex principis arbitrio, et cautione præstita ne quid damni patiatur. Moysis exemplo utitur Grotius,1 post Augustinum, bellum idcirco jure illatum affirmans: "innoxius enim transitus denegabatur, qui jure humanæ societatis æquissimo patere debebat."2

18. Alienigenis plerumque datur libertas accedendi ad gentes pace conjunctas: quæ apud nos nullo arctatur limite, sed apud gentes plerasque Europæas salvo conductu opus est, et venia speciali. Cæterum uniuscujusque gentis est lege cavere ne respublica detrimentum capiat, alienigenis admissis qui haud careant suspicione, præsertim in magnis rerum tempestatibus.3

19. Utrum quis possit absque reipublicæ venia e patria discedere, et civitatem alibi adipisci, præstito etiam fidelitatis juramento, quæ

such a station, as to expose to imminent danger, any ship or ships, that should attempt to enter or depart." 3. Art. pacti septemtrionalium regnorum anno 1780.

(1) De Jure Belli et Pacis, l. ii. c. ii. § xiii. n. 2.

(2) L. qu. xliv. super. Num. ad cap. xx.

(3) "I am of opinion, that every government has the right, and is bound in duty to judge for itself how far the unlimited power of emigration, and of the admission and residence of strangers and emigrants may be consistent with its own local interests, institutions, and safety." Kent's Comm. V. i. n. 35. Note.

« ÖncekiDevam »