Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT VI.

DE SERVITUTE.

35. QUUM omnes homines jure naturæ sint pares, nemo est natura alterius dominus; jure tamen gentium non tantum jurisdictionis dominium, sed etiam proprietatis hominibus in homines conceditur: quod et vetus lex ratum habuit.1 Capti in bello plerumque in servitutem olim redige bantur, quando victoribus visum est parcere victis. Qui atrox aliquod facinus patrarant eadem pœna afficiebantur.2 Tanta etiam erat patria potestas ut filios vendere licuerit, ad suæ subveniendum inopiæ, adjecta conditione de redimendo, si melior affulserit fortuna.3 Nonnulli seipsos vendebant ut suæ sustentationi consulerent. Horum omnium filii, ex matre serva nati, servi habebantur, quia "partus sequitur ventrem."4 Servitutem apud plerasque gentes vigentem Apostolus non reprobavit, sed heris docuit obediendum : "Servi obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo."5 Heris etiam mansuetudinem et æquitatem insinuavit: "Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis: et personarum acceptio non est apud Deum.” Apostolica documenta semper præ oculis habuit Ecclesia, quæ idcirco in concilio Gangrensi damnavit anathemate eos qui servos a dominorum obsequio religionis specie abducerent. Cæterum favit quantum valuit humanæ libertati, dominos ut mancipia manumitterent hortando, donec sensim sine sensu sublata servitute, vetuerit Alexander

(1) Exod. xxi. Levit. xxv.

(2) Cap. Ita q orumdam, de Judæis et Samaritanis.
(3) L. i. et ii. ff. de patribus qui filios suos distraxerunt.
(4) Partum Cod. de rei vindic. (5) Eph. vi. 5.

(6) Ibidem 9.

1

III. anno 1167, ne in posterum Christiani servi haberentur. Hæc humanissima sanctio sequioribus sæculis infirmata est, commercio inducto infando.

66

36. Novissime claruit hac in re humanitas Apostolici præsulis Gregorii XVI., qui decessorum suorum exempla secutus, Nigritarum commercium, quod nationes christianas exercere non puduit, futilibus et inanibus rationibus ad tantam injustitiam extenuandam adductis, damnavit et prohibuit: "Auctoritate Apostolica," ait Pontifex, omnes cujuscumque conditionis Christifideles admonemus et obtestamur in Domino vehementer, ne quis audeat in posterum Indos, Nigritas, seu alios hujusmodi homines injuste vexare, aut spoliare suis bonis, aut in servitutem redigere, vel aliis talia in eos patrantibus auxilium aut favorem præstare; seu exercere inhumanum illud commercium, quo Nigritæ, tamquam si non homines sed pura putaque animantia forent, in servitutem utcumque redacti, sine ullo discrimine, contra justitiæ et humanitatis jura, emuntur, venduntur, ac durissimis interdum laboribus exantlandis devoventur, et insuper lucri spe Nigritarum occupatoribus per commercium idem proposita, dissidia et perpetua quodammodo in illorum regionibus prælia foventur. Enim vero Nos prædicta omnia, tamquam Christiano nomine prorsus indigna, Auctoritate Apostolica reprobamus; eademque Auctoritate districte prohibemus atque interdicimus, ne quis Ecclesiasticus aut Laicus ipsum illud Nigritarum commercium veluti licitum sub quovis obtentu, aut quæsito colore tueri, aut aliter contra ea, quæ nostris hisce Apostolicis Litteris monuimus, prædicare seu quomodolibet publice vel privatim docere præsumat."2

37. Quid autem sentiendum est de domestica servitute, quæ in provinciis plerisque meridionalibus et occidentalibus viget, posteris eorum qui ex Africa abducti sunt adhuc jugo subjectis? Equidem in hac libertatis qua omnes gloriantur plenitudine, dolendum tot mancipia esse, a quorum inceptis ut caveatur latæ sunt leges quæ vetant ne litteris excolantur, et quæ religionis exercitium alicubi

(1) Vide de Maistre Du Paple, 1. iii. c. ii.

(2) Litteræ Apostolicæ incipiunt. In Supremo Apostolatus fastigio die 3 Dec. 1839, datæ. Has si vidisset doctissimus theologus Carriere, suam de commercio hoc opinionem, (opere de justitia et jure, par. i. sect. i. c. iii. art. 3. Parisiis anno 1839,) procul dubio emendasset, Sedis Apostoliæ quum sit observantissimus.

valde impediunt.1 Cæterum quum ea sit rerum conditio, nihil contra leges tentandum est, nec quid quo servi in libertatem vindicentur, vel quo jugum ægre ferant, faciendum vel dicendum: sed prudentia et charitas sacrorum ministrorum in eo exhibendæ, ut servi, moribus christianis informati, dominis præstent obsequia, Deum supremum omnium dominum venerantes; et ut domini æquos et mansuetos se præstent, et servorum conditionem humanitate et salutis eorum studio mitigent. Apostolos habemus auctores qui hæc nobis reliquerunt documenta: quæ qui neglexerint, humanitatis studio totum rerum ordinem convellere studentes, servis plerumque duriorem inferunt conditionem. Hæc præ oculis omnium ponere non omisit pontifex in prælaudata constitutione: "Inspirati enim a divino Spiritu Apostoli servos quidem ipsos docebant obedire dominis carnalibus sicut Christo, et facere voluntatem Dei ex animo; dominis verò præcipiebant ut bene erga servos agerent, et quod justum est et æquum eis præstarent, ac remitterent minas, scientes quia illorum et ipsorum Dominus est in cœlis, et personarum acceptio non est apud Eum."

38. Optime animadvertit in rem nostram Gerdil: "Servitus non ita intelligenda est, quasi homo in hominem eam dominii rationem habere queat, quam habet in pecudem. Qua in re turpiter olim errarunt, qui servos in personarum numero censeri nolebant, et quan

(1) "In Georgia, by an act, in 1829, no person is permitted to teach a slave, negro, or free person of colour, to read or write. So, in Virginia, by statute, in 1830, meeting of free negroes, to learn reading or writing, is unlawful, and subjects them to corporal punishment; and it is unlawful for white persons to assemble with free negroes or slaves, to teach them to read or write. The prohibirory act of the legislature of Alabama, passed in the session of 1831-2, relative to instruction to be given to the slave, or free coloured population, or exhortation, or preaching to them, or any mischievous influence attempted to be exerted over them, is sufficiently penal. Laws of similar import are presumed to exist in the other slave-holding states; but in Louisiana the law on this subject is armed with tenfold severity. It not only forbids any person teaching slaves to read or write, but it declares that any person using language, in any public discourse, from the bar, bench, stage, or pulpit, or any other place, or in any private conversation, or making use of any signs or actions, having a tendency to produce discontent among the free coloured population, or insubordination among the slaves, or who shall be knowingly instrumental in bringing into the state any paper, book, or pamphlet, having the like tendency, shall, on conviction, be punishable with imprisonment or death, at the discretion of the court." Kent's Comm. vol. ii. p. iv. lec. xxxii. n. 253.

tumvis inique et crudeliter Dominus servum suum habuisset, nullam tamen a Domino injuriam ei servo fieri autumabant. Etenim servitus æqualitatem naturæ inter homines non delet: proinde per servitutem sic homo in dominio alterius esse intelligitur, quatenus Dominus jus perpetuum, et universum habet in omnes servi sui operas, quas quidem ab homine homini præstari fas est; et ea quidem lege, ut curam servi gerere Dominus debeat, eique officia humanitatis omnia studiose præstare, ut alibi declaravimus. (Specimen Element, p. iii. § 4.) Servitus sic intellecta non pugnat cum jure naturæ, adeo ut peccare in legem naturæ putandus sit, qui servos habet, eisdem moderate utitur: tametsi maximo generis humani bono, servitus christiana mansuetudine jam pridem apud cultiores gentes sublata est. "'1 "Quare Dominus facit injuriam servo si eum crudelius verberet, si nimio labore premat, si conveniente victu ac vestitu defraudet, si famam ejus prodat. Recteque Cicero I. de off. cap. 13. Meminerimus autem et adversus infimos justitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum, quibus non male præcipiunt, qui ita jubent uti ut mercenariis, operam exigendam, justa præbenda."2

39. Id quæri potest utrum heri possint servos retinere, quum eorum majores injuria videantur ex Africa huc traducti? Nobis affirmandum videtur, nam tituli vitium longissimi temporis lapsu sanatum habendum est, quum societatis conditio alias incerta semper foret, cum gravissimo turbarum periculo. Peccarunt quidem qui vi abstulerunt invitos; sed eorum posteros in servitute tenere injustum non videtur; ea scilicet conditione nati sunt, quam nec exuere valent. Cæterum laudandi sunt qui humanitatis et religionis studio eos libertate donant manu-mittendo, quando copia fit in Africæ coloniam, quæ Liberia dicitur, se conferendi. Iis ut consulant, subsidiis religionis præstitis, sacerdotes duo, ex hac diœcesi, Sede Apostolica jubente, vela jam faciunt.

(1) Compendium Institutionum civilium. L. i. p. 317. vol vii.
(2) Gerdil de justitia et jure, c. vi. prop. iii.

TRACTATUS VI.

DE LEGIBUS CIVILIBUS.

CAPUT I.

DE POTESTATIS CIVILIS ORIGINE.

1. QUUM populi multitudo legibus quibus regatur indigeat, liquet eas ferendi potestatem apud eam existere,' quam exercet per eos quos creavit magistratus, vel qui alias, populo consentiente, vel saltem tolerante, supremo funguntur regimine. Deus autem jure meritoque censetur probare quæ ad ordinem societatis tuendum et ad jura singulorum vindicanda fiunt; et rectoribus multitudinis, vel ab ea electis, vel alias constitutis, eam tribuere potestatem quæ ad reipublicæ salutem est necessaria. Novimus quidem regnorum et rerumpublicarum originem haud semper ad liberam populi electionem referri posse, et iniquas sæpe adhiberi artes ad potestatem retinendam:2 ideoque Deo non esse tribuendam regiminis civilis institutio

(1) "Potestas civilis ferendi leges competit ex natura rei immediate ipsi communitati." Petrus Dens, tract. de legibus, qu. iii. n. 18.

(2) Nihil novi et ab historiæ veritate alienum protulit S. Gregorius VII., quamvis idcirco a plurimis censura vexatus: "Quis nesciat reges et duces ab iis habuisse principium qui Deum ignorantes, superbia, rapinis, perfidia, homicidiis, postremo universis fere sceleribus, mundi principe diabolo videlicet agitante, super pares, scilicet homines dominari cœca cupiditate, et intolerabili præsumptione affectaverunt?" Regist. 1. viii. ep. xxi. Nec ideo principibus legitimo imperio utentibus detrahimus.

« ÖncekiDevam »