Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT V.

DE ACTUUM HUMANORUM MORALI SPECIE.

37. Actus humani spectari possunt quatenus morum regulæ conveniunt, vel repugnant. Quidam sunt natura sua mali: v:g: mendacium, furtum, fornicatio; quidam sunt boni, ex. gr. amor parentum, oratio ad Deum : quidam nullam præseferunt malitiam vel bonitatem, indifferentes idcirco dicti, uti sunt edere, ambulare, dormire. Quæsierunt theologi utrum actus, qui in specie, scilicet in se, nec boni sunt, nec mali, in individuo possunt malitia et bonitate pariter vacare; aliis verbis, utrum quis aliquid reipsa agat quod morali specie careat. Negans sententia, quæ D. Thomæ discipulorum est, verior videtur; quum enim de actibus qui deliberante animo fiunt sit sermo, eos moralem quamdam speciem desumere ex fine quem sibi quisque proponit, suadet ratio. Cæterum constat plurima fieri quæ merito apud Deum carent, quia agens non est justus, vel non agit propter finem supernaturalem: quæ tamen peccata non sunt, quum rationis dictaminibus conveniant, et ob honestum finem fiant. Sic manducatio et potus quotidianus ad vitam sustentandam carent vitio, quum finis sit bonus, et rationi congruat; carent autem merito, nisi, quodam saltem pacto, ad Dei gloriam referantur, juxta Apostoli monitum: "Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.' Optime autem animadvertit S. Thomas: "hoc ipsum quod aliquis agit ordinate ad sustentationem vel quietem sui corporis, ad bonum virtutis ordinatur in eo qui corpus suum ordinat ad bonum virtutis.”2

991

38. Longe distat theologorum sententia, actus dari indifferentes in individuo negantium, ab errore Joannis Huss, qui opera omnia in duas distribuebat classes, pro agentium diversitate: "Divisio immediata,” aiebat, “humanorum operum est, quod sint vel virtuosa, vel vitiosa: quia scilicet si homo est vitiosus et agat quidquam, tum agit vitiose : et si est virtuosus, et agat quidquam, tunc agit virtuose. Quia sicut

(1) 1 Cor. x. 31.

VOL. I.-4.

(2) 1.2. qu. xviii. art. ix. ad iii.

vitium, quod crimen dicitur, sive peccatum mortale, inficit universaliter actus hominis vitiosi; sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi." Constat e contra, ex theologorum consensu, pium hominem aliquando peccare venialiter; peccatorem autem actus plures elicere culpa carentes: sed non ideo actus aliquis agnoscendus est qui omni vacet nota morali, prout elicitur ob finem idoneum vel turpem. Equidem Hieronymus ait: "Bonum est continentia; malum est luxuria. Inter utrumque indifferens ambulare; . . . . Hoc nec bonum, nec malum est: sive enim feceris, sive non feceris, nec justitiam habebis, nec injustitiam."2 Hæc de ambulatione rite dicuntur, nam ex ea nec justitia nec injustitia derivatur: nec ideo omni caret nota morali, si enim quis ambulet ad honestam animi oblectationem, actus bonus est, quamvis justitiam non inde comparet, quamdiu finis sublimior deest. Cæterum si ambulet quis ad ægrotos invisendos, charitate impellente, erit actus non tantum moraliter bonus, sed etiam supernaturalis. Si ambulet ad vanam sui ostentationem, erit malus; imo graviter culpandus, si insidias alienæ virtuti sic struat.

39. Sunt qui contendunt cum Augustinianis omnem actum ad Deum referendum, adeo ut defectu finis, actus, alioquin honestus, culpa veniali inficiatur: quod ex ipsa necessaria rerum omnium creatarum ad auctorem supremum relatione probant, et ex recitato Apostoli testimonio. Sed ad Deum ipsa sua vi et natura refertur actus omnis probus et honestus, ideoque quoties pravo fine non vitiatur, culpa videtur carere. Quod ad Apostolum attinet, in eo est ut fideles moneat quomodo libertate sua frui oporteat absque aliorum offensione in idolothy tis manducandis, ut Dei gloria præ omnibus attendatur, nec quid fiat, ciborum occasione, quod in ruinam cedat animarum. Ideo pergit: "Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et Ecclesiæ Dei."3

40. Externus actus, quum a voluntate totam suam malitiam vel bonitatem derivet, per se eam non auget: plerumque tamen ex eo vehementior voluntatis affectus innotescit, et ex adjunctis augetur. Qui pravam voluptatem animo concupivit, jam adulterii in corde reus est, Christo ita docente: sed si, occasione oblata, opus non

(1) Prop. xvi. in Sess. xv. Conc. Const.
(2) Ep. lxxiv. ad Augustinum.

(4) Matt. v. 28.

(3) 1 Cor. x. 32.

patretur, non adeo efficax voluntatis propositum noscitur, ac illius qui rem opere complevit1, qui et diuturniorem fovet peccati amorem, et fit ad peccandum proclivior: "Mala voluntate vel sola," inquit Augustinus, "quisque miser efficitur, sed miserior potestate, qua desiderium malæ voluntatis impletur."

[ocr errors]

41. Ex objecto quod actus attingit modo regulæ morum conveniente, vel repugnante, bonitas vel malitia actus imprimis desumitur. Objectum physicum a morali distinguendum est, nam quod idem est physice, sæpe est diversum morali respectu. Eadem femina a marito dilecta, et ab alieno, est objectum diversum morale, conjugii et adulterii. Primaria species moralis ab objecto desumitur, primum enim occurrit menti moralem ejus naturam consideranti. Sic eleemosynarum largitio misericordiæ erga indigentem exercitium primò offert considerandum: furtum rei alienæ injustam ablationem menti statim objicit, ut juxta morum legem de ea judicetur. De Israelitis ad idolorum cultum delapsis dicit Osee: "facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt."4

66

42. Ex fine actus bonitas vel malitia etiam determinatur. Finis intrinsecus ille est ad quem actus sua natura tendit: v: g: eleemosynæ ad pauperis levamen; legum latio ad reipublicæ ordinem: finis extrinsecus est quem agens sibi proponit: v: g: ut laudem, vel popularem auram captet. Actus per se malus numquam potest insito sibi vitio privari ex agentis intentione, proindeque mendacium ad vitam alterius servandam peccatum est: quapropter, inquit Apostolus, non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere,) faciamus mala, ut veniant bona: quorum damnatio justa est.' Pulchre Augustinus: "Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat: sed ea quæ constat esse peccata, nullo bonæ causæ obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt."5 Quod autem obstetrices Ægyptiacæ præmium a Deo acceperint, licet mendacio pueros servaverint, contigit ob misericordiam quam exhibuerunt, quæ præmio fuit digna: sed mendacium

994

(1) "Generally, a design to transgress is not so flagrant an enormity as the actual completion of that design. For evil, the nearer we approach it, is the more disagreeable and shocking: so that it requires more obstinacy in wickedness to perpetuate an unlawful action, than barely to entertain the thought of it." Blackstone 1. iv. n. 15.

(2) L. xiii. de Trinitate c. v. (4) Rom. iii. 8.

(3) Osee ix. 10.

(5) L. contra mendacium, n. 18.

quamvis leve, peccatum fuit: "Obstetrices," inquit S. Thomas, "habuerunt bonam voluntatem quantum ad liberationem puerorum; non tamen fuit earum recta voluntas quantum ad hoc, quod mendacium confixerunt."1 At contingere posset ut quis actus malitiam in specialibus rerum adjunctis non perciperet, ideoque ex bona qua egit fide

excusaretur.

43. Pravus finis omnino vitiat actum, quum cordis consilia Deo pateant, et præcipue attendantur, utpote actionum origo. "Cum aliquis vult dare eleemosynam propter inanem gloriam, hic est unus actus voluntatis, et hic actus totus est malus, licet non ab omni eo quod in eo est malitiam habet.”2 Hinc officia humanitatis et charitatis puellæ præstita, ut in peccatum trahatur, omni carent merito et laude, suntque veluti seductionis instrumenta reprobanda. Quæ fiunt ob finem inanem, quin ad vitium referantur, non sunt plerumque inter gravia peccata recensenda, quamvis virtutis laude vacent. Sic orationes Pharisæorum in vicis fusæ pietatis ostentandæ gratia, eleemosyna, tuba insonante ut convenirent pauperes, distributæ, aliaque opera laudum cupidine vitiata, præmia apud Deum non promeruerunt; non tamen supplicia inferorum provocassent, si graviora cordis vitia deessent: "Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 993 Audet dicere Hieronymus: "martyrium ipsum, si ideo fiat ut admirationi et laudi habeamur a fratribus, frustra sanguis effusus est."4 Monito igitur Christi Domino obaudiendum: "Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cœlis est."5 Mundanda est mentis intentio ut opera nostra Deo sint grata: "Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit."6

44. Primarius finis ille est quem quis imprimis sibi proponit: finis secundarius aliquando accedit, quo operis valor minuitur, quin penitus tollatur. Sic contingit præconi Dei gloriam et animarum salutem imprimis quærere, quin omnino famæ cupidini renuntiaverit:

[blocks in formation]

sic et eleemosynam dat aliquis ut Christo obtemperet, laudem beneficentiæ simul cupiens.

45. Nonnumquam sensus quidam et affectus imperfectus animum tangit, quamvis nullatenus sit finis quem sibi agens proponit. Ex sincero desiderio Deum colendi ingreditur quis templum, de laudibus humanis minime solicitus. Contingit ut a spectatissimo viro videatur, unde fit ut ipse sibi in æstimatione majori qua habendus sit complaceat. Quidquid culpæ in hoc reperiatur, non ideo perit totum orationis meritum, ex studio divini cultus ortum.

46. Ex circumstantiis, seu adjunctis personæ, loci, temporis, variatur actionum humanarum moralis species. Quædam mutant earum speciem, inducendo oppositionem alteri virtuti, vel adjiciendo diversam convenientiam. Sic violenta percussio clerici justitiam et religionem lædit: eleemosyna sacerdoti ægrotanti impensa, præter charitatem, religionis est exercitium. Quædam circumstantiæ augent vel minuunt malitiam vel bonitatem actus, quin speciem diversam adjiciant, aggravantes idcirco nuncupatæ. Sic viduæ parva eleemosyna Deo fuit longe acceptior divitum majoribus donis:1 proditoris crimen ex magna qua gavisus erat Christi Domini familiaritate auctum magnopere est.2 Sic incestus facinus majus est, quo propinquior est gradus. Septem præsertim humanorum actuum adjuncta attendenda sunt, nempe quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.

47. Quis fuerit imprimis considerandum est, ex personæ quippe dignitate, vel munere, actus bonitas vel malitia persæpe augetur. Humili loco natus mundo nuntium mittens non adeo ea re Deo sacrificat, ac regni hæres, vel ditissimus nobilisque vir, cui via ad honores patet. Ebrietas admissa ab operario non adeo grave est crimen, ut judicis, vel sacerdotis intemperantia. Hinc sacerdotum delicta in Scripturis maxime exaggerantur: "Et nunc ad vos mandatum hoc, O sacerdotes! ... Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege.' 993 De clericis dicit concilium Tridentinum: "levia etiam delicta, quæ in ipsis maxima essent, effugiant."4 Mutatur actus species, quoties ex personæ conditione fit, ut diversæ opponatur virtuti; sicut sanctimonialis impudicitia est religioni et castitati

(1) Luc. xxi. 3.
(3) Malach ii. 1. 8.

(2) Vide Ps. liv. 13.
(4) Sess. xxii. De Ref. c. 1.

« ÖncekiDevam »