Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tentio est laudabilis. Si autem accipiatur contentio secundum quod importat impugnationem falsitatis cum inordinato modo: sic potest esse peccatum veniale, nisi forte tanta inordinatio fiat in contendendo, quod ex hoc generetur scandalum aliorum."1 Discordia est inordinata voluntatum oppositio circa bonum. Utraque ex superbia nascitur, et gravia quandoque parit mala, cum charitatis jactura. Ideo Apostolus " contentiones" et "dissensiones" inter crimina recenset, de quibus dicit: "qui talia agunt regnum Dei non consequentur."2 "Per se," inquit S. Thomas, "discordat aliquis a proximo, quando scienter et ex intentione dissentit a bono divino, et a proximi bono, in quo debet consentire. Et hoc est peccatum mortale ex suo genere, propter contrarietatem ad charitatem: licet primi motus hujus discordiæ, propter imperfectionem actus, sint peccata venialia."3 Consiliorum diversitas, et dissensio, nonnumquam absque culpa contingit.*

44. Pertinacia est perseverantia in propria sententia contra veritatem cognitam, vel sufficienter propositam. Est levis plerumque culpa, sed fit gravis, si inde gravia sequantur mala, vel cum auctoritatis ecclesiasticæ dispendio sit conjuncta. Hinc docet Natalis Alexander, eum qui aliquam propositionem a Pontifice damnatam defenderet lethalis peccati reum fore.5

45. Inventio novitatum ex superbia aliquando nascitur, dum quis admirationem sui excitare studet. Cæterum si nil proferatur fidei vel moribus adversum, venialis censetur culpa.

46. Superbiæ remedia sunt, sui cognoscendi studium, dum quis quam vilis sit coram Deo, et quam infirmus, sedulo meditatur ; Christi Domini exemplum sæpe præ oculis propositum ; et frequens cogitatio quam fluxæ sint et inanes res omnes humanæ. Quæ Deus minatur superbis supplicia, quæque pollicetur humilibus præmia, menti etiam obversari sæpe oportet: "qui se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit, exaltabitur." Mortis denique meditatio superbiam edomabit: quapropter nos monet Ecclesia: "memento homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris."

47. Optime S. Thomas animadvertit: "Motus superbiæ occulte

(1) 2. 2. qu. xxxvii. art. ii. Resp.
(3) 2. 2. qu. xxxvii. art. i. Resp.
(5) Tract. de pecc. c. iv. art. xix. Reg. iv.

(2) Gal. v. 20.
(4) Act. xv. 39.
(6) Mat. xxiii. 12.

[ocr errors]

subrepens, non habet maximam gravitatem, antequam per judicium rationis deprehendatur. Sed postquam deprehensus fuerit per rationem, tunc facile evitatur, tum ex consideratione propriæ infirmitatis, secundum illud Ecclesiastici x. Quid superbis, terra et cinis?' tum etiam ex consideratione magnitudinis divinæ, secundum illud Job xv. 'Quid tumet contra Deum spiritus tuus?' tum etiam ex imperfectione bonorum de quibus homo superbit, secundum illud Isaiæ quadragesimo: Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus, quasi flos agri.' Et infra lxiv. Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ."1

6

§ II. DE AVARITIA.

66

48. Avaritia est inordinatus appetitus divitiarum. Quando quis in divitiis totum ponit studium, et finem ultimum, gravissime peccat; nam Deum veluti rejicit, dicente Christo: non potestis Deo servire et mammonæ.”2 Hinc " avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.”3 "Avaro nihil est scelestius."4 Cæterum divitiarum cupiditas cum studio salutis conjuncta, culpa tantum est venialis; quando scilicet quis nollet ditari contra divinam legem: "si inordinatio amoris intra hoc sistat, ut scilicet homo, quamvis superflue divitias amet, non tamen præferat earum amorem amori divino, ut si propter divitias non velit aliquid facere contra Deum et proximum, sic avaritia est peccatum veniale." 995 Periculo tamen legem divinam graviter violandi vix vacat amor divitiarum: "nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas."

996

49. Ex avaritia nascitur obduratio cordis, qua pauperum levamen negligitur, et jus summum in debitores exercetur. "Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ?"" Inquietudo et nimia solicitudo conquirendarum et conservandarum divitiarum avaritiæ est filia, quæ spinarum, quibus suffocatur semen, similitudine in Evangelio designatur: contingit quippe

[blocks in formation]

necessaria religionis munia negligi, ipsamque fidem amitti ab iis qui inhiant divitiis. Fraudes, et injustitia plurimis rationibus admittuntur ab avaris; facile enim sibi persuadent omnia licere quæ lucrum præbent: quod in his regionibus præsertim contingit, in quibus justitiæ principia de contractibus non satis innotescunt. Hinc nuperrime vidimus plurimos nummularios pecunia sibi concredita utentes ut lucrum compararent, fidem fregisse, cum magno omnium detrimento. Proditio etiam immanis quam Judas admisit in avaritia habuit radicem.

[ocr errors]

non

50. Avaritiæ remedium præcipuum est, animo cogitare omnia in morte dimittenda, hancque brevi forsan eventuram: "stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?"1 Ita diviti, qui in plurimos annos rerum copiam coacervarat, dictum est. Quam incertæ sint divitiæ, quæ sæpe e manibus elabuntur, etiam cogitandum: quapropter præcipit Apostolus divitibus“ sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum).' Animæ pericula quæ divitibus imminent præ oculis habenda: " Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cœlorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum.” "Væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.”4 Christi paupertas in exemplum sumenda, et quæ pauperibus pollicitus est beneficia animo volvenda. Larga autem eleemosynarum donatio est optima ratio avaritiam penitus superandi. Liberalitas etiam erga eos qui haud indigent eleemosynis est exercenda, præsertim erga propinquos, et bene meritos; sed cavenda est prodigalitas.

993

§ III. DE INVIDIA.

51. Invidia est tristitia de bono proximi, quatenus imminuere videtur gloriam vel excellentiam nostram. Distinguenda est omnino ab æmulatione, qua quis dolet sibi deesse bonum quo alter præstat, "Potest aliquis tristari de bono alte

quin velit eum eo privandum.

rius non ex eo quod ipse habet bonum, sed ex eo, quod nobis deest bonum illud, quod ipse habet: et hoc proprie est zelus, ut Philoso

(1) Luc. xii. 20
(3) Matt. xix. 23.

(2) 1 Tim. vi. 17.
(4) Luc. vi. 24.

phus dicit in 2 Rhet. Et si iste zelus sit circa bona honesta, laudabilis est, secundum illud 1 Corinth. xiv. Æmulamini spiritualia.' Si autem sit de bonis temporalibus, potest esse cum peccato, et sine peccato." Ita Angelicus Doctor.1 Nec confundenda est invidia cum tristitia de bono alieno, quod in sui vel aliorum detrimentum cedat: "Evenire plerumque solet," inquit S. Gregorius Magnus, "ut non amissa charitate, et inimici nos ruina lætificet, et rursum ejus gloria sine invidiæ culpa contristet, cum et ruente eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque injuste opprimi formidamus.'

[ocr errors]

3

994

52. Est peccatnm mortale ex genere suo alteri invidere, nam charitati adversatur, quapropter "invidiæ" inter peccata recensentur quæ a regno Dei excludunt. Diabolicum merito vocatur vitium: nam "invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius.' Cæterum sæpe venialis est culpa, ex rei natura leviori, vel animi affectu minus vehementi; sed magnum habet charitatis violandæ periculum: quapropter Apostolus fideles monet: "non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes." "Charitas," inquit Angelicus Doctor, "gaudet de bono proximi, invidia autem de eodem tristatur... Unde manifestum est quod invidia ex genere suo est peccatum mortale. Sed... in genere invidiæ inveniantur aliqui primi motus, quandoque etiam in viris perfectis, qui sunt peccata venialia.”

53. Ex invidia fit ut quis ipsos virtutum actus in malam partem detorqueat, et de proximo susurret; quo pacto grave facile admittitur peccatum. Philosophos ethnicos Apostolus vocat "plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores,' Plurima hæc gravissimaque mala inde sæpe nasci exploratum omnino

est.

997

54. Remedium invidiæ præcipuum est charitatis studio vacare, et sæpius coram Deo proximo apprecari bona omnia, ipsumque coram hominibus, data occasione, laudare. Animo quoque cogitandum bona distribui ex æqua Dei ordinatione, nobisque aliqua tribui, quibus si rite usi fuerimus, felices Deoque grati evademus. Vilis est animi aliis invidere, eorum bonis cruciari cum nullo nostro lucro.

[blocks in formation]

SIV. DE IRA.

992

991

55. Ira, quatenus vitium est, est inordinatus appetitus vindictæ, aut quasi vindictæ. Equidem appetitus vindicta secundum rectam rationem vacat culpa, imo et laudabilis est, juxta illud Angelici Doctoris: "potest malum in ira inveniri, qnando scilicet aliquis irascitur plus, vel minus, præter rationem rectam : si autem aliquis irascitur secundum rectam rationem, tunc irasci est laudabile." Huic consonat Psaltes: "irascimini et nolite peccare. "Sciendum est," inquit S. Gregorius M., "quod alia est ira quam impatientia excitat, alia quam zelus justitiæ format; Illa ex vitio, hæc ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divinæ animadversionis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernæ ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra illum districtio æterni rectoris exarsit."3 "Si autem aliquis appetat, quod fiat vindicta qualitercumque contra ordinem rationis, (puta, si appetat puniri eum qui non meruit, vel ultra quam meruit, vel etiam non secundum legitimum ordinem, vel non propter debitum finem, qui est conservatio justitiæ et correctio culpæ) erit appetitus iræ vitiosus, et nominatur ira per vitium."4

56. Ira est peccatum grave, vel leve, pro rei natura qua excitatur, et modo excessus: "Motus iræ potest esse inordinatus et peccatum dupliciter,... uno modo ex parte appetibilis, utpote cum aliquis appetit injustam vindictam ; et sic ex genere suo ira est peccatum mortale, quia contrariatur charitati et justitiæ. Potest tamen contingere, quod talis appetitus sit peccatum veniale propter imperfectionem actus. Quæ quidem imperfectio attenditur vel ex parte appetentis, puta cum motus iræ prævenit judicium rationis, vel etiam ex parte appetibilis, puta cum aliquis appetit in aliquo modico se vindicare, quod quasi nihil est reputandum, ita quod etiam si actu inferatur, non esset peccatum mortale; puta si aliquis parum trahit aliquem puerum per capillos, vel aliquid hujusmodi. Alio modo potest esse motus iræ inordinatus quantum ad modum irascendi, utpote si nimis arden

(1) 2. 2æ qu. clviii. art. i. Alio modo.
(2) Ps. iv. 5.

(4) 2. 2. qu. clviii. art. ii. Si autem.

(3) L. v. Mora l. c. xxx.

« ÖncekiDevam »