Sayfadaki görseller
PDF
ePub

991

ter irascatur interius, vel si nimis exterius manifestet signa iræ : et sic ira secundum se non habet de suo genere rationem peccati mortalis; potest tamen contingere, quod sit peccatum mortale: puta si ex vehementia iræ aliquis excidat a dilectione Dei et proximi." Ipsum interiorem iræ motum aliquando gravem esse culpam meritò colligit D. Thomas ex verbis Christi judicium minans irato; sed animadvertit sermonem ibi esse de ira cum mortis inferendæ voluntate conjuncta: "Dicendum quod Dominus verbum illud dixit de ira, quasi superaddens ad illud verbum legis: Qui occiderit, reus erit judicio.' Unde loquitur ibi Dominus de motu iræ, in quo quis appetit proximi occisionem, aut quamcumque gravem læsionem, cui appetitui si consensus rationis superveniat, absque dubio erit peccatum mortale.'

[ocr errors]
[ocr errors]

57. Filiæ iræ dicuntur rixa, tumor mentis, contumelia, clamor, indignatio et blasphemia. Rixa ex genere suo mortalis est culpa, recensetur enim inter peccata quæ excludunt a regno cœlorum :3 aliquando tamen est venialis, quando scilicet quis alteri inferre non vult gravem injuriam, uti pueris contingit, vel quando quis vim repellens non valde excedit inculpatam sui tutelam: "In eo quidem qui alterum invadit injuste, est peccatum mortale. Inferre enim nocumentum proximo etiam opere manuali, non est absque mortali peccato. In eo autem qui se defendit potest esse sine peccato, et quandoque cum peccato veniali, et quandoque cum peccato mortali."4

58. De contumelia specialiter dicendum. Contumelia est honoris alieni injusta violatio. Fit plerumque verbis, sed etiam gestibus, ex: gr alapa percutiendo. Palam aufertur honor, præsenti scilicet contumelia irrogatur: sed et quandoque absenti, ex intentione ut illi innotescat. Sic conculcanda imagine alicujus contumelia irrogatur. Quam graviter peccetur aliquando contumelia, colligitur ex Christi verbis: "Qui dixerit fratri suo, Raca, reus erit concilio: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennæ ignis." Hæc tamen ex adjunctis pendent, quamvis enim grave sit peccatum fatuum alium dicere, quoties probrum censetur magnum; uti plerumque inter homines spectabiles conditione, vel sibi fere ignotos; inter propinquos tamen et amicos,

(1) 2. 2. qu. clviii. art iii. Resp. (3) Gal. v. 20.

(2) Ibidem. Ad secundum.
(4) 2. 2. qu. xli. art. i. Resp.

vel juniores ætate, sæpe levis est culpa: imo ad correctionem probrum prolatum quandoque culpa vacat: "hoc," inquit S. Thomas," potest esse quandoque peccatum veniale, quandoque autem absque omni peccato." Gravius est peccatum contumeliam inferre, quam famæ detrahere, quia homines honorem famæ anteponunt. Ut de ejus gravitate judicetur, adjuncta omnia attendenda sunt. Inter homines humilis conditionis contumelia non adeo est gravis, quia verbis probrosis magis assueverunt. Si homo e plebe viro dignitate aucto probrum inferat, gravitas ejus utroque ex capite augetur, quod scilicet vilis homo audeat viro insigni irrogare injuriam. Malitia dictorum pendet ex intentione loquentis, qui tamen cavere debet ne temere proferat quod aliis ægre ferat, vel det occasionem blasphemiæ, rixæ, duello. Graviter procul dubio peccat qui alapa alium percutit animo contumeliam inferendi.

[ocr errors]
[ocr errors]

59. "Causa disciplinæ potest aliquis alteri, quem debet corrigere, convicium dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocavit stultos. ‘O stulti,' inquit Lucæ ultimo, et tardi corde ad credendum!' et Apostolus, ep. 3, Galatas insensatos: O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati?' Tamen, sicut dicit S. Augustinus, in libro de sermone Domini in monte: Raro et in magna necessitate objurgationes adhibendæ sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis non nobis, sed Deo ut serviatur instemus."2 "Quando autem necessitas disciplinæ," inquit Augustinus, “minoribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esse subjecto s, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas; sed tamen petenda est venia ab omnium Domino.”3

60. Contumelias illatas repellere licet, animo tamen ad majores tolerandas parato. "Sicut patientia necessaria est in his quæ contra nos fiunt, ita etiam in his quæ contra nos dicuntur. Præcepta autem patientiæ in his quæ contra nos fiunt, sunt in præparatione animi habenda, sicut Augustinus, 1. ii. de sermone Domini in monte, exponit illud præceptum Domini: Si quis percusserit te in unam maxillam, præbe ei et aliam;' ut scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec

(1) 2 2. qu. lxxii. art. ii. Resp.

(2) 2. 2. qu. lxxii. art. ii. ad secundum.
(3) Ep. ccxi. alias cix.

ipse Dominus hoc fecit, sed cum suscepisset alapam, dixit: Quid me cædis?' Et ideo etiam circa verba contumeliosa quæ contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenetur enim habere animum paratum ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit: Quandoque tamen oportet ut contumeliam illatam repellamus, maxime propter duo. Primo quidem propter bonum ejus qui contumeliam infert, ut videlicet ejus audacia reprimatur, et de cætero talia non attentet, secundum illud Proverbiorum xxvi: Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur.' Alio modo propter bonum multorum, quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illatas.”1

[ocr errors]

61. Contumeliam autem non licet rependere contumelioso: "Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis."2 Egregie Basilius : "Contumeliam intulit iratus; vince amoveque silentio malum.... Si mihi credis, probra contumeliasque magno etiam animo contemnes, et te adhuc viliorem esse concedes. Obscurum te et inglorium vocavit, nulliusque æstimationis: terram te ac cinerem esse dicas. Nec tu illustrior es patre nostro Abraham, qui seipsum his nominibus appellavit. ... Quando enim verborum contumelia tentaris, illud existima, periculum de te fieri, an Deo per patientiam adhæreas, seu per iram in adversarii partes inclines. . . . Qui autem se vindicare, et par pari reddere, ac maledicenti resistere voluerit, quam, quæso, habebit excusationem? Quod primus ille fuerit, ac provocaverit? Sed qua venia dignum hoc ?"3 “Quando convicia regeris," inquit Chrysostomus, "vinceris non ab homine, sed, quod turpius est, a passione atque impetu iræ.”4

62. Clamor ex ira quandoque furentis valde mentis indicium est, et animi maligni. "Ore quidem clamorem format," inquit S. Gregorius M., "sed sensus quid loquatur ignorat. In quo itaque iste ab arreptitiis longe est, qui actionis suæ conscius non est? Unde fit plerumque, ut usque ad manus ira prosiliat, et quò ratio longius recedit, audacior exurgat."

66

995

63. Iræ remedium præcipuum est Christi mansuetudinem præ oculis habere, qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur;" et sanctorum exempla recolere, qui vehementioris quandoque indolis, divina gratia opitulante, mansueti

(1) S. Thom. 2. 2. qu. Ixxii. art. iii. (3) Hom. x. de ira.

(5) L. v. Moral. c. xxx.

(2) Prov. xxvi. 4.

(4) Hom. xxii. in ep. ad Rom. (6) 1 Pet. ii. 23.

991

et

facti sunt et moribus suavissimis. S. Franciscus Salesius inter plurimos eminet. Animo cogitare oportet quam inutile sit et perniciosum iræ indulgere, "ira enim viri justitiam Dei non operatur,' sæpius renovandum est propositum eam evitandi, nilque proferendi animo excandescente. Si quis ira deliquerit, quamprimum sedandus est animi motus, juxta Apostoli monitum: "Sol-non occidat super iracundiam vestram."2 Oratio fundenda est ut Christus nos mansuetos et humiles, sui instar, efficiat, et laborandum, ut, actibus sæpius repetitis, consuetudo patientiam exercendi habeatur. Mitissimæ Virginis exemplum et preces plurimum prosunt ad mansuetudinem adipiscendam.

"Virgo singularis,

Inter omnes mitis,

Nos culpis solutos

Mites fac et castos."

64. Sævities ad iram referenda videtur, est scilicet ea animi indoles qua quis bestiæ ferocis instar, impellitur ad homines cruciatibus afficiendos. Est immane prorsus vitium. Crudelitas, quæ in pœnis irrogandis modum excedit, ex ira sæpe provenit: sed non est gravis peccati damnanda, nisi fuerit valde atrox.

SV. DE ACEDIA.

65. Acedia-'axndia-prout speciale est vitium, est tristitia et tædium de bonis divinis quatenus ad nos pertinent: quando scilicet quis difficiles nimis æstimans esse salutis conditiones, eas implere refugit. Est mortale peccatum ex genere suo; sed sæpe quis ægre fert quædam sibi facienda quæ tamen tandem exequitur, ut gravem evitet culpam quæ animi dispositio non est mortalis, "Motus acediæ," inquit S. Thomas, "in sola sensualitate quandoque est propter repugnantiam carnis ad spiritum : et tunc est peccatum veniale. Quandoque vero pertingit usque ad rationem, quæ consentit in fugam et horrorem et detestationem boni divini, carne contra spiritum prævalente: et tunc manifestum est, quod acedia est peccatum mortale."3

[blocks in formation]

66. Filiæ acediæ dicuntur malitia, desperatio, pusillanimitas, rancor, torpor, evagatio mentis. Malitia est prava animi dispositio, qua odit bona spiritualia, et vellet ea non esse. Sic qui tædio suorum munerum optat Catholicam fidem non nosse, malitia peccat graviter, si plena voluntate ita optet. Desperatio voluntaria est etiam gravissimum peccatum; sed sæpius pii animi anguntur, et sibi videntur spem penitus amisisse, quando nonnisi phantasia obnubilatur. Pusillanimitate deficiunt, qui Deo haud satis confisi, vires se haud habere putant ad necessaria munia pietatis obeunda. Rancor apud Theologos vocatur indignatio quam desidiosi fovent contra eos qui student eos ad virtutum exercitium excitare. Torpore laborant qui virtutum opera languide suscipiunt, et incuriose peragunt. Mentis evagatione aliquando graviter peccatur, quando scilicet voluntaria est, et diuturna, dum præcepta quæ animum attentum postulant adimplenda sint: plerumque est venialis: nulla autem est culpa evagatio illa quam quis invitus patitur.

991

993

67. Negligentia salutis, et officiorum quæ ad eam assequendam requiruntur, peccatum grave acediæ est: nam temere quis salutem consequi sperat, iis omissis. Quapropter solicitudo et diligentia nobis commendantur: "Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.' "Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis." Qui victorem se putans vitiorum, non vigilat ne erumpant, et in virtutum semita proficere non curat, magno in discrimine salutis versatur. "Quantumlibet in hoc corpore manens profeceris, erras, si vitia putas esse mortua, et non magis suppressa. Ita S. Bernardus, qui nolentes progredi arguit: "Non vis proficere? Non. Vis ergo deficere? Nequaquam. Quid ergo? Sic, inquis, vivere volo, et manere in quo perveni; nec pejor fieri patior, nec melior cupio. Hoc ergo vis, quod esse non potest. Quid enim stat in hoc sæculo ?" Maxime peccant acedia qui vitia derelinquere et ad Dominum converti differunt, quos monet Ecclesiasticus: "Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim venit ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te."5 Cæterum non quævis mora, sed diuturna, vel cum peccandi affectu conjuncta, grave est peccatum.

(1) Luc. xiii. 24. (2) 2 Pet. i. 10.

(4) Ep. ccliv. ad Garinum abbatem Alpensem.

(3) Serm. Iviii. in Cantic.

(5) Eccl. v. 8.

« ÖncekiDevam »