Sayfadaki görseller
PDF
ePub

68. Acediæ rei sunt quicumque munerum suorum quæ divinum spectant cultum pertasi, ea haud persolvunt, vel ægro valde animo. Sic sacerdotes aliique divino cultui dicati, valde periclitantur salute, divina quæ obire debent munera animo tristi exequentes. Sanctimoniales quæ ægre adsunt in choro, et aliis pietatis exercitiis haud libenter vacant, etiam periclitantur.

69. Remedia præcipua acediæ sunt meditatio quotidiana, oratio frequens, sacramentorum usus, et sanctorum imitatio: "Tu non poteris quod isti et istæ ?" se reprehendens dicebat Augustinus. Breve est vitæ curriculum, quapropter indesinenter oportet ad metam tendere. "Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non poseis, et adjuvat ut possis.'

§ VI. DE GULa.

992

"Si inordinatio

70. Gula est inordinatus appetitus cibi et potus. concupiscentiæ accipiatur in gula secundum aversionem a fine ultimo, sic gula erit peccatum mortale. Quod quidem contingit, quando delectationi gulæ inhæret homo, tamquam fini, propter quem Deum contemnit, paratus scilicet contra præcepta Dei agere, ut delectationes hujusmodi assequatur. Si verò in vitio gulæ intelligatur inordinatio concupiscentiæ tantum secundum ea quæ sunt ad finem, utpote quia nimis concupiscit delectationes ciborum, non tamen ita, quod propter hoc faceret aliquid contra legem Dei, est peccatum veniale." solam voluptatem usque ad satietatem comedere vel bibere est culpa venialis, quum homo, utpote ratione præstans, debeat altiorem et honestiorem sibi præstituere finem. Merito igitur damnata est prositio sequens: "Comedere et bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem, non est peccatum, modo non obsit valetudini, quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui."4

Ob

71. Explicat S. Gregorius Magnus quo pacto quis gulæ vitio inquinetur. "Quinque modis nos gulæ vitium tentat. Aliquando namque indigentiæ tempora prævenit; aliquando lautiores cibos quærit; aliquando, quæ sumenda sunt, præparari accuratius appetit; aliquando in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit; aliquando

(1) Aug. L. viii. Confess. c. xi. (2) Conc. Trid. Sess. vi. Dec. de justif. c. xi. (3) D. Thomas 2. 2. qu. cxlvii. art. ii. Resp.

(4) Prop. viii. inter damn. ab Innoc. XI.

991

ipso æstu immensi desiderii aliquis peccat.' Hæ omnes rationes gulæ indulgendi exprimuntur apud S. Thomam :

[ocr errors]

Præpropere, laute, nimis, ardenter, studiose.

[ocr errors]

72. Gula inter peccata gravia ex genere suo meritò recensetur, quum valde repugnet rationi ut homo finem suum ultimum et beatitudinem in cibo vel potu constituat. Præterea facile accenditur libido ciborum satietate; quapropter dicitur apud Ezechielem : "Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ ; superbia, saturitas panis et abundantia." Veluti rem foedam et nefandam memorat Isaias: "Omnes mensæ eorum repletæ sunt vomitu, sordiumque, ita ut non esset ultra locus.' Comessationes inter delicta graviora recenset Apostolus,* monetque non in comessationibus versari oportere. Qui igitur consultò se cibis ingurgitant, donec excitetur vomitus; vel qui vomitum ipsi provocant ut cibis iterum liberius vescantur, gravis peccati habendi sunt rei. Cæterum S. Alphonsus scribit: "Comedere vel bibere usque ad vomitum probabile est esse tantum veniale ex genere suo, nisi adsit scandalum, vel notabile nocumentum valetudinis, et communiter dicunt, Holzm. t. i. p. 154, n. 732, et Salm. tr. xxv. c. iv. n. 8, cum Caj. Nav. Henriq. et Laym. l. iii. sect. 4, n. 2. Qui autem sponte evomunt quod sumpserunt, ut iterum edant aut bibant, vix excusantur a mortali; hoc enim videtur involvere magnam deformitatem: ita probabiliter (contra Busemb.) Holzm. 1. c. et Wigandt, tr. v. Ex. iii. n. 70. R. 2.”5

73. Gulæ filiæ quinque a S. Thoma post S. Gregorium recensentur, nempe inepta lætitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, et mentis hebetudo.

74. Inepta quæ ex gula prodit lætitia a S. Basilio acriter reprehenditur: "Rationem ac mentem vinum demergit; voluptates et animi cæteros affectus malos, velut apum examen, excitat . . . Rides, dic mihi, et gaudes inepta stolidaque lætitia, cum lacrymas fundere ac dolere, ob ea quæ admisisti, oportet ?" Scurrilitas ab Apostolo damnatur, quam ex ebrietate plerumque sequi in comperto est. 'Appendices gulæ lascivia atque luxuria" a Tertulliano vocantur.9

8

(1) Moral. Ixxx. c. xxvii.

(3) Isaiæ xxviii. 8.

(5) Theol. Moral. S. Alphonsi, i, v. n. 73.

(7) Hom. in ebrietatem, et luxum.

(9) L. de jejuniis.

(2) Ezech. xvi. 49.

(4) Gal. v. 21.

(6) 2. 2. cxlviii. art. vi. (8) Eph. v. 4.

Multiloquium etiam cum ebrietate persæpe conjungitur: "nullum secretum est ubi regnat ebrietas.1 Hebes plerumque fit mens: "Præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt."2 Hinc Salomon ait: "Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam."

993

94

75. Ebrietas, qua "homo volens et sciens privat se usu orationis, quo secundum virtutem operatur, et peccata declinat" est peccatum mortale. "Sic peccat mortaliter, periculo peccandi se committens.”5 "Certum est apud omnes," inquit S. Alphonsus, "quod ad hoc ut ebrietas sit peccatum mortale, requiritur ut sit perfecta, nempe quæ omnino privet usu rationis, ut enim docet D. Thomas, 2. 2. qu. 150, art. ii. et cum ipso omnes doctores, in hoc consistit malitia ebrietatis, quod homo volens et sciens privat se usu rationis. Et idem docet D. Antoninus, p. 2, tit. vi. c. iii. § 1. Unde non peccat mortaliter qui ex potu vini non amittit totaliter usum rationis, quamvis mens perturbetur, ita tamen ut discernere valeat inter bonum et malum, ut communiter dicunt Tol." &c.6

76. Quærunt theologi utrum liceat ægrotis, medico jubente, vino, vel alio potu uti ad ebrietatem usque, ad febris vim domandam, vel ad vires fractas reparandas, vel alias instar medicinæ. Sententia quæ affirmat licere, verosimilior S. Alphonso visa est: "satis probabilis, imo probabilior mihi videtur casu quo potatio vini præbentur ad expellendos sive corrigendos pravos humores; tunc enim privatio rationis per accidens et indirecte evenit, et ideo licite permitti potest; licitum est matri sumere pharmacum directe tendens ad servandam suam vitam, quamvis indirecte eveniat expulsio fœtus, uti diximus, lib. iii. n. 394, t. i. v. Quæritur igitur. Secus vero dicendum si potatio daretur directe ad ebrietatem sive ad privationem rationis causandam, hoc enim esset semper intrinsece malum. Hinc, ut bene advertit Croix, l. v. n. 331, cum Tann. Dicast. et Gob. numquam licitum est se inebriare ad sensus sopiendos, ne cruciatus sentiantur."7

77. Juxta theologorum sententiam quæ magis probanda videtur, non licet se inebriare ad vitandam mortem, quam alter intentat: "quia (ut diximus) privare se directe usu rationis est intrinsece

[blocks in formation]

malum, neque tunc adest causa excusans, sicut in casu præcedentis quæstionis, ibi enim vinum est medium per se ordinatum ad expellendum morbum, non autem hic. Præterea, in illo casu periculum vitæ est ab intrinseco, nempe a morbo vexante, et ideo licet eum expellere per vini potationem hic autem periculum est ab extrinseco, unde illicitum est ab illo se liberare per ebrietatem."1 Consonat auctor antiquus, S. Cæsarius, uti videtur, olim sub nomine Augustini laudatus, qui eos arguens qui "solent ita se excusare, ut dicant: Persona potens me coegit, ut amplius bibam, et in convivio regis non potui aliud facere ;" dicit: "Etiamsi ad hoc veniretur, ut tibi diceretur, aut bibas, aut morieris, melius erat, ut caro tua sobria occideretur, quam per ebrietatem anima moreretur.

[ocr errors]

78. Mortale est peccatum alium consultò inebriare, vel ad ebrietatem provocare, vel urgere. Hinc peccant qui alios ad potandum invitant, ultra quam ferunt urbanitatis leges, prævidentes eos inebriandos. Quæritur autem utrum liceat alium inebriare ad impediendum sui vel aliorum damnum, vel gravius aliquod scelus. Tournelius cum aliis penitus negat, quum ebrietas sit contra naturæ legem. Alii dicunt licere ebrietatem inducere, quæ non sit voluntaria, potum scilicet præbendo cujus vim ignoret cui propinatur. S. Alphonsus sententiam Lessii satis probabilem censet, quod scilicet liceat, "sive ebrietas sit materialis, sive formalis, ob rationem jam allatam, quia licitum est inducere alterum ad minus malum, ut impediatur a majori." Hinc puella quæ alias se imparem novit vim illaturo resistere, excusanda illis theologis videtur, si potum quo ille inebriaretur præberet, noscens jam eum ebrium viribus deficere. Hoc tamen intelligendum, quando nulla alia suppetit ratio evadendi.

79. Ebrietas quæ casu contingit, dum quis omnino ignorat potus vim, culpa omni caret: sed si quis sibi conscius sit potum esse nimium, non erit excusandus: "Quod aliquis percipiat potum esse immoderatum, non tamen existimat potum inebriare potentem: et sic ebrietas potest esse cum peccato veniali. Tertio modo potest esse, quod aliquis bene advertat, potum esse immoderatum, et inebriantem et tamen magis vult ebrietatem incurrere, quam a potu abstinere, et talis proprie dicitur ebrius... Et sic ebrietas est peccatum mortale.”^

(1) Theol Mor. 1. v. c. iii. art. ii n. 76.

(2) Olim ccxxxii. de Temp. inter Augustin. nunc ccxciv. in Append.

(3) Theol. Mor. l. v. n. 77.

(4) S. Thomas, 2. 2. qu. cl. art. ii. Alio modo sic.

VOL. I.--28

"Sedulo autem hic notandum, quod si quis sumit tantam vini potionem, quæ est apta, uti jam advertit, ad inebriandum, nullo modo excusatur a mortali, quamvis, antequam sensibus destituatur, somno se committat, quo vini effectum effugiat: quia potio illa jam de se est intrinsece mala, cum de se apta jam sit ad privandum hominem usu rationis, et per accidens se habeat, quod ipse per somnum, vel per inebriationem sensibus privetur." Ita S. Alphonsus.

80. Perfectæ ebrietatis indicia sunt, quod quis sobrius haud meminerit eorum quæ ebrius egit, et quod plura contra morem egerit, violenta et illicita.

2

81. Quæ quis ebrius fecerit ei imputantur, si præviderit se ita facturum, et nihilominus in periculum se conjecerit. Quæ loquitur impia et nefanda, pari ratione dijudicanda videntur, quamvis sint qui voces ab ebrio prolatas dicunt vi carere, et significatione, quum non sit sui compos. S. Alphonsus tamen eas in causa imputari opinatur. S. Thomas de iis quæ fiunt in ebrietate voluntaria dicit: "si autem actus præcedens fuit culpabilis, sic non totaliter aliquis excusatur a peccato sequenti, quod scilicet redditur voluntarium ex voluntate præcedentis actus; in quantum scilicet aliquis dans operam rei illicitæ incidit in sequens peccatum. Diminuitur tamen peccatum sequens, sicut et diminuitur ratio voluntarii. Unde Augustinus dicit contra Faustum, quod Loth culpandus est, non quantum ille incestus, sed quantum ebrietas meruit.' Severius decernunt leges civiles.* 82. Pessima est ebrietas clericorum, quod vitium in sacerdotibus

(1) Theol. Mor. l. v. n. 78.

(3) 2. 2. qu. cl. art. iii. Resp.

993

(2) Ibidem.

(4) "As to artificial, voluntarily contracted madness, by drunkenness or intoxication, which, depriving men of their reason, puts them in a temporary frenzy; our law looks upon this as an aggravation of the offence, rather than as an excuse for any criminal misbehaviour. A drunkard, says Sir Edward Coke, who is voluntarius dæmon, hath no privilege thereby ; but what hurt or ill soever he doth, his drunkenness doth aggravate it: nam omne crimen ebrietas et incen. dit, et detegit. . . . In the warm climate of Greece, a law of Pittacus enacted, that he who committed a crime when drunk, should receive a double punishment,' one for the crime itself, and the other for the ebriety which prompted him to commit it. The Roman law indeed made great allowances for this vice: per vinum delapsis capitalis pœna remittitur. But the law of England, consider. ing how easy it is to counterfeit this excuse, and how weak an excuse it is (though real,) will not suffer any man thus to privilege one crime by another." Black

stone, l. iv. n. 26.

« ÖncekiDevam »