Sayfadaki görseller
PDF
ePub

lectationem talis peccati, sit peccatum mortale, et non solum consensus in actum. Et ideo cum oscula et amplexus hujusmodi propter delectationem hujusmodi fiunt, consequens est quod sint peccata mortalia, et sic solum dicuntur libidinosa."1 Quæ dantur cum periculo proximo pollutionis eandem habent malitiam: imo quæ, ulteriori periculo secluso, dantur ob delectationem carnalem et sensibilem quæ ex osculo oritur, gravia sunt, rejecit enim Alexander VII. propositionem sequentem: "Est probabilis opinio, quæ dicit esse tantum veniale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem quæ ex osculo oritur, secluso periculo ulterioris consensus et pollutionis."2 Equidem uti, inquit Mayol, "consensus in delectationem carnalem istorum actuum est consensus in illud ad quod, quantum est in se, ordinantur a natura, nempe in concubitum, vel illius delectationem." "De osculis aut amplexibus inter eos (juvenes) ad benevolentiæ et familiaritatis signa quandoque usurpatis, dum se visitant, aut ab invicem recedunt juxta morem patriæ absque libidine non loquor, nec de iis quæ causa levitatis vanæque lætitiæ, sistendo ibi absque prava intentione et delectatione carnali aliquando inter eos exercentur: non enim excedunt limites peccati venialis, ut dicit Cajetanus de juvenibus qui in choreis digitos mulieris non suæ intorquent levitatis causa. "Oscula et amplexus (de quibus idem, ac de tactibus partium honestarum dicendum) excusari non possunt a mortali inter personas diversi sexus, facti ob delectationem sensibilem persistentem in ipso osculo et amplexu, si fiant cum ardore et mora, replicatis diu in ore osculis, gustatis labiis more columbarum, lingua unius alterius ore excepta, propter præsentissimum periculum consensus in delectationem veneream. "5 Oscula quæ fiunt pro more patriæ inter propinquos, amicos, aliosve concives, carent culpa, si absit pravus affectus.

124

99. Amplexus cum mora grave habent periculum, et culpam inducunt lethalem, præsertim quum studiose fiant. Tactus mamillarum nisi leviter omnino fiat, est gravis culpa. Mulier repugnare debet et niti contra: nec enim caret culpa quæ amplexus tactusve hujusmodi admittit. Excusatur a nonnullis quæ præ verecundia non clamat, ne infamis fiat. Diversa est species peccati si mulier conjugio ligata sit;

(1) 2. 2. qu. cliv. art. iy. Resp.
(3) Expos. vi. præc. art. ii. col. 781.
(4) Ibidem, col. 783.

(2) Prop. xl.

(5) Tabula lxxi. Francisci Antonii a Goritia.

nam injuriam facit marito, dum oscula aliena, vel tactus admittit. Similiter dicendum de vinculo quocumque quo alteruter fuerit ligatus : v. g: voto, vel ordine sacro.

100. De amplexibus, manuum compressionibus, et similibus, quæ pro more regionum diversarum fiunt amicitiæ et officii causa, idem ac de osculis, dicendum. Ubi abest pravus affectus, nil culpandum occurrit in consuetis his animi benevoli indiciis. Cæterum si qua advertit ea fieri ex pravo libidinis impetu, debet se subtrahere, quatenus possit fama et charitate illæsa. Secretò numquam debet ea acceptare affectus nimii testimonia.

101. Tangere propria verenda ex necessitate, et absque affectu carnali, nulla est culpa: si autem levitas aut curiositas tangentem impellat, culpa erit saltem venialis; mortalis quidem si turpis delectationis periculum immineat, quod plerumque adest dum quis repetitis vicibus, et cum mora seipsum tangit. "Hinc non excusatur a mortali, qui cum commotione spiritum, et sine justa causa propria pudenda tangeret. Hinc recte ait Tournely, p. 510, con. i. esse mortalem aspectum propriorum genitalium si fiat studiose, et morose, absque necessitate." Tangere et aspicere animalium pudenda ex curiositate, absque affectu venereo, plerumque veniale est. Ea autem coeuntia morose aspicere periculum habet; quamvis ab omni culpa excusentur qui equos, tauros, et similes conjungunt ad pro creandam prolem, modo absit animus libidinosus.

102. Tactus impudici pudendorum personæ diversi sexus, sunt peccata mortalia, ob proximum pollutionis periculum: sed si necessitas medendi urgeat, nullam inducunt culpam, etsi oriatur delectatio, quæ tamen toto animo rejiciatur. Tangere pudenda personæ ejusdem sexus absque necessitate ex joco, petulantia, aut curiositate, veniale erit, si fiat obiter, et leviter, absque affectu et delectatione carnali : plerumque tamen est mortale si fiat cum aliqua mora, ob pollutionis, vel delectationis venereæ periculum. Si supra vestes tactus fiat pudendorum personæ diversi sexus cum mora aliqua, erit etiam mortale: imo vix poterit unquam culpa gravi carere, nisi leviter fiat. “Croix autem n. 902. probabiliter excusat a mortali ancillas tangentes pudenda puerorum, dum illos vestiunt, nisi cum mora, aut carnali delectatione hoc agant."

103. Aspicere pudenda personæ ejusdam sexus est plerumque

(1) Alphonsus, l. iii. n. 419.

venialis culpa: mortalis autem si aspiciens sit valde proclivis ad sodomiam vel ita aspiciendo moretur ut delectationis carnalis periculum afferat. Aspicere pudenda personæ diversi sexus mortale est, seclusa necessitate, nisi videantur a longe, et tempore brevissimo. ́ Concubitum humanum aspicere cum delectatione et mora aliqua mortale est. Aspicere faciem, aliasque partes honestas mulieris pulchræ cum mora periculum habet, et gravem culpam inducit, si pergat quis eam attentius aspicere, dum genitales spiritus commoveri, vel se vehementius tentari ad concupiscendum inde sentit. "Aspicere autem partes minus honestas, sed haud turpes mulieris, scilicet pectus, brachia, crura, secluso periculo lapsus, et modo aspectus non sit diuturnus, de se non est mortale,"1 quamvis facile mortale sit in aspiciente valde ad venerem proclivi. "Aspicere picturas obscœnas tantum ex curiositate, non est mortale, si delectatio turpis, et ejus periculum absit."2 Morosus tamen aspectus pudendorum mulieris depictæ vix excusatur a mortali, quum periculi plenus sit.

104. Verba turpia proferre vel audire ob vanum solatium, seu jocum, venialis saltem culpa est: mortalis autem, si proferentibus vel audientibus sint occasio pravæ delectationis et ruinæ spiritualis. Ideo vix a culpa gravi excusari possunt qui coram adolescentibus præsertim de coitu, vel pudendis alterius sexus tractant, maxime quando diuturnum fit de iis colloquium. Quæ autem obiter dicuntur venialia esse possunt. Idem dicendum de cantilenis obscœnis; si enim valde impellant ad venerem, eas cantantes, vel cum voluptate audientes, peccatum mortale admittunt: si leviter sint obscœnæ, venialis erit cantantium culpa, dummodo interius sibi non complaceant in rebus pravis. Jactantes sua flagitia duplicem reatum facile contrahunt, quum alios excitent ad peccandum, et in suis peccatis sibi complaceant. Legentes libros obscœnos graviter peccant, quoties turpis delectationis inde oritur proximum periculum, quod vix juvenibus deest. Scribentes, imprimentes, vendentes, et commodantes hujusmodi libros peccati gravis rei sunt.

105. Luxuriæ vitium cæcitatem mentis parit, nam "animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur."3 Stultitia,"

66

(1) S. Alphonsus, l. iii. n. 423.

(2) Ibidem, n. 424.

(3) 1 Cor. ii. 14.

:

inquit S. Thomas, "secundum quod est peccatum, provenit ex hoc quod sensus spiritualis hebetatus est; ut non sit aptus ad spiritualia dijudicanda. Maxime autem sensus hominis immergitur ad terrena per luxuriam, quæ est circa maximas delectationes, quibus anima maxime absorbetur." Sæpe obstat ne fidem quis suscipiat: aliquando animum disponit ad fidem deserendam et sæpissime facit ut quis gravissima salutis pericula parum perpendat. Hinc præcipites ruunt in scelera libidinosi, honoris sui et utilitatum immemores. De judicibus qui Susannam violare concupierunt, scribitur: "exarserunt in concupiscentiam ejus, et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent cœlum, neque recordarentur judiciorum justorum."2 Amore voluptatis penitus ducuntur, "voluptatum amatores magis quam Dei." "3 Hinc fit ut tædeat eos munerum religionis, et vitiis plerisque facile cedant: "Luxuria," inquit S. Ambrosius, nec fidem habet, nec observantiam disciplinæ luxuria seminarium et origo vitiorum est."4

66

995

997 66

106. Remedia luxuriæ plura recensentur. Imprimis supplicia quæ reos manent sæpius volvenda sunt animo: et quam sint inanes voluptates cogitandum est. Cibi potusque excessus vitandus est, et caro vitæ austeritate domanda: "Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus.' "Luxuriosa res vinum."6 "Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.' Quod si quis existimat, et abundantia ciborum potionumque se perfrui, et vacare posse sapientiæ, hoc est, et versari in deliciis, et deliciarum vitiis non teneri, seipsum decipit." Ita Hieronymus. Apostolus, athletarum proposito exemplo, qui ab omnibus se abstinebant, ut certamini forent idonei, dicit: 'castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar." Hinc Hieronymus scribit: repugnantem carnem, et ad libidinem incentiva rapientem, inedia subjugamus. Esus carnium, et potus vini, ventrisque saturitas, seminarium libidinis est. Unde et comicus 'Sine Cerere,' inquit, 'et Libero friget Venus.' Otium etiam fugiendum est, et sacræ

66

66

99910

(1) 2. 2. qu. xlvi. art. iii. Resp.

(3) 2 Tim. iii. 4.

(5) Ezech. xvi. 49.

(7) Eph. v. 18.

(9) 1 Cor ix. 27.

(2) Dan. xiii. 8.

(4) L. de Elia et jejunio c. xix.

(6) Prov. xx. i.

(8) L. ii. contra Jovinianam.

(10) L. ii, adv. Jovinianum.

lectioni vacandum: "Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis.... Facito aliquid operis, ut te semper diabolus inveniat occupatum."

991

66

107. Notat S. Alphonsus, I. quod ad repellendas tentationes carnales, quoad sensum, valde prodest, ut commotiones compescantur, partes commotas vestibus tegere ac comprimere; ut advertit quidam auctor modernus. Quoad mentem autem præservandam a consensu, prodest sane cogitatio de passione Jesu Christi, vel de pœnis inferni, vel de morte, &c. et etiam de cruciatu remorsus, quem patitur anima post peccatum patratum. Magis verò necessarium erit in hujusmodi concupiscentiis ad orationem recurrere. Castitas enim nonnisi a Deo obtinetur."... "Notandum II. non esse obligationem motibus carnalibus resistendi positive, si justa adsit causa non resistendi, nempe si quis expertus sit resistendo magis motus excitari et augeri ; vel si motus ortum habeant ex actione necessaria, vel utili: v. g: ex auditione confessionum, ex lectione rerum turpium scitu utilium, ex tactu necessario ad medendum, et simili.”2

108. Mulierum nimia familiaritas vitanda est: "In medio mulierum noli commorari: de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.”3 Sensus idcirco custodiendi sunt, ne, oculis in mulieres declinantibus, cupiditas prava nascatur; "Speciem mulieris alienæ multi admirati reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit."4 Præclarum nobis præbet exemplum Job: "Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine."5 "Per quinque sensus," inquit Hieronymus, "quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est." Sensus corporum quasi equi sunt sine ratione currentes ; anima verò in auriga modum retinet frena currentium, et quomodo equi absque rectore præcipites ruunt, ita corpus sine ratione et imperio animæ in suum fertur interitum."6

[ocr errors]

109. Oratio præcipuum est subsidium quo hostem superare valeamus: Apostolo præeunte, qui stimulum carnis passus, ter Dominum rogavit, ut discederet: "et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur." Hinc præsertim tenta

(1) S. Hieronym. ep. iv.
(3) Eccl. xlii. 12.

(6) L. ii. contra Jovinian.

799

(2) Tract. de pec. 1. v. c. i. dub. 1. n. 8. (4) Ibidem ix. 11.

(6) Job xxxi. 1.

(7) 2 Cor. xii. 9.

« ÖncekiDevam »