Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tioni conveniunt Christi verba: 66

Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem inHieronymo vehementioribus pulsato tentationibus oratio

firma."

cum jejunio conjuncta opem et tranquillitatem attulit.2

(1) Matt. xxvi. 41.

(2) Ep. xxii. ad Eustochium, de custodia virginitatis.

VOL. I.-29

CAPUT V.

DE PRAVIS DESIDERIIS.

1

110. DESIDERIUM hic dicitur a theologis voluntas peccatum patrandi. Constat eam esse ejusdem speciei peccatorum ac opus ipsum vetitum, nam Christus docet mulieris desiderium mochiæ esse crimen. Equidem quum cor pateat Deo, propositum vel cupido voluntaria instar operum sit necesse est. Quod si conditio apponatur, ita ut cupido non sit absoluta, quæritur utrum censenda sit peccatum adeo grave. In iis quæ ex lege pendent positiva, conditio non repugnat, ideoque nullum est peccatum ita animo paratus esse: carnes comederem die Veneris, nisi Ecclesiæ obstaret vetitum.2 In rebus autem quæ ad jus naturæ spectant, conditio non tollit fœditatem actui insitam, ideoque desiderium turpe habetur: ex. gr: si quis dicat, vel secum cogitet: libidini me dederem, nisi Deus pœnas minatus fuisset æternas peccatoribus. Cæterum satis probabiliter sentiunt plures theologi, "quod, cum voluntas desiderat aliquod objectum malum impossibile, sub conditione si liceret, numquam efficaciter in illud consensit."3 Desideria tamen hujusmodi plena sunt periculi, et a veniali culpa nullatenus excusanda.

111. Delectatio concepta de malo opere, conditione licet adjecta, si liceret, prava est, et inter lethalia peccata recensenda, quia "quam

(1) Matt. v. 28.

(2) Idem de delectatione de re peracta dicendum: "He that eateth flesh in Lent in those places and circumstances where it is forbidden, and did not remember it was Lent, or did not know it, and by so doing refreshes himself well, and does advantage to his health, may not be accused easily, if he delights in the whole action, as it joins the error and the advantage." Jeremy Taylor, Ductor Dubitantium, l. i. c. 3. Rule v. p. 113.

(3) S. Alph. l. v. c. 1. dub. ii. art. i. n. 13.

vis consensus sit conditionatus respectu ad objectum, respectu tamen ad delectationem est absolutus, et cum delectatio reddat objectum præsens, hic et nunc tale objectum, cum sit sejunctum a conditione cohonestante, est simpliciter malum."1 Id multo magis dicendum si appetitus sensitivus simul excitetur.

112. Desiderium dicitur efficax quando quis sibi proponit peccatum patrare, et illud exequi conatur. Inefficax erit si quis non velit illud exequi, quamvis inhiet voluptati menti obversanti: gaudium concipitur de malo opere jam patrato: delectatio morosa "'est quando per imaginationem fantasiæ quis reddit sibi præsens opus peccati, nempe actum fornicationis, et de illa deliberato consensu delectatur, tamquam actualiter fornicaretur, sine tamen desiderio exequendi.” Morosa dicitur delectatio, quia voluntas in re prava moratur, in ea sibi complacens. Distinguitur a mera cogitatione, qua menti res pravæ exhibentur, quin aliqua inde capiatur delectatio.

992

113. Cogitatio voluntaria de rebus vetitis nullum est peccatum si necessitas vel utilitas postulet de iis agere: quod si ex curiositate et animi levitate nascatur, venialis saltem est culpa; mortalis, si periculum proximum delectationis de opere malo habeat adjunctum. Cogitatio autem de opere malo patrando, cum delectatione inde derivata, est peccatum quale est opus ipsum. "Sic igitur aliquis de fornicatione cogitans, de duobus potest delectari: uno modo de ips a cogitatione alio modo de ipsa fornicatione cogitata. Delectatio autem de cogitatione ipsa sequitur inclinationem affectus in cogitationem ipsam : cogitatio autem ipsa secundum se non est peccatum mortale, immo quandoque est veniale tantum, puta, cum aliquis inutiliter cogitat de ea: quandoque autem sine peccato omnino; puta cum aliquis utiliter de ea cogitat, sicut cum vult de ea prædicare, vel disputare.'

993

114. Desiderium copulæ futuræ post nuptias a sponsis, quando de ea cogitando delectantur, pravum est, quia sic voluptas est præsens, et ex re quæ impræsentiarum non licet derivata. Sed licet iis cupere copulam post nuptias habendam, quin præsentem voluptatem ex ea menti objecta quærant. Periculo tamen quæcumque hujusmodi cogitatio non vacat, quum facile commoveatur appetitus sensitivus. 115. Vidua cogitans de copula habita tempore matrimonii peccat

(1) S. Alph. 1. v. c. 1. dub. ii, art. i. n. 14. (2) 1.2. qu. lxxiv. art. viii. Est enim.

(2) S. Alph. 1. v. n. 15.

quoties delectationem quærit, eam sibi præsentem veluti sistendo. Secus dicendum de cogitatione absque delectatione, vel appetitus sensitivi commotione, quamvis periculum aliquod plerumque adsit.

116. De conjugibus scribit S. Alphonsus: "Vere probabilem censeo sententiam Busembaum, quæ dicit licitum esse conjugibus delectari etiam carnaliter de copula habita, vel futura, semper ac absit periculum pollutionis. Ratio est, quia (prout dicunt Salmanticenses d. n. 84 loquendo de tactibus impudicis) ipse status matrimonii hæc omnia licita reddit; alias status matrimonialis nimiis scrupulis esset obnoxius... Favet D. Thomas. qu. 15 de Malo, art. ii. ad xvii. ubi dicit quod conjugibus, sicut copula est licita, ita et delectatio de illa."1

117. De modo singulari quo peccatum aliquod patratum est, aliquando concipitur delectatio quæ culpa caret, quando ipsum opus rejicitur. Sic ars dolusque admirationem quandoque provocant, dum crimen detestamur.

118. De opere malo non licet delectari ob bonum effectum qui inde secutus est. "Si opus fuerit formaliter malum, nempe quia cum peccato patratum fuit, peccat qui de illo delectatur, etiamsi delectetur de opere malo, non ut peccato, sed ut causa effectus secuti. Ita omnino tenendum.".. "Si vero opus malum patratum fuit sine peccato, sentiunt Lessius et Vasquez, quibus adhæret Busembaum, licitum esse de illo delectari, non per se, sed ut causa boni effectus. Sed verius tenendum est oppositum. . . Ratio, quia licet actio non fuerit peccaminosa, fuit tamen objective mala; et hoc, ut recte notant Salmanticenses, n. 59, Roncaglia, et Croix, in dubium non videtur amplius revocandum post Prop. xv. damnatam ab Innocentio XI. quæ dicebat: "Licitum est filio gaudere de parricidio a se in ebrietate perpetrato propter ingentes divitias inde ex hæreditate consecutas.'

992

119. "In quocumque casu tamen licet, per se loquendo, cuique delectari, non de casu, sed de effectu secuto, nempe de exoneratione causata a pollutione, etiam voluntaria; vel de consecutione hæreditatis ob homicidium, modo causa detestetur. Dixi, per se loquendo ; nam hujusmodi delectationes aliquando non carent periculo, ut recte dicunt Roncaglia, Salmanticenses."3

120. De malo proximi gravissimo non licet gaudere ob utilitatem nobis inde provenientem: v: g: hæreditatem ex ejus morte: ordo

(1) S. Alph. 1. v. c. i. n. 25. (3) Ib. dub. ii. art. ii. n. 20.

(3) Ib.

enim charitatis vetat ne lucrum nostrum vitæ alienæ præponamus. Merito igitur proscriptæ sunt ab Innocentio XI. sequentes propositiones: "Si cum debita moderatione facias, potes absque peccato mortali de vita alicujus tristari, et de illius morte naturali gaudere ; illam inefficaci affectu petere et desiderare; non quidem ex displicentia personæ, sed ob aliquod temporale emolumentum." "Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis, quia nimirum ei obventura est pinguis hæreditas.”1 "Non damnandus tamen," animadvertit S. Alphonsus, "qui gaudet de effectu secuto, scilicet de hæreditate obtenta ex morte alterius, si non gaudet de causa, hoc est, de morte: licet materia sit periculosa.'

[ocr errors]

121. "Licitum est autem gaudere de malo proximi, ob majus bonum illius, vel innocentis, nempe si delector de proximi infirmitate, et etiam de morte, ut sic desistat a peccatis, a scandalis, &c."3 "Potest aliquis, salva charitate, optare malum temporale alicui, et gaudere, si contingit, non in quantum est malum illius, sed in quantum est impedimentum malorum alterius, quem plus tenetur diligere, vel Communitatis, vel Ecclesiæ."4 Aliqui opinantur, et adhærent Salmanticenses, n. 44, et Roncaglia, posse patrem optare mortem filii, si timet ex ejus flagitiis dehonestandam familiam.

122. Aliqui non improbabiliter affirmant licere sibimet mortem optare ad vitandam vitam nimis duram causa infirmitatis, sævitiæ viri, mendicitatis et similium, casu quo vita tam molesta æstimaretur durior ipsa morte.5

(1) Prop. xiii. et xiv. damn. anno 1679.

(2) Theol. Mor. l. v. c. i. Dub. ii. art. ii. n. 20.

(4) 3 Sent. Dist. 30, qu. i. art. i. ad iv.

(5) S. Alph. ubi supra. n. 22.

(3) Ibidem, n. 21.

29*

« ÖncekiDevam »