Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS VIII.

DE OBLIGATIONIBUS SPECIALIBUS.

CAPUT I.

DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM.

§ I. DE CLERICIS MINORIBUS.

1. CLERICI dicuntur quotquot ritu quem dicunt tonsuram, capillorum scilicet tonsione, in cœtum sacrum cooptati sunt, et in sortem Domini vocati; xrpos quippe sortem apud Græcos significat.

2. Clerici omnes tenentur ex lege communi tonsuram et habitum ecclesiasticum, vestem scilicet talarem, deferre.1 "Etsi habitus non faciat monachum, oportet tamen clericos vestes proprio congruentes ordini semper deferre, ut per decentiam habitus extrinseci morum honestatem intrinsecam ostendant.” Ita concilium Tridentinum, quod jubet "si postquam ab episcopo suo etiam per edictum publicum moniti fuerint, honestum habitum clericalem, illorum ordini et dignitati congruentem, et juxta ipsius episcopi ordinationem, et mandatum non detulerint, per suspensionem-coerceri possint, et debeant."2 Cæterum in hac regione tonsura plerumque non fit, nisi in ipsa initiatione; quum inter hæreticos versemur, quibus irrisioni foret absque religionis lucro. Vestis talaris etiam non defertur; sed plerumque vestis infra genua undequaque pendet. Alicubi exterior vestis ejusdem est formæ ac quæ a laicis defertur, nigri tamen coloris. Consuetudini vigenti

(1) Cap. xxv. de vita et honest. Vide et conc. Trid. Sess. xiv. c. ix. (2) Sess. xiv. c. vi. de ref.

videtur stari posse, quamdiu episcopus quid speciale haud decreverit: sed cavendum ne discrimen omne inter clericos et laicos tollatur, nam ad decus sacri ordinis pertinet, ut vestibus, sicut et moribus, discernantur, adeo ut consuetudo qua discrimen tolleretur, plerisque videatur corruptela, vi et excusatione carens, "nisi justi causa timoris exegerit habitum transformari ;"1 vel nisi gentis mores inveterati obstent, sicut apud Indos contingere dicitur.

§ II. DE CASTITATE SERVANDA.

66

3. Tenentur subdiaconi, et qui sacro alio ordine insigniti sunt, ad servandam castitatem, adeo ut irritum sit matrimonium attentatum post ordinem sacrum susceptum. Presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et monachis, concubinas habere, seu matrimonia contrahere, penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi, et personas ad pœnitentiam debere redigi, juxta sacrorum canonum definitionem judicamus." Ita concilium Lateranense I.2

4. Ut castitas sacerdotum suspicione ac periculo sit immunis, "vetuit omnino magna synodus (Nicæna) ne liceat episcopo, nec presbytero, nec diacono, nec ulli penitus eorum qui sunt in clero, subintroductam habere mulierem, præterquam matrem, vel sororem, vel amitam, vel eas solas personas, quæ omnem suspicionem effugiunt."3 Plurimis specialibus sanctionibus disciplina hæc sæpe munita est; sed temporum injuria et locorum consuetudine etiam imminuta. Cæterum castitas est omnino servanda, et ea adhibenda est cautela in ancillis seligendis quæ speciem omnem mali amoveat. Igitur maturioris ætatis et famæ integræ eas esse oportet: et cavendum ne moribus suis dent locum suspicioni. Sacerdotibus ipsis tanto studio vacandum est litteris et muniis sacris, ut humanæ salutis hosti locus nullus detur. Equidem nemo sibi securitatem poterit polliceri; ideoque oratione divinum auxilium quærendum est. Oportet etiam, quatenus fieri possit, ut sacerdos secum habeat commorantem vel juvenem quem ad sacrum ministerium verbo et exemplis parat, vel alium qui testis sit morum integritatis.

(1) Conc. Lat. iv.

(2) Can. xxi. Vide Theol. Dogm Tract. xv. cap. xii. vol. iv.

(3) Can. iii. Vide et tit. ii. de cohabitatione clericorum et mulierum, can. ix.

5. Quidquid contra castitatem admittitur ab eo qui sacrum suscepit ordinem grave est peccatum, sacrilegii malitia accedente impudicitiæ. Pollutio voluntaria, nemine conscio, Deum habet testem et judicem, qui crimen nefandum damnat in eo qui indigne ejus gerit Graviter peccat qui fornicatur, pessimi exempli et scandali malitia sacrilegam impudicitiam augens: gravius qui consuetudine flagitii illius utitur, concubina sibi sumpta : quorum delicta severioribus pœnis plecti jubet concilium Tridentinum:1 gravissime qui matrimonii nomine prætexit culpam, quippe qui animi propositum in peccati consuetudine constans prodit, et cum magna fidelium offensione, quæ sua voluntate contraxit vincula rumpere attentat. Id haud prætermittendum, canone vetari ne fideles a clerico qui notorie concubinarius est, sacramenta percipiant, vel sacrificio ab eo celebrato intersint: quod præcipitur: "ut peccandi licentia cæteris auferatur, et hujusmodi ad pœnitentiæ fructum trahantur.""

§ III. DE OFFICIO RECITANDO.

6. Recitationem officii divini omnibus sacro ordine insignitis injungi constat ex consuetudine ubique recepta, et vim legis obtinente.3 Quod autem nonnulli, in Germania præsertim, hanc obligationem hodiedum negligant et impugnent, universalis Ecclesiæ auctoritati et theologorum consensui nequit vim detrahere. Tenentur omnes sacro ordine insigniti, etiam excommunicati, vel degradati, nec enim ex crimine oportet commodum reportare : attamen in gravissimis rerum angustiis, in quibus vix recitari possit, ex æquitate obligatio remissa videtur. Incipit autem obligatio a suscepto subdiaconatu, qui quum tertia a solis ortu hora, vel circa meridiem soleat conferri, ab ea hora plerumque, illius diei officium recitandum erit. Tenentur etiam religiosi omnes ad chorum destinati, tum viri tum feminæ, solemni emissa professione: nec desinunt obligari, licet ejecti e monasterio, vel in carcerem ob crimina detrusi. Impediti quacumque ratione ne in choro adsint, tenentur ad privatam recitationem officii, nisi infirmitas, vel alia justa causa eos excuset. Qui beneficium obtinuerunt ad recitandum officium pariter obligantur.

7. Quum recitatio officii nomine Ecclesiæ munus sit gravis pro

(2) De cohabit. cler. et mulier. cap. vii. (4) Ibidem.

(1) Sess xxv. c. xiv. de Ref.
(3) Vide Mayol, Præloquium Decal. qu. ii.

fecto momenti, grave est peccatum eam semel omittere, vel partem notabilem. Qui consultò negligit unam horam parvam recitare, theologorum omnium sententia, peccat graviter.1

8. Ex bulla S. Pii V. quæ incipit; "Quod a nobis ;" sæculares et regulares omnes, quibus ducentorum annorum contrarius usus, specialis scilicet breviarii, non suffragetur, tenentur ad recitandum Breviarium Romanum. Extra chorum hoc recitantes non tenentur ad officium defunctorum nisi semel in anno, in solemni eorum commemoratione die 2 Novembris, seu post vespertinas horas festi Omnium Sanctorum.2 Tenentur ad recitandas litanias in festo S. Marci, et diebus rogationis : cui muneri non satisfit pridie recitando.3 Apud nos Breviarium Romanum receptum est, ad quod omnes tenentur, exceptis religiosis qui speciale sui ordinis Breviarium habent: quos si contigerit cum episcopo commorari, poterunt Breviario, quo utitur, et ipsi uti: secus debent sui ordinis morem sequi, nisi specialis eis licentia ab eo discedendi data sit. Nemo autem poterit specialia Breviaria in aliquibus diœcesibus Galliarum adhibita, quale est Parisinum, in hac regione recitare; quum mores illi seu privilegia, (quidquid de iis censendum sit,) nihil hic valeant; et unusquisque teneatur ad officium Ecclesiæ cui adscriptus est recitandum.5

9. Tenentur omnes ad recitandum officium quod singulis diebus adsignatum est: non enim est privati cujusque ordinem a suprema auctoritate constitutum, vel legitima consuetudine definitum, temere immutare: quod si quis passim tentet, vel semel consultò, videtur graviter peccare. Cæterum si quis errore recitaverit officium diversum ab eo quod diei alicui adsignatum est, non existimamus eum ad aliud teneri; quum præcepti substantia impleta sit, et error vacet culpa; vel ex culpa levi ortus sit, si ex quadam negligentia contigerit. Meritò autem damnata est ab Alexandro VII. propositio: "In die palmarum recitans officium paschale, satisfacit præcepto.' Equidem satis intelligitur hoc loco agi de eo qui scienter aliud præ alio officium recitat, et quidem brevissimum præ longiori, neglecto mysterio quod eo die specialiter colendum est.

(1) Vide Antoine Tract. de Virtute Religionis, c. i. qu. iii. 3.

(2) S. R. C. die 4 Sept. 1745.

(4) Ex Clem. ii. de cel. Miss.

(2) S. R. C. die 28 Martii, 1775.
(5) Cap. xiii. et cap. xiv. dist. xii.

(6) Antoine post plures. Tract de virtute Rel. c. i. qu. iv.
(7) Prop. xxxiv.

997

« ÖncekiDevam »