Sayfadaki görseller
PDF
ePub

10. Tempus recitandi officium juxta veterem disciplinam, quæ et mores Judæorum in Deo orando imitata est, fuit ut nocturnum quodlibet singulis noctis vigiliis recitaretur, (nox quippe in tres vigilias distribuebatur,) Laudes canerentur diluculo; Prima, jam orto sole; Tertia, medio veluti intervallo inter solis ortum et meridiem; Sexta, meridie; Nona, sole ad occasum medio itinere a vertice cœlorum properante Vesperæ et Completorium, sole jam occidente. Jam verò recentiori more licet extra chorum tria nocturna seu matutinum, cum laudibus, pridie recitare ab eo tempore quo sol ad occasum vergit, hora scilicet nona; et apud nos ex speciali indulto ab hora secunda post meridiem. Horæ parvæ quæ dicuntur, Prima scilicet, Tertia, Sexta, et Nona, recitantur plerumque mane, quolibet tempore ante meridiem; Vesperæ cum Completorio post meridiem, nisi tempore quadragesimali diebus ferialibus, in quibus Vesperæ ante meridiem dicuntur. Cæterum ea est latitudo, ut satisfaciat oneri, qui officium integrum recitat quolibet tempore a media nocte usque ad mediam noctem; data etiam facultate matutinum pridie, prout dictum est, recitandi. Plures quidem hymnorum voces male congruunt temporibus aliis, præter ea quibus adsignatæ sunt singulæ horæ : "Nocte surgentes vigilemus omnes," etc. "Jam lucis orto sidere," "Te lucis ante terminum;" sed hæc referuntur ad ea tempora, et lata acceptatione intelliguntur. Venialis tamen plerisque videtur culpa nimium differre officii recitationem, præsertim cum facile nascatur difficultas illud ante mediam noctem totum persolvendi.

11. Si oblivione vel difficultate nimia ob occupationes prorsus necessarias, v. g: ut periclitantibus vita dentur ultima subsidia, contingat officium omitti, necesse non est illud deinceps recitare, quum onus sit diei affixum.

12. Ante Missæ celebrationem Matutinum cum Laudibus recitandum est, uti præscribit Rubrica Missalis. Cæterum plerisque theologis venialis tantum videtur culpa, si Missa quandoque prius celebretur; quamvis plures ingentem culpam in ea agendi ratione esse sentiant; aliis etiam assentientibus, si quis ita consueverit, eam Rubricæ regulam parvi faciens, et veluti contemnens. Missionarii facile excusantur, si ob sui ministerii munia ita agant; nec nimis angi debent, quoties causa sit æqua celebrandi, matutino officio nondum recitato. Cæterum pridie plerumque est recitandum ne quis deinceps impediatur. 13. Horæ omnes recitandæ sunt ea serie et ordine quo in Brevia

rio habentur: quod si quis ordinem hunc casu inverterit, putans se horam recitasse, quam deinceps novit se omisisse, supplere oportet quæ sunt omissa, quin ad recitationem iteratam teneatur. Sic ob causam æquam, quod scilicet cum alio, qui alteram partem jam persolvit, simul oraturus sit, licet partem illam prætermittere, ut deinceps recitetur. Missionarius equo vectus optime facit recitando Laudes; Matutinum deinceps, quum domi fuerit, ex libro lecturus.

14. Debet quisque serie continuata officii partem integram recitare: nam ita sane vult Ecclesia, partes singulas certis temporibus adsignans. Peccant igitur venialiter, qui temere abrumpunt officium, ut colloquia misceant, vel mundanæ indulgeant lætitiæ. Sed si æqua sit ratio, nulla erit culpa; puta si quis advenerit, consilium, vel opem, petiturus. Nulla etiam videtur culpa singula nocturna distinctis temporum intervallis recitare; nam olim consueverunt ita dividi, et hodierna consuetudo indulgentiæ, magis quam legis, speciem præsefert. Id tanto magis de Laudum a Matutino separatione dicendum est. Contradicit tamen Azor; et nocturna plures censent esse omnino simul recitanda.

15. Optandum profectò ut officium integre et devote recitetur, animo ad Deum evecto: nec enim alia ratione meritum quisque apud Deum comparabit. Cæterum inquiritur, utrum culpæ mortalis reus habendus sit, qui, ex voluntate muneri satisfaciendi, integrum recitat officium, quin eam mentis attentionem, et voluntatis affectum studeat adhibere. Plures affirmant, adducuntque in medium decretum concilii Lateranensis IV., quo districte præcipitur clericis in virtute obedientiæ, ut divinum officium nocturnum pariter et diurnum, quantum eis dederit Deus, studiose celebrent pariter et devote :"1 et illud Tridentini de canonicis, de quibus jubet ut compellantur "in choro ad psallendum instituto, hymnis, et canticis Dei nomen reverenter, distincte, devoteque laudare."2 Hæc quidem probant Ecclesiæ mentem esse, ut divinæ canantur laudes animo pio et devoto; sed vix possumus nobis suadere legem ad animi attentionem et devotionem pertingere, quum exteriorem reverentiam cultumque directe respiciat. Putamus idcirco eum qui integrum recitat officium, quamvis absque pio animæ motu, et congrua attentione, a culpa mortali eximi: cæteroquin fructu orationis carere.

16. Qui recitat officium cum socio, etiam extra chorum, satisfacit

(1) Cap. Dolentes, de cel. missæ. (2) Sess. xxiv. cap. xii. de ref.

suo muneri, quum ita ferat consuetudo, quæ etiam laudabilis est, utpote antiquo mori canendi in choro vicissim consona, et consortium precum indicans. Nec interest utrum socius ad officii recitationem teneatur, dummodo valeat recitare verba, et distincte et integre totum persolvatur. Peccatur autem facile nimia festinatione, et vocum detruncatione: sed non nimis scrupulose angi quis debet ob alterius simul recitantis defectus, vel ob voces non auditas, dummodo, quod in se est, integre partem suam recitet.

17. Qui solus recitat officium debet singulas voces proferre, nec enim recitaret qui eas tantum videret et legeret, absque ullo linguæ motu, qui requiritur ad orationem vocalem, qualis ab Ecclesia præcipitur. Necesse tamen non est voces ita proferre, ut audiri queant ab alio, vel ab ipso qui recitat, quum vocalis sit oratio, vocibus articulatim prolatis, licet non audiantur.

18. A recitando officio excusatur quis gravi infirmitate, vel quæ grave discrimen secum fert.1 Medici autem vel prudentis viri judicio, præsertim superioris, standum erit, si res dubia videatur. Febris periculum, capite jam incalescente, vel dementia discrimen, animo nimis solicito et scrupuloso de vocibus singulis proferendis, erit idonea causa cur quis excusetur.

19. Gravis et repentina occupatio, quæ necessaria est, etiam excusat: sicut si quis totum diem debeat impendere ægrotis subveniendis; nec enim vult Ecclesia ut necessaria munia omittantur. Cæterum quisque præcavere debet, et mane recitare officium totum, si prævideat eventura esse deinceps quæ eum omnino detineant. Qui occupatur in audiendis confessionibus eorum qui viribus valent, non debet se habere excusatum a recitando Breviario, nisi superioris accedat auctoritas; nec enim est necesse ut tunc audiantur. Missionariis in hac regione indulgetur ut Rosarium recitent, quoties impediuntur ne recitent Officium; sed raro et gravi admodum de causa venia hac uti decet, quum plerumque volentibus sit copia commune illud munus ecclesiasticorum persolvendi.

20. Impotentia recitandi orta ex cæcitate videtur omnino excusare a recitando officio, licet quis possit partem ejus aliquam memoriter proferre: nam conditio cæci ea est quæ per se hominem ei muneri imparem facit; et per accidens est ut quis aliquam ejus partem explere valeat. Quod si quis impotens fiat ad tempus ex casu aliquo,

(1) Cap. iii. dist. xci.

VOL. I.-30

verbi gratia, ex eo quod oblitus sit Breviarii, vel illud amiserit, debet quatenus potest muneri satisfacere, quæ memoria tenet recitando. Meritò igitur damnata est ab Innocentio XI. propositio: “ Qui non potest recitare Matutinum et Laudes, potest autem reliquas horas, ad nihil tenetur, quia major pars trahit ad se minorem.”

21. Dispensare valet Papa ab hoc munere; sed et episcopi in casibus singularibus, ob æquam causam ; non autem possunt universim eximere aliquem ab eo onere, quod universalis Ecclesiæ consuetudine nititur.

22. Beneficium ecclesiasticum possidentes tenentur ad persolvendum divinum officium, sub pœna non faciendi fructus suos.1 Qui choro addicuntur, debent interesse, et canere, seu alta voce recitare divinum officium.2 Cæterum quum nullum sit beneficium vel collegium canonicorum in his provinciis, quæstiones plurimas silentio prætermittere licet.

SIV. DE OBEDIENTIA.

23. Qui sacerdotium susceperunt obedientiam et reverentiam solemniter polliciti sunt episcopo, cui obtemperare debent in iis quæ pertinent ad mores et ad disciplinam ecclesiasticam, juxta canones et legitimum auctoritatis exercitium.3 Clerici inferiores episcopo obedire quoque oportet, ex ipsa Christi lege, qua, docente Apostolo, præpositis obediendum est.

24. Subdiaconi ad titulum missionis ordinati, in hac regione jurati pollicentur se missionibus dioecesis in quam cooptantur sub obedientia Ordinarii perpetuò inservituros: ita enim jussit S. Sedes, titulum hunc probans. Tenentur igitur, episcopo jubente, ordines diaconatus et presbyteratus suscipere, et in eum locum diœceseos se conferre, in quo ipse censuerit eos laborare debere in salutem aniDebent etiam per totam vitam in eadem diœcesi manere ; et contra juramentum peccant, si, ut se subducant episcopi auctoritati, et veniam discedendi extorqueant, artes adhibeant dolosque: vel sua ratione agendi necessitatem se dimittendi imponant: nam dum quis

marum.

(1) Conc. Lat. v. Sess. ix. et Constit. Pii V. Ex proximo.

(2) C. ix. dist. xcii. et Trid. Conc. Sess. xxiv. c. xii. de reform. et Constit. Benedicti XIV. Cum semper.

(3) Cap. Quia frater, vii. qu. ii. et cap. xvi. de offic. jud. ordin.

se obligat ad operam suam semper præstandam, intelligitur spondere se nullum sua voluntate objecturum obicem promissioni implenda. Cæterum si gravis et æqua ratio suadeat ad aliam diœcesim transire, non peccat venia humiliter expetenda. Contra juramentum peccant si recusent animarum curam suscipere, jubente episcopo, vel sacris missionibus dare operam, vel alias pro sacro suo munere in animarum salutem incumbere. Sed si haud idoneos se noverint, vel scientiæ defectu, vel ob animi ad vitia proclivis infirmitatem, excusantur, dum onus deprecentur: nec tamen debent suo fidere judicio contra episcopi et confessarii mentem.

25. Omnes clerici debent episcopi statuta in synodo edita de moribus suis et vitæ ratione, et de sacris muneribus, sancte servare: quæ si neglexerint, pecc: nt gravius vel levius, pro rerum natura, et legislatoris mente. Debent insuper episcopi jussa singulis data de iisdem rebus ad amussim servare: nam potestate præstat jubendi, et sæpe necesse est singulis specialia dare præcepta sibi accommodata. Igitur qui negligit quæ jubet episcopus de evitando consortio, quod suspicionem præbet: vel de Latino sermone in funeribus, et in aliis sacris ritibus, adhibendo, juxta concilium Baltimorense I. et usum Ecclesiæ, a gravi peccato non est facile excusandus. Quo tendant statuta et jussa episcopi ex concilio Tridentino quod mores clericis convenientes explicat, colligitur : "Sic decet omnino clericos, in sortem Domini vocatos, vitam, moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus, nil, nisi grave, moderatum, ac religione plenum præseferant: levia etiam delicta, quæ in ipsis maxima essent, effugiant; ut eorum actiones cunctis afferant venerationem."

991

SV. DE IIS QUE CLERICIS VETANTUR.

26. Armorum gestatio clericis vetatur anathematis pœna intentata : "Clerici arma portantes et usurarii excommunicentur."2 Militia iis prohibetur ; nam sanguinem fundere non convenit mansuetissimi Servatoris ministris. "Bellica exercitia maxime repugnant illis officiis, quibus episcopi et clerici deputantur, propter duo. Primo quidem generali ratione: quia bellica exercitia maximas inquietudines

(1) Sess. xxii. cap. i. Decr. de reform. (2) Cap. ii. de vita et honestate. (3) Cap. Quicumque, xxiii. qu. viii. et can. v. dist. l.

« ÖncekiDevam »