Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

991

4

5

39. Debent episcopi omnium virtutum esse exemplar: "In omnibus te ipsum præbe exemplum bonorum operum.' "Exemplo esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Equidem perfectos esse eos decet, quum munere sanctissimo fungantur, magistri sanctitatis constituti, et in perpetuum ad curam animarum adstricti: "episcopi," inquit S. Thomas, "obligant se ad ea quæ sunt perfectionis, pastorale assumentes officium ad quod pertinet, ut animam suam ponat pastor pro ovibus suis, sicut dicitur Joannis x." 993 Ex his facile colligitur episcopatum a nemine appetendum, quum gravissima secum ferat onera, cum potestatis in alios exercitio, cui nemo se idoneum judicare debet: non est tamen pertinaciter recusandus, si superior id muneris imponat. 40. Concilium Carthaginense iv. sanxit, "ut episcopus pro rebus transitoriis non litiget provocatus. Attamen suæ ecclesiæ jura et possessiones defendere debet, quum suæ fidei credantur: sed paci et concordiæ præsertim studendum. "Sacerdotis procul dubio," inquit S. Gregorius M. "convenit gravitati, ut si quis ecclesiæ suæ causas habuerit, aut pacifica eas ordinatione, si fieri potest, aut certe judicio interveniente, sine mora definiat, ut sublata e medio contentionis materia, sola illi cum filiis suis pacis possit concordia permanere. Si aliquando vi cedere oporteat, providendum erit ne præjudicium aliis inde nascatur; sicut ipse Gregorius suo exemplo nos docet, ad Italicam Patriciam scribens: "Scimus nosmetipsos, juvante Domino, causarum litigiis ecclesiastica moderatione compescere, atque secundum apostolicum illum sensum, rapinam bonorum nostrorum cum gaudio sustinere. Sed illud scire vos volumus, taciturnitatem ⚫atque patientiam nostram futuris post me pontificibus in rebus pauperum præjudicium non facturam."8

§ VII. DE PAROCHORUM OBLIGATIONIBUS.

997

41. Parochi debent in parœcia constanter habitare, et prope ecclesiam, si fieri possit, ut semper parati sint suis fungi muneribus :

(1) Tit. ii. 7.

(3) 2. 2. qu. clxxxiv. art. v. Resp. (5) Ibidem, art. ii.

(2) 1 Tim. iv. 12
(4) Ibidem, qu. clxxxv. art. i.
(6) Can. xix.

(7) Ep. lviii. 1. viii. ad Bonifacium Regiensem episc. (8) Ep. lviii. 1. ii. Indict. xi.

"ita tamen, ut quandocumque eos, causa prius per episcopum cognita et probata, abesse contigerit, vicarium idoneum ab ipso Ordinario approbandum, cum debita mercedis assignatione, relinquant. Discedendi autem licentiam in scriptis, gratisque concedendam, ultra bimestre tempus, nisi ex gravi causa, non obtineant.”1 Valet eadem ratio de pastoribus, qui instar parochorum, curam animarum apud nos obtinent. Missionarii autem qui fideles per totam regionem invisunt, satisfaciunt intra regionem, ubi magis opportunum visum fuerit, nisi locus ab episcopo designatus fuerit, morando: non debent autem extra eam versari absque gravi causa, v: g: ut confessionem apud presbyterum peragant, vel exercitia spiritualia, relicto interim, quando fieri possit, alio sacerdote qui eorum obeat vices. Peste grassante, debent parochi manere in sua parœcia, quamvis valeant uti alterius sacerdotis opera in sacramentis ministrandis.2

42. Missa applicanda est (pro populo) diebus Dominicis, et festis de præcepto, a parochis, seu aliis curam animarum gerentibus, prout declaravit speciali constitutione3 Benedictus XIV., Tridentinum decretum explicans et inculcans. Quum de pastoribus animarum, et de aliis earum curam habentibus, etiam ad tempus, vicariis scilicet amovibilibus, id tradat Pontifex, indubium videtur pastores et Missionarios ad id teneri, vi sui muneris. Ubi autem alii sacerdotes pastori adjuncti sunt ad munia obeunda, satis est si pastor, vel ipso impedito alius Missam applicet.

43. In fidelium institutionem Christianam parochus incumbat necesse est: "Quicumque parochiales, vel alias curam animarum habentes ecclesias quocumque modo obtinent, per se, vel alios idoneos, si legitime impediti fuerint, diebus saltem Dominicis, et festis solemnibus, plebes sibi commissas pro sua, et earum capacitate pascant salutaribus verbis, docendo ea, quæ scire omnibus necessarium est ad salutem, annuntiandoque eis cum brevitate et facilitate sermonis vitia, quæ eos declinare, et virtutes quas sectari oporteat; ut pœnam æternam evadere, et cælestem gloriam consequi valeant." Ita Tridentini patres. Huic muneri si quis defuerit, uno continuo mense integro, aut etiam duobus vel tribus mensibus totius anni, peccati

4

(1) Conc. Trid. Sess. xxiii. c. i. de Ref. et c. i. de cler. non. resid.

(2) Ita statuit S. Cong. Conc. approbante Gregorio XIII.

(3) Const. quæ incipit: Cum semper oblatas.

(4) Sess. v. cap. ii. de Ref.

mortalis reus est, judice Bonacina.1 Episcopis etiam injungit concilium Tridentinum, ut curent pueros christiana doctrina imbuendos, parochorum utique opera: "Iidem etiam saltem Dominicis et aliis festivis diebus pueros in singulis parochiis fidei rudimenta, et obedientiam erga Deum, et parentes diligenter ab iis, ad quos spectabit, doceri curabunt, si opus sit, etiam per censuras ecclesiasticas compellent."2 Hæc munera omnibus curam animarum habentibus plane conveniunt, et diligenter sunt obeunda, quum ex recta institutione puerorum præsertim, sed et adultorum, salus reipublicæ christianæ, sicut et singulorum, pendeat.

44. Sacramenta a pastoribus sunt præstanda ovibus suis pascua hæc vitæ quærentibus; imo sponte porrigenda sunt, et omne adhibendum est studium ut frequenter et digne suscipiantur. Jubet Rituale Romanum. "Quacumque diei ac noctis hora ad sacramenta ministranda vocabitur, (parochus) nullam officio suo præstando, (præsertim si necessitas urgeat,) moram interponat. Ac propterea populum sæpe, prout sese offeret occasio, præmonebit ut cum sacro ministerio opus fuerit, se quam primum advocet, nulla temporis aut cujuscumque incommodi habita ratione."3 Peccant igitur graviter pastores et Missionarii qui adeo se difficiles vel negligentes præbent in sacramentorum administratione, ut populo non sit copia satisfaciendi præcepto paschali, et subsidiis se contra tentationes muniendi. Sed certius graviusque peccat sacerdos suum denegans ministerium versanti in mortis discrimine, vel moras nectens cum moribundi salutis periculo. Jubet Rituale, ut parochus visitet ægrotos, præsertim ingravescente morbo, et sacramenta ei administret, ipsique in exitu vitæ posito præsto sit, omni ope ei subventurus. Hinc mos est in Italia aliisque regionibus catholicis ut parochus, vel sacerdos ab eo in id muneris deputatus, diu noctuque adsit moribundo: quod pietatem studiumque salutis eximium ostendit. Id licet non sit moribus nostris receptum, quum pauci hactenus fuerint sacerdotes, et necessariis muniis explendis idcirco vix pares, imitatione dignum est, quatenus rerum adjuncta sinunt.

45. Scandalis vitiisque grassantibus obviam est eundum: quapropter parochus, seu alius quovis nomine sacerdos cui animarum commissa est cura, debet peccatores opportune corripere, eosque, si

(1) Apud Antoine Tract. de obligationibus, c. i. qu. vii. n. 4. (2) Sess. xxiv. cap. iv. de Ref.

(3) De iis quæ in Sac. administr.

fuerint pertinaces cum magna aliorum offensione, denuntiare episcopo. Sed plerumque non expedit aliquem palam ex altari vel suggesto notare, ne exulcerentur animi, potius quam sanentur.

46. Pauperibus est subveniendum, iis enim pater sit parochus oportet; quibus proinde operam suam in sacris muniis obeundis libenter et gratis impendere debet, et eorum necessitatibus, prout potuerit, providere, divitum et piorum ope expetita.

47. Matrimonium contracturi de rebus fidei et muniis Christianis diligenter instituendi sunt, ut filios ea doceant; suamque operam denegare poterit parochus iis qui ea ignorant. Cæterum quum tanta sit facilitas matrimonium ineundi coram præcone hæretico, vel magistratu, non præstat plerumque eos repellere, quamvis omne studium adhibendum sit ut quantocyus instruantur.

48. Puerorum instructioni in litteris scientiisque humanis invigilare debet parochus, ne fides periclitetur, ex ludimagistrorum pravis principiis vel moribus, vel ex libris pravis. Id maxime curandum hac in regione, ubi publicæ disciplinæ ratio plane tendit ad pueros doctrina catholica destituendos: quod et rei eventu comprobatur. Tenentur parochi vi sui muneris, et alii quicumque curam obtinentes animarum, ad subsidia salutis suis ovibus præstanda, etiam cum vitæ periculo, urgente extrema, seu gravi necessitate: nam "bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis."1

(1) Joan. x. 11

[blocks in formation]

49. A PRIMORDIIS Ecclesiæ fuerunt qui virtutes eximio studio colerent, et severius vitæ genus amplecterentur, aoxytaι a virtutum exercitio nuncupati, qui tamen in unum corpus non coaluerunt, sed in variis vitæ gradibus Deo inservierunt. Medio sæculo tertio monachorum instituti origo adsignatur; nonnullis in solitudinem se recipientibus ut Decii persecutionem declinarent, ubi deinceps perrexerunt cœleste vitæ genus, meditationibus et variis pietatis exercitiis, sectari. Quarto et quinto sæculo monastica floruere studia, in Oriente imprimis, deinde per Occidentem. Undecimo sæculo Canonici Regulares instituti sunt; quos secuti sunt sæculo decimo tertio ineunte S. Dominici et S. Francisci socii et discipuli, et alii plurimi deinceps ad nostra usque tempora.1

50. Status religiosus dicitur "Stabile vitæ institutum, et tendens ad perfectionem christianam per tria vota castitatis, paupertatis, et obedientiæ." Ita Antoine. Vota solemnia plerumque requiruntur;

2

(1) Vide Devoti Inst. Juris Can. 1. i. tit. ix. Consentit Binghamus Antiquities, l. vii. c. 1.

(2) Tract. de oblig. c. ii. Audiatur et Taylor de perfectione disserens: "There are in the sermons of Christ some instances of duties which, although they are pursuances of law and duty, yet in their own material natural being are not laws, but both in the degree implied, and in the instance expressed are counsels evangelical, to which we are invited by under the proper penalties of the law. the kingdom of heaven, selling all and laws here signified are chastity, charity, contempt of the world, zeal for the propagation of the gospel; the virtues themselves are direct duties, and under laws

VOL. I.-31

great rewards, but not obliged to them Such are making ourselves eunuchs for giving it to the poor. The duties and

« ÖncekiDevam »