Sayfadaki görseller
PDF
ePub

991

tur "tamen possent venialiter, vel mortaliter peccare ex negligentia, vel libidine, seu contemptu.' Quicquid autem ad vota spectans, vel ad instituti substantiam, graviter injungit Superior, in virtute sanctæ obedientiæ, vel simili forma verborum, si negligatur, lethalis est culpa. "Religiosi," inquit S. Thomas, "obedientiam profitentur quantum ad regularem conversationem, secundum quam suis prælatis subduntur. Et ideo quantum ad illa sola obedire tenentur, quæ possunt ad regularem conversationem pertinere."" "Votum autem professionis respicit principaliter tria prædicta, scilicet paupertatem, continentiam, et obedientiam, alia verò omnia ad hæc ordinantur. Et ideo transgressio horum trium obligat ad mortale. Aliorum autem transgressio non obligat ad mortale, nisi vel propter contemptum regulæ, quia hoc directe contrariaretur professioni, per quam aliquis vovit regularem vitam; vel propter præceptum, sive ore tenus a prælato factum, sive in regula expressum: quia hoc esset facere contra obedientiæ votum.”3

78. Possunt etiam superiores ea præcipere et statuere quæ ad institutum servandum noscuntur necessaria, licet de iis nihil in regula sit, nihilque dum professio emitteretur cogitaretur. Id præsertim intelligendum de supremo præsule, Pontifice scilicet Romano, qui jure optimo injungit servanda omnia quæ ad instituti integritatem requiruntur. Sic clausura injuncta est monialibus omnibus a Bonifacio VIII., quum ea neglecta periclitaretur castitas.

79. Etiam cum vitæ periculo obedientia aliquando præstanda est, quando actio periculosa necessaria est, et instituto consona. Sic præcipere potest Superior, ut professus subveniat aliis professis peste infectis etiam ut aliis sacramenta administret, si sacerdotes sæculares non sufficiant, præsertim quando institutum ad animarum salutem est directum.

80. Ex animo obediendum est, quum votum emissum sit de virtute colenda, non de externo tantum obsequio. Meritò igitur damnata est Michaelis de Molinos propositio: "Præpositis obediendum est in exteriore, et latitudo voti obedientiæ religiosorum tantummodo exterius pertingit. In interiore verò aliter se habet, quo solus Deus et director intrant." Equidem dicit S. Thomas: "in his quæ per

(1) 2. 2. qu. clxxxvi. art. ix. ad primum. (2) 2 2. qu. civ. art. v. Ad tertium.

(3) Ibidem, qu. clxxxvi. art. ix. Resp.

(4) Prop. lxv.

tinent ad interiorem motum voluntatis, homo non tenetur homini obedire, sed solum Deo :" sed plane loquitur de potestatis exercitio, quod in natura fundatur, vel humana nititur lege. Aliud dicendum de voto quod Deo fit, quodque virtutem colendam respicit. De æquitate præcepti haud facile est dubitandum:2 attamen si res sit manifesto contra Dei legem, minime est facienda.

81. Qui regulas instituti quod professus est passim negligit, cum aliorum offensione, et sui detrimento, facile fit reus peccati mortalis, nam graviter nocet disciplinæ, et se magno objicit discrimini. Semper autem peccat graviter qui spernit regulam, vel Superiorem præcipientem: "elatio quippe contemnentis," docente D. Bernardo, "in minimis quoque mandatis culpam facit non minimam, convertit in crimen gravis rebellionis nævum satis levem simplicis transgressionis:"3 sed contemptus non censetur, quod quis regulæ statutum levis putet esse momenti, vel modum agendi quem Superior servat, parvi faciat. "Tunc committit aliquis vel transgreditur ex contemptu, quando voluntas ejus renuit subjici ordinationi legis, vel regulæ et ex hoc procedit ad faciendum contra legem, vel regulam. Quando autem e converso propter aliquam particularem causam, puta concupiscentiam, vel iram, inducitur ad aliquid faciendum contra statuta legis, vel regulæ, non peccat ex contemptu, sed ex aliqua alia causa, etiam si frequenter ex eadem causa, vel alia, simile peccatum iteret."

994

82. Superior Religiosorum debet præesse in solicitudine,5 et regularis observantiæ studio omnibus præire, docens exemplo magis quam verbo. Invigilare debet subditis, ne negligant sanctioris vitæ propositum, et omnem adhibere operam ut ad metam currant, iis virtutum exercitiis quæ suo statui præsertim conveniunt: ipse enim de animabus eorum rationem supremo judici est redditurus. Humilitate, mansuetudine, charitate se benignum et amabilem præstet: "Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex

(1) 2. 2. qu. civ. art. v. Resp.

6

(2) "He who hath made a vow of obedience, hath divested himself of all pretences of contradicting what shall be imposed, and if his conscience shall check him in the instance he ought to look upon it as a temptation, and use it accordingly." Jer. Taylor, Ductor Dubitantium, l. i. c. iii. rule 6. p. 114.

(3) L. de præcept. et dispens. c. xiv.

(4) 2. 2. qu. clxxxvi. art. ix. Ad tertium.

(6) Heb. xiii. 17.

VOL. I.-32

(5) Rom. xii. 8.

ipsis. Curam illorum habe." In eo elucere debet Superioris studium, ut non tantum eliminentur vitia, sed et perfectio quæratur, et specialia pietatis exercitia, quæ cuilibet instituto sunt propria, colantur, florescente disciplina religiosa. Quod si socordia sua et conniventia languescat pietas, et regularis observantia negligatur, facile erit reus gravioris peccati. Pulchre exponit Innocentius III. Superioris munia: "Præ cæteris potens sit in opere et sermone, ut exemplo vitæ, verboque doctrinæ fratres et instruere possit in bono, et a malo revocare. Zelum religionis habens secundum conscientiam, ut delinquentes corripiat et castiget, obedientes foveat et confortet..... Vigilem curam et diligentem solicitudinem gerens de omnibus ut de officio sibi commisso dignam Deo possit reddere rationem." Quum munus hoc adeo sit arduum, liquet digniores esse eligendos peccant igitur fratres qui laxioris vitæ studio Religiosum curant sibi præficiendum qui dignior eis non videatur.

[merged small][merged small][ocr errors]

CAPUT III.

DE PARENTUM OBLIGATIONIBUS.

4

83. PARENTES ex ipso naturæ instinctu prolem alere debent: quod et jus civile1 et canonicum2 præcipit. Si sine gravissima causa eam brephotrophio tradant, peccant contra justitiam, onus alendi communitati imponendo: quod si egestate premantur, licet prolem sic exponere publicis sumptibus alendam, quum eum in finem domus illæ erectæ sint. Id etiam licet, juxta nonnullos, ad infamiam vitandam,3 nam ea fit copia ut infantibus consulatur, qui sæpe necarentur ad celandum crimen. Cæterum si valeant, oportet ut domui tribuant pecuniam qua damnum reparetur. Ea autem apud nos occurrit difficultas, quod infantes sic expositi sectariis vel infidelibus plerumque tradantur ex brephotrophio egressi: quapropter parentes catholici tanto discrimini salutis suam prolem temere objicientes nullatenus excusantur. Utrum autem egestas sit ratio legitima, qua excusentur, haud facile est dictu: cæterum si extrema laborent inopia, vel adeo gravi ut nequeant prorsus prolem sustentare, haud audemus eos damnare, qui, vitæ ut consulant, ex naturæ instinctu, prolem brephotrophio alendam tradunt, spem foventes ut aliqua eis postea nascatur occasio eam christianis documentis instituendi, et interim curantes ut baptizetur, ad saluti consulendum si forte e vita tollatur. Utrum infamiæ periculum habendum sit excusationi, his in rerum adjunctis, haud facile definitur. Puella quæ sibi et proli prospicere non poterit, infamia simul et inopia premente, excusanda videtur, si prolem brephotrophio committat, ad sibi saltem consulendum, et eo etiam animo ut si qua possit ratione prolis saluti consulat. Cui suppetunt divitiæ debet prolem nutrici tradere, et ejus christianæ institutioni deinceps providere, adhibita cautela ad suum

(1) Cap. de alendis liberis.

(3) Mayol Expos. iv. præc. art. i.

(2) Cap. si quis, dist. xxx.
(4) ff. de lib. agnosc. I. necare.

dedecus tegendum. Quod si infamia inde immineat "potest tunc ea de causa eum hospitali exponere hac conditione ut expensis satisfaciat, si potest, rectamque illius institutionem curet";1 sed hoc perdifficile est.

84. Mater tenetur, sub veniali saltem culpa, prolem proprio lacte nutrire, sic enim fert ipsa natura: excusatur tamen quæ afflictæ quum sit valetudinis nequit munus illud nisi cum vitæ discrimine obire: sed nutricem bonam debet exquirere: vix autem excusationi habenda est consuetudo apud mulieres divites et altioris conditionis inducta. Jus civile matri relinquit onus prolem nutriendi ad triennium "remedium alimentorum majori trimo" concedens." Jus commune patris obligationem prolem sustentandi agnoscit; sed qua ratione implenda sit ex legibus specialibus pendet:3 facile tam en pater censetur sese contractu obligasse ad solvendum quæ necessaria sunt.4

85. Proli haud legitimæ necessaria a patre suppeditanda sunt.5 Leges Statuum fœderatorum magistratuum, vel judicum, arbitrio plerumque permittunt definire quid sit solvendum; eum patrem habentes quem mater jurata affirmat prolem genuisse."

86. Parentes debent filios bonis imbuere artibus pro statu suo et vitæ conditione, adeo ut graviter peccent qui id omnino negligunt, vel qui sumptibus inanibus, vel intemperantia se impares faciunt ei præstando. Debent etiam eos documentis Christianis imbuere, eosque ad virtutum exercitium instituere, mansuetudinis exemplo et omni pietatis officio: "Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros; sed educate illos in disciplina et correptione Domini."7

(1) Mayol Expos. iv. præc. art. 1.

(2) Cod. tit. xlvii. n. 9. De patria potestate.

(3) Vide 43 Eliz. c. 2. in adnotationibus Chittii ad Blackstonii Comm, l. i. n. 448. "A parent may, under circumstances, be indicted at common law for not supplying an infant child with necessaries."

(4) "During the minority of a child... the parent is absolutely bound to provide reasonably for his maintenance and education, and he may be sued for necessaries furnished, and schooling given to a child under just and reasonable circumstances." Kent's Comm. vol. ii. p. iv. Lec. xxix.

(5) Cap. v. de eo qui duxit.

(6) Vide Digest of Laws of Pennsylvania, art. Fornication and Bastardy. et Blackston, 1. i. n. 458.

(7) Eph. vi. 4.

« ÖncekiDevam »