Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ecclesiasticus monet quandam severitatem servandam, ut a patris nutu pendere discant: "Filii tibi sunt? Erudi illos, et curva illos a pueritia illorum."1 “Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo.... Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illus. Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animæ."2 Hæc monita ita sunt accipienda, ut severitas vel dulcedo adhibeatur, pro puerorum indole et conditione. Moribus autem nostris vix convenit severitas, quum pueri ipsi, se ad libertatem natos noscentes, durioris disciplinæ sint impatientes sed cavendum ne liberæ dentur eis habenæ, quo ruant præcipites in vitia.

87. Quod ad institutionem attinet, doctrinæ christianæ rudimentis imprimis imbuendi sunt, et ad omnia munia religionis informandi: sed et fusior instructio, qua contra hæreses grassantes muniantur, præbenda pro eorum capacitate. Peccant igitur graviter parentes qui negligunt filios ad pietatem instituere, eosque fidei amittendæ discrimini objiciunt, hæreticis magistris vel infidelibus committendo, omni omissa cautela.

88. Moribus filiorum ut consulant parentes, debent eos a malorum consortio procul tenere, et pecuniam, fomitem vitiorum, parce suppeditare. Delinquentes corripiendi sunt et puniendi, prima præsertim adolescentia, nam maturiores vix ferunt monita ipsa, multo minus verbera. Sed monitis et exemplis præsertim ad pietatem adducendi sunt: qua de causa graviter peccant patres-familias munia religionis, cum filiorum damno, negligentes. Filiæ magna cum diligentia custodiendæ sunt, et a consortio pravorum removendæ : qua in re matris solicitudo exerceri præsertim debet: sed et patris auctoritas plurimum potest. Quam sæpe contingit puellam vitiari, patre absente, ut potui vacet, et matre ipsa nimiam indulgente filiæ libertatem exeundi, vel domi excipiendi amicos! "Filiæ tibi sunt? Serva corpus illarum, et ne ostendas faciem hilarem ad illas. Trade filiam et grande opus feceris, et homini sensato da illam.' 89. Tenentur parentes filiis liberam relinquere status vitæ electionem, præsertim quæ spectat continentiæ integræ propositum, vel matrimonii; nam non tenentur... filii parentibus obedire, de matrimonio contrahendo, vel virginitate servanda, aut aliquo alio hujus

(1) Eccl. vii. 25.

66

(2) Eccl. xxx. 1. 11.

993

(3) Eccl. vii. 26.

modi." Hinc concilium Tridentinum anathemati subjecit eos qui “quomodocumque coegerint aliquam virginem, vel viduam, aut aliam quamcumque mulierem invitam, præterquam in casibus in jure expressis, ad ingrediendum monasterium, vel ad suscipiendum habitum cujuscumque Religionis, vel ad emittendam professionem. . . Simili quoque anathemati subjicit eos, qui sanctam virginum, vel aliarum mulierum voluntatem veli accipiendi, vel voti emittendi, quoquo modo sine justa causa impedierint."2 Nec debent parentes cogere filios matrimonium inire volentes, ad eam electionem faciendam quæ sibi fuerit probata, nam "quorum unum corpus est, unus debet esse et animus,” uti animadvertit pontifex filiorum libertatem vindicans.3 Cæterum filios decet parentes consulere, nec iis invitis quid temere in re tanti momenti statuere.

90. Debent etiam parentes mediocrem saltem adhibere diligentiam ut bona acquirant quibus providere filiis possint; in iis verò elargiendis merita viresque singulorum attendenda sunt: nec enim robusto homini, qui et vitiis sit deditus, suppeditanda sunt quæ prodigat, nec infirmo deneganda auxilia necessaria. In bonorum distributione quæ fit sub mortem, legum et consuetudinis, sicut et meritorum, habenda est ratio. Jus civile exigit ut pater filiis suis testamento provideat; "nisi forsan probabuntur ingrati, et ipsas nominatim ingratitudinis causas parentes suo inseruerint testamento,"4 alioquin irritum habetur testamentum tamquam inofficiosum.5 Jus commune liberam relinquit facultatem bona sua pro arbitrio distribuendi: sed naturale jus videtur postulare ut necessariæ eorum sustentationi saltem consulatur. Consuevit olim in plerisque Europæ regnis hæreditas tribui filio majori natu, gravata tamen legatis et oneribus in cæterorum utilitatem sed apud nos omnibus filiis et filiabus portio eadem hæreditatis contingit: a quo more vix discedi potest absque querelarum et discordiæ discrimine. Si filius male se gesserit, et moribus adhuc

6

(1) S. Thomas, 2. 2. qu. civ. art. v. Resp.
(2) Sess. xxv. cap. xviii. de Reg. et Mon.
(3) Cap. de nupt. xxxi. quæst. ii. n. 3.
(5) Auth. Sed hodie, C. de inoff. test.

(4) Nov. cxv. cap. iii.

(6) "The writers on general law allow that parents may dispose of their property as they please after providing for the necessary maintenance of their infant children, and of those adults who are not able to provide for themselves." Kent's Comm. Vol. ii. p. 4. Lec. xxix. Vide et Grotium de jure Belli et Pacis, 1. ii. c. vii. n. 3. et Blackstone, l. i. n. 448.

liberioribus sit, est justa causa cur eum pater non donet pari hæreditatis portione: sic etiam dicendum de filia quæ impudica fuit, vel nupsit prodigo: sed gravis plerumque requiritur causa inæqualis distributionis nec tamen cogitur pater omnia sua bona dare filiis, quum et amicis legata possit relinquere, et pietatis causa quæ voluerit donare. Equidem leges Status Delavariensis cavent, ne hoc fiat, nisi instrumento adsignationis factæ annum integrum ante mortem: qua in re leges Angliæ imitantur. Deficiente testamento hæreditas æqualiter distribuitur legibus nostris inter filios et filias, tertia parte bonorum mobilium tributa viduæ, quæ et fruitur tertia parte bonorum immobilium per vitam suam.

91. Tutor, vel curator, quum sit patris loco, eadem erga pupillos obire debet munia: ideoque tenetur ad curam eorum diligenter gerendam. Debet eos recte institutere, et magistros optimos idcirco seligere, qui eos documentis christianis et bonis artibus instituant. Si parentes fuerint Catholici, debet omnino curare ut pupilli res fidei edoceantur, et munia sacra impleant: acatholicorum autem curam non debet assumere, quum non possit hæresi favere eos in ea educando, et alioquin videretur violare fidem testatori vel Curiæ præstitam, nisi ejus arbitrio permissum sit eos pro conscientia sua instruere. Res eorum fideliter administrare debet, et eorum utilitatibus consulere qua de causa leges plerumque jubent ut pecunia detur mutua, vel actiones comparentur in societatibus publicis, vel alias cum lucro impendatur: de quibus rationibus lucri ex pecunia alias disseremus: interim id animadvertentes, quum ipse debeat solvere usuram legalem si pecuniam neglexerit ita impendere, et S. Congregatio sæpius responderit non esse inquietandos qui eam recipiunt, eum posse tuta conscientia ex legis auctoritate agere ad se indemnem servandum, rebus pupilli utiliter gestis.

92. Magistri debent discipulos litteris et scientiis imbuere diligenter, et omnem adhibere operam ut proficiant. Peccant igitur munus docendi usurpando, si non sint idonei. Equidem non eadem ubique in ludimagistro exigitur peritia; sed pro loci et adjunctorum ratione, debet satis instrui litteris ut munus quod profitetur exequatur: peccat quippe contra justitiam, et ad restituendum tenetur, si scientiam jactando pecuniam accipiat, conditionem ob quam datur non valens implere. Sed et peccare censendus est graviter qui necessariam in docendo diligentiam omittit, puerosque otio torpescere sinit, cum temporis pecuniæque jactura. Moribus discipulorum debet pros

picere, libros que pravos ex eorum manibus eripere, juvenesque delinquentes punire, seu e schola dimittere, ne alios suis inficiant colloquiis, et exemplis. Sed et oportet discipulos fidei doctrina instruere, et ad pietatem informare, quando id per parentes liceat: acatholici autem pueri nequeunt, parentibus invitis, ad fidem traduci, nisi ipsi quærant de ea instructionem. In scholis igitur in quibus acatholici cum catholicis conveniunt, præstat ut tempus opportunum seligatur pueris catholicis in rebus fidei instituendis seorsum ab acatholicis. Graviter autem peccant magistri qui non curant ut pueri proficiant litteris, et probos colant mores, sed et fidem servent integram, quatenus penes ipsos est. Magnum igitur munus eorum est, de quo ratio supremo judici reddenda: "Quid majus," inquit Chrysostomus, "quam adolescentulorum fingere mores ?''1

(1) Hom. Ix. in Mat,

CAPUT IV.

DE HERIS ET MANCIPIIS.

93. QUUM plerisque in Statibus meridionalibus servitus vigeat, officia quibus domini erga servos, servique erga dominos tenentur, explicanda necessario sunt, ne sacerdotes alterutra ex parte errent. Equidem domini tenentur ad subministrandum eis necessarium victum et vestitum, et subsidia omnia quibus vitæ consulatur; quum enim toti pendeant servi ex dominorum arbitrio, si hæc denegentur, manifesto vitæ discrimini objiciuntur: attamen delicatiora eis præbere non oportet, nam, docente Spiritu Sancto, "qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.”1 In statibus nonnullis solent heri mancipiis tribuere quolibet mense certam quandam mensuram grani quod vocant Indicum, ut se sustentent: quod ipsi pistrilla vel pistillo plerumque debent conterere: caro suilla alicubi adjicitur: sed alibi mancipia carnem nullam recipiunt ab heris: unde furti occasio illis facile oritur. Qui eos fere nudos circumire sinunt, et contra frigus non protegunt, vel cibum quo vesci nequeant dant, a gravi culpa non sunt immunes, si vita periclitentur. Qui ægrotantes non curant, senesve vel alias labori amplius non idoneos non satagunt remediis sublevare, victuque convenienti vitam illis servare, gravissime peccant, quum mortem sic accersere velle videantur. Sic olim contigit servo cujus verba referuntur: "Puer Ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius."

992

94. Debent domini opus vires servorum haud excedens ab iis exigere, quin tamen otii indulgendi dent occasionem; quum enim litterarum servi careant delectamento, in crimina facile incidunt otiosi:

(1) Prov. xxix. 21.

(2) 1 Reg. xxx. 13.

« ÖncekiDevam »