Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT V.

DE FORENSIBUS OBLIGATIONIBUS.

SI. DE JUDIce.

66

101. JUDEX debet legum pollere scientia, et justitiæ amore flagrare: "Diligite justitiam qui judicatis terram."2 Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua."3 Re bene expensa, et partium adversarum auditis rationibus, debet judicare, haud ex gratia vel odio, sed juxta æquitatis dictamina, et legum sententiam, personarum discrimine neglecto. Sic præcepit Moyses judicibus a se constitutis: "Audite illos, et quod justum est judi•cate: sive civis sit ille, sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum: nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est."4

102. Qui scientia necessaria carens munus judicis suscipit, peccat discrimini erroris in judicio se objiciendo. Quod si inde proveniat damnum alicui, tenetur ad illud reparandum, quum injusta sit ejus causa. Litis impensæ quæ fiunt ad rescindendum judicium, debent a judice sustineri, quando ignorantia fuit ejus causa: secus si humano errore contigerit, judice perito legum et æquo juris arbitro, nam "rem quæ culpa caret in damnum vocari non convenit." Qui mu

(1) Quanti intersit reipublicæ ut justitia vigeat, exponit Storius: "Without justice being freely, fully, and impartially administered, neither our persons, nor our rights, nor our property can be protected. And if these, or either of them, are regulated by no certain laws, and are subject to no certain principles, and are held by no certain tenure, and are redressed, when violated, by no certain remedies, society fails of all its value; and men may as well return to a state of savage and barbarous independence." Comm. Const. l. iii c. vi.

(2) Sap. i. 1.

(3) Eccl. vii. 6.

(4) Deut. i. 16.

neribus corruptus, vel odio, vel gratia, damnum pravo judicio scienter intulit, ad illud reparandum plane tenetur: deest enim omnis excusationis umbra.

991

103. Leges sequi debet judex in omnibus quæ civili potestati subjiciuntur: "Bonus judex," inquit Ambrosius, "nihil ex arbitrio suo facit, sed juxta leges et jura pronuntiat, scitis juris obtemperat, non indulget propriæ voluntati: sicut audit, ita judicat: et sicut se habet negotii natura, decernit. Obsequitur legibus, non adversatur: examinat causæ merita, non mutat.' Sic et præscribit jus civile, munus judicis definiens: "Ne aliter judicet quam quod legibus, aut constitutionibus, aut moribus proditum est."2 Hinc non licet æquitatem sequi, contra legis dictamina in iis in quibus ob utilitatem publicam obligationes relaxatæ sunt. Nec damnare licet aliquem licet plane reum, nisi probatus sit reus juxta judiciorum formam. Privata idcirco non licet uti sententia; sed testimonia et documenta in judicio oblata sequi oportet. Nemo damnandus est inauditus, et sine testibus.3

104. Quandocumque lex dubia est, judex eam interpretationem sequi debet quæ sibi magis probanda videtur, perspecta aliorum etiam qui judicia tulerunt auctoritate: nam veritatem et æquitatem sequi pro viribus debet. Quod si ad partem minus probabilem declinaret, in manifestum errandi periculum se projiceret. Meritò igitur damnata est propositio: "Probabiliter judico, judicem posse judicare juxta opinionem etiam minus probabilem."4 Id etiam fieret cum damno tertii. Quod si æque probabiles videantur contendentium rationes, vel legis interpretationes, possessori favendum est in causis civilibus ;5 reo in causis criminalibus ; sed numquam licet munus accipere ut quis judicium pro alterutra parte ferat. Damnata est idcirco ab Alexandro VII. propositio: "Quando litigantes habent pro se opiniones æque probabiles, potest judex pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius præ alio."7 Plerumque potest judex ex aliquo juris principio sententiam ferre, licet testimonia, vel instrumenta dubitationem omnem non tollant.R

[blocks in formation]

105. Debet judex causas celeriter expedire, servata tamen mora e legibus præscripta: "jurgantium controversias celeri sententia terminare, et æquitati convenit et rigori." Peccat igitur qui se facilem præbet advocatis moras nectere quærentibus, ut jus actoris eludant, vel molestiam reo inferant; vel ut reum a justa damnatione eripiant. Quod si nimis festinanter causam ad exitum duci jubeat, ut amico gratificetur cum alterius detrimento, vel ut populi in reum odio satisfaciat, suum prodit munus.

106. In rebus civilibus judicis sententia acta forensia et legum tenorem necessariò sequitur, licet gravamen forsan alicui inde oriatur: publica enim utilitas exigit ut judicia sic gerantur: et valet respublica eam concedere potestatem in bonum commune, cui singulorum jura cedunt.

993

107. Carcere includere reum judici licet, nam blasphemus in carcerem missus est a Mose, donec Dei voluntas de pœna ei infligenda innotesceret. Et ut sapienter animadvertit S. Thomas: "Homo qui abutitur potestate sibi data, meretur eam amittere. Et ideo homini qui peccando abusus est libero usu suorum membrorum, conveniens est incarcerationis materia." Cæterum ne pœnam subire quis videatur innocens, præcedere debent criminis indicia gravia testium juramento probata, nam "incarcerare aliquem, vel qualitercumque detinere, est illicitum, nisi fiat secundum ordinem justitiæ, aut in pœnam, aut ad cautelam alicujus mali vitandi.”4 Jure communi cavetur ne civis innoxius carcere includatur ; et reis fit facultas, præstitis vadimoniis, libertate fruendi, donec judicium subierint: nisi

(1) Cap. ii. de sent. et re judic. De causis criminalibus statuit constitutio Statuum fœderatorum: "In all criminal prosecutions, the accused shall enjoy the right to a speedy and public trial, by an impartial jury of the State and district wherein the crime shall have been committed." Article vi. Amendments to Const. United States.

(2) Lev. xxiv. 12.

(4) Ibidem, Resp.

(3) 2. 2. qu. lxv. art. iii. Ad tertium.

(5) "By 16 Car. i. c. x. if any person be restrained of his liberty by order or decree of any illegal court, or by command of the king's majesty in person, or by warrant of the council board, or of any of the privy council, he shall, upon demand of his counsel, have a writ of habeas corpus to bring his body before the court of king's bench or common pleas, who shall determine whether the cause of his commitment be just." Blackstone, l. i. n. 135. Vide et Const. U. S. § ix. n. 2.

criminum capitalium accusentur, cum magna verosimilitudine seu præsumptione reatus.1

108. Utrum judex damnare possit innocentem, qui juxta acta et probata reus videtur, inter theologos disputatur, plerisque S. Thomæ affirmanti assentientibus: "Judex si scit aliquem innocentem esse, qui falsis testibus convincitur, debet diligentius examinare testes, ut inveniat occasionem liberandi innoxium, sicut Daniel fecit. Si autem hoc non potest, debet eum superiori relinquere judicandum. Si autem nec hoc potest, non peccat, secundum allegata sententiam ferens: quia ipse non occidit innocentem, sed illi qui eum asserunt nocentem."2 Alii negant cum S. Bonaventura, quibus assentimur, quum respublica nullam ei concedere possit in innocentis vitam auctoritatem.3 Cæterum moribus nostris duodecim jurati homines judicant de crimine, et judex tantum legis sententiam, qua pœna sancitur, profert. Si quis ex duodecim repugnet, non poterit reus haberi, ideoque si ei de innocentia constet, omnino debet repugnare. Si judici constet ex privata scientia eum esse innocentem, qui tamen reus in judicio probatus est, et declaratus, sententiam proferens tantum fungitur officio; nec videtur causa efficax mortis, quam plerumque impedire valet, intercessione apud gubernatorem. Si juratorum hominum judicium actis et probatis non nitatur, sed maligno animo, vel temere ex ignorantia, prolatum sit, poterit judex indicare eos sui muneris limites excessise, et rei vel legis errore laborare. Novo concesso judicio erit quomodo error tollatur: quod si judici sit persuasum suam sententiam executioni fore demandandam, vix putamus eum posse eam proferre in innocentem, licet declaratus sit reus. At contra sentit Carriere, "cum pronuntiandum non habeat de innocentia aut reatu accusati, sed tantum de applicatione pœnæ. mutilatione etiam intelligenda hæc quæ de morte disputavimus. 109. Peccat judex reum inducendo fraudulenter, vel contra juris ordinem ad se prodendum, vel aliqua utendo notitia injuste extorta. Numquam licet munera pro ferenda sententia accipere, quum justitia sit administranda, juxta causæ merita, ex legum præscripto; et judex a republica sustentetur ea conditione ut gratis erga omnes suo funga

(1) Vide Amend. Const. U. S. et Const. Pennsylv. art. ix. § xiv.

(2) 2. 2. qu. lxiv. art. v. ad tertium.

(3) Vide Jeremiam Taylor, Ductor Dubit. I. i. c. 2. p. 84. (4) De justitia et jure, vol. ii. n. 753.

994 De

992

tur munere. Imo justissime prohibetur ne sponte oblata dona, nullo apposito onere, a litigantibus accipiantur,1 ob periculum ne judex. ullo prorsus pacto a juris et justitiæ tramite declinet. Consonant veteris Legis documenta: "Non accipies personam, nec munera : quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.' Quod si judex munus extorserit ob sententiam ferendam, illud restituere debet, quum injuste sit sumptum. De obligatione restituendi munera sponte oblata, et nulla adjecta conditione, non est una omnium sententia: nobis non videntur necessariò restituenda, quum libere volenti ea dare injuria non fiat accipiendo.

4

110. Inquisitio generalis an leges serventur, fit a judice, vi sui muneris ; sed jure Anglico et Americano fit a juratis hominibus, qui duodecim saltem numero esse debent, vel ad summum viginti tres. Specialis inquisitio de crimine cujusdam fieri nequit, nisi præcesserit infamia, vel semiprobatio, vel gravis aliqua causa: injuria enim alioquin fieret innoxiis hominibus, suspicione criminis temere iis injecta. Consonat constitutio Americana, prout emendata est.

111. Equuleo olim torquebatur reus, præcedentibus tamen indiciis gravissimis criminis, ut ex ejus confessione plena fieret probatio. Si equuleo liberatus confessionem retractarit, iterum torquebatur: sed si tertio tortus ac confessus, tertiò retractasset, absolutus dimittebatur. Viri illustres, vel in dignitate constituti, doctores, milites, senes, impuberes, prægnantes, et nondum confirmatæ a partu equuleo torqueri nequibant. Jure Anglico reus respondere recusans haud equuleo torquebatur, sed in carcere dorso jacens, ferri magno

(1) Leg. xviii. § de offic. præsid. et Leg. vi. § de offic. procons. et authentic. Ut judices sine quoque suffragio. Cap. x. de vit. et honest. c. xi. de rescript. in 6. (2) Deut. xvi. 19. (3) Cap. i. de offic. jud.

(4) Grand jury. Vide apud Blackstone, l. iv. n. 303. (5) Cap. xxi. et xxiii. de accusat.

(6) "The right of the people to be secure in their persons, houses, papers, and effects, against unreasonable searches and seizures, shall not be violated; and no warrants shall issue, but upon probable cause, supported by oath or affirmation, and particularly describing the place to be searched, and the persons or things to be seized." Article iv. Amendments to Constitution of United States. "No person shall be held to answer for a capital or otherwise infamous crime, unless on a presentment or indictment of a grand jury, except in cases arising in the land or naval forces, or in the militia, when in actual service, in time of war or public danger." Article v.

« ÖncekiDevam »