Sayfadaki görseller
PDF
ePub

pondere opprimebatur, donec responderet, vel expiraret.1 Ubique invaluit jam mitior judiciorum forma, et constitutione Americana præsertim cavetur ne quis contra se in causa criminali ferre testimonium cogatur.

112. Pœnam lege statutam debet decernere judex irrogandam, juratis hominibus reum damnantibus. In iis in quibus arbitrio ejus pœna a lege permittitur, æquo animo eam statuere debet, publicam utilitatem, morumque emendationem præ oculis habens.

§ II. DE ACCUsatore.

113. Accusare dicitur qui criminis reum aliquem refert judici legitimo ut puniatur, illudque probandum in se suscipit. Qui defert crimen superiori ut emendetur reus, vel ut communi utilitati consulatur, qua possit meliori ratione, denuntiare illud dicitur, quoties illud probandi onus non suscipit.

114. Quicumque specialiter ad munus invigilandi deputați sunt, accepta mercede, tenentur ad crimina commissa ab aliis contra dominorum utilitatem referenda: secus quæ sua conniventia contingunt damna debent reparare. Sic fiscales debent fraudantes vectigalibus gubernium capere et accusare: quod si munere accepto conniveant fraudi, tenentur ad damnum reficiendum. Sic domus vel agri custos furibus debet resistere, eosque captos tradere magistratui ut puniantur: quod se neglexerit, et furto silentio saltem faverit, reus ipse est, et ad restitutionem obligatur. Privatus quisque debet reos accusare, vel denuntiare, quoties agitur de damno reipublicæ gravissimo, vel etiam innoxii hominis. Liquet quemque ad id muneris erga rempublicam teneri, ne malum serpat cum magno plurimorum detrimento et ad innocentis hominis damnum etiam præcavendum, ne opprimatur: "libera eum qui injuriam patitur de manu superbi.”1 Sic qui novit aliquos pactum inter se iniisse aliquem interficiendi, debet eos denuntiare, vel alias saluti innocentis consulere.

115. Accusatio, vel denutiatio fieri potest nulla præmissa monitione, quoties prudenter timetur ne reus monitus occultius peccet, et

(1) Vide apud Blackstone, Peine forte et dure, 1. iv. n. 325.

shall be compelled, in any criminal case, to be a witness against himself." Article v. Amend. to Constit. U. S.

(2)

"No person

...

(3) Eccl. iv. 9.

cum majori reipublicæ civilis, vel christianæ pernicie. Sic sacerdos pravum prodens animum, vel prava principia, statim denuntiandus est episcopo, ne cum animarum damno sacrum ministerium exerceat, eo perniciosius quo occultius. Quod si grave non sit publici damni discrimen, disceptatur utrum peccetur statim accusando reum, omissa monitione ex qua speretur fructus. Negantibus videtur suffragari S. Thomas: "Dicendum secundum alios, quod in accusatione non agitur ad emendationem peccantis, sed ad bonum commune, scilicet justitiam conservandam per punitionem delinquentis. Et ideo accusatio in judicio bona conscientia potest fieri, etiamsi monitio non præcedat. Nec est contra præceptum Domini, quod intelligitur, quando agitur ad emendationem peccantis." Equidem eo Evangelii loco Christus Dominus præcipue loquitur de peccato in nos admisso, quod ad publicum tribunal non est deferendum, nisi post conatus ad fratrem lucrandum: sed de peccatis quæ in communitatis detrimentum cedunt alias dicendum; sæpe enim plurimi interest ut statim denuntientur, et puniantur ad mores servandos, vel emendandos. Non igitur nimis anxie inquirendum, utrum privata monitio sit præmittenda sæpe enim prodest accusatio publicis moribus, vel innocentis famæ.

116. Quando quis nequit probare delictum, licet certò illud noverit, non tenetur ad illud deferendum, ne ipse malignus videatur: sed imminente damno alterius, vel reipublicæ, debet aliquatenus illud indicare, ut caveatur periculum.

§ III. DE TEStibus.

117. Testes duo saltem plerumque requiruntur ut res in judicio probata habeatur. Sic in lege veteri de causa criminali præscriptum est: "Non stabit testis unus contra aliquem, quicquid illud peccati et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum."2 Consonat jus civile: "Unius responsio testis omnino Attamen ad impediendum matrimonium sufficit unus testis, qui probatæ fidei sit. Sic et leviores pœnæ imponuntur, uno teste suffragante in iis præsertim rebus in quibus plures vix

non audiatur."3

4

(1) In iv. dist. x. art. iii. qu. i. ad quartum. (3) Cod. iv. 20. 9.

(2) Deut. xix. 15. (4) Cap. xxv. de sponsalibus.

haberi possunt. Sic custodes, vel officiales publici, fidem faciunt de furtis vel aliis delictis, in quibus reos deprehenderunt. Imo ipsa mortis pœna irrogatur nonnumquam solius accusatricis testimonio de stupro sibi illato, quando scilicet duodecim juratorum hominum judicio nihil occurrit quo infirmetur: v: g: si puella bonæ sit famæ, et vim sibi illatam paulo post retulerit fido amico, vel parenti, et adjuncta loci et personarum respondeant, et res in judicium brevi sit deducta, et si reus fugerit ne caperetur.1 Jus commune unius testimonium satis habet, eo quod plurima sint quæ uni tantum innotescunt.2

118. Testes debent sensu externo id quod testantur percepisse, oculis scilicet vidisse, auribus audisse, manu contrectasse, vel alia certa ratione, ita ut rem gestam referre valeant. Oculati testes, qui præsentes erant, et rem viderunt, vel voces audierunt, auritis præferuntur, qui quæ ab aliis perceperunt narrant.3 Testes dotibus ornari debent quæ fidem faciant, scilicet veritatis et integritatis studio, et bona fama. Dicuntur autem omni exceptione majores, quando nihil iis objici valeat, cur non sint ad testandum excipiendi.

119. Jure civili a ferendo testimonio repelluntur mancipia, quum ob eorum humilem conditionem censeantur facile ad falsum testimonium ferendum inducendi: minores ætate viginti annorum in criminalibus, in civilibus autem impubes: inimici partium: consanguinei et domestici actoris, exceptis quibusdam casibus: infames: perjuri: socii criminis persona vilis et inops, quæ videtur facile corrumpenda, non autem pauper honestus: deliri et semifatui. Mulieres etiam jure canonico repelluntur in causis criminalibus. In criminibus quibusdam, v: g: hæresis, læsæ majestatis, falsa monetæ, omnes ad testandum excipiuntur, ob reipublicæ periculum; sed non ideo reus punitur, nisi ex adjunctis roboretur et confirmetur testimonium.

(1) Vide Blackstone, l. iv. n. 214.

(2) "One witness (if credible) is sufficient evidence to a jury of a single fact, though undoubtedly the concurrence of two or more corroborates the proof. Yet our law considers that there are many transactions to which only one person is privy; and therefore does not always demand the testimony of two." Blackstone, l. iii, n. 370.

(3) "In some cases (as in proof of any general customs, or matters of common tradition or repute,) the courts admit of hearsuy evidence, or an account of what persons deceased have declared in their lifetimes, but such evidence will not be received of any particular facts." Blackstone, l. iii. n. 368.

Quando delictum est clam commissum, vel ubi copia testium haberi nequit, omnes ad testandum admittuntur.

120..In America fœderata mancipia ad testimonium ferendum non admittuntur, nisi alicubi quando agitur de aliis mancipiis in causa criminali.1 Liberti vel liberi nigri coloris in Statu Delavariensi testes excipiuntur, defectu testium albi coloris, in causis criminabus universis: sed eorum testimonium non excipitur adversus hominem albi coloris, ut probetur pater esse prolis spuriæ.2 Minores quatuordecim annis ad testandum admittuntur, judicis arbitrio: majores non rejiciuntur, nisi constet eos haud satis nosse juramenti naturam.3 Consanguinei testimonium ferre valent, sed conjuges nequeunt pro alterutro vel adversus alterutrum testari. Uxoris tamen testimonium adversus maritum excipitur, quando se male tractari, verberari, vel alias injuria affici queritur. Domestici actoris etiam admittuntur. Infames excluduntur, ii scilicet qui rei probati sunt judicio gravioris criminis, nisi venia iis a suprema auctoritate sit concessa, et inhabilitas sublata. Perjurii semel rei probati semper repelluntur. Particeps criminis admittitur ad testandum : et in

7

5

6

(1) "No slave shall be admitted a witness against any person in any matter, cause, or thing whatsoever, civil or criminal, except in criminal cases, in which the evidence of one slave shall be admitted for or against another slave." Statute of New Jersey, 14 March, 1798.

(2) Act Feb. 1, 1799, in Digesto art. Negroes and Mulattoes.

(3) "It is to be presumed, that every person of the age of fourteen years is a competent witness, till the contrary appear." Notes to article: Witnesses. Digest of Laws of New Jersey, citans Penn. 415. 728.

(4) "It is no objection to a person's being a witness that he is related to either of the parties: but husband or wife cannot be witnesses for or against each other, except where the woman complains of an offence of her husband against her person, as for assault and battery." Ibidem.

(5) "A servant of a tradesman, from necessity, is permitted in an action by his master to prove the delivery of goods." Chitty, note on Blackstone, L. iii. n. 370, note 30.

(6)

"In New York, conviction for a felony, and for that alone, incapacitates a person from being a witness on account of infamy: the incapacity may be removed by pardon." Chitty, ibidem, note 31. Vide et Digest of Laws of New Jersey, art. Witnesses, Act 7 June, 1799, Sect. 1.

(7) "No person, who shall be convicted of perjury, or of subornation of perjury, although pardoned for the same, shall be admitted as a witness, in any case." Digest, ibidem.

(8) "It seems to be an universal rule, that a particeps criminis may be ex

criminibus gravioribus spes veniæ ei datur, si alios probet reos.1 Qui lucrum aut damnum ex litis exitu habituri sunt, non admittuntur,2 ne suæ utilitati cum veritatis et alterius detrimento studeant. Deliri, amentes, semifatui excluduntur. Generatim jure communi Anglicano et Americano testes facile admittuntur, et juratorum hominum duodecim arbitrio permittitur quæ eis tribuenda sit fides.3

121. Tenentur ad testificandum qui a legitimo Superiore, servato juris ordine, præcepto coguntur, vel qui testimonium norunt necessarium esse ad præcavendum grave reipublicæ vel Ecclesiæ damnum, vel etiam innocentis. "Si requiritur testimonium alicujus auctoritate superioris, cui in his, quæ ad justitiam pertinent, obedire tenetur: non est dubium quin teneatur testimonium ferre in his in quibus, secundum ordinem juris, testimonium ab eo exigitur, puta in manifestis, et in his de quibus infamia præcessit. Si autem exigitur ab eo testimonium in aliis, puta in occultis, de quibus infamia non præcessit, non tenetur ad testificandum. Si verò requiratur ejus testimonium non auctoritate superioris, cui obedire tenetur, tunc distinguendum est: quia si testimonium requiratur ad liberandum hominem, vel ab injusta morte, seu pœna quacumque, vel a falsa infamia, vel ab aliquo damno, tunc tenetur homo ad testificandum. Et si ejus testimonium non requiratur, tenetur facere quod in se est, ut veritatem denuntiet alicui, qui ad hoc possit prodesse. Dicitur enim in Psalmo lxxxi. 'Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate.' Et Proverb. xxiv. 'Erue eos, qui dicuntur ad mortem :' et Rom. i. dicitur: Digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.' Ubi dicit Glossa: 'Consentire, est tacere cum possis redarguere.' Super his vero quæ pertinent ad condemnationem alicujus, non tenetur aliquis ferre testimonium, nisi

amined as a witness in both civil and criminal cases, provided he has not been incapitated by a conviction of crime." Chitty ubi supra.

(1) Vide Blackstone, l. iv. n. 330.

(2) "All witnesses, of whatever religion or country, that have the use of their reason, are to be received and examined, except such as are infamous, or such as are interested in the event of the cause." Blackstone, l. iii. n. 370.

(3) "All others are competent witnesses; though the jury from other circumstances will judge of their credibility." Blackstone, ibidem. "The old cases upon the competency of witnesses have gone upon very subtle grounds. But of late years, the courts have endeavoured, as far as possible, to let the objection go to the credit, rather than to the competency of a witness." Lord Mansfield, 1 T. R. 300.

« ÖncekiDevam »