Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cum à Superiori compellitur, secundum ordinem juris. Quia si circa hoc veritas occultetur, nulli ex hoc speciale damnum nascitur. Vel si immineat periculum accusatori, non est curandum: quia ipse in hoc periculum sponte se ingessit. Alia autem ratio est de reo, cui periculum imminet eo nolente."1

122. Nequit testari qui rem novit ex confessione, nam sub sigillo arctissimo ei committuntur quæ dicuntur confitendo. "De illis quæ homini sunt commissa in secreto per confessionem, nullo modo debet testimonium ferre: quia hujusmodi non scit ut homo, sed tamquam Dei minister; et majus est vinculum sacramenti quolibet hominis præcepto."2 Interrogatus idcirco respondere debet, veluti rei penitus ignarus, nisi aliunde ei innotuerit: nam qui oculis suis eam vidit, non ideo prohibetur respondere, quod deinceps ea fuerit in sacro tribunali declarata. Advocati, aliique qui vi sui muneris a clientibus rerum notitiam acceperunt, nequeunt ea in eorum damnum uti, nam ea fiducia communicata est ut nemini proderetur.3 Idem dicendum videtur de chirurgo, obstetrice, vel fidissimo amico cui arcani naturalis obligatio est imposita: attamen quamvis alicubi onere revelandi secreta sibi commissa eximantur nonnulli ex his, eos communi jure teneri ad plenum præbendum testimonium, dicunt jurisperiti. De iis quæ sub secreto naturali communicantur sapienter pro more dicit S. Thomas: "Quandoque enim sunt talia, quæ statim cum ad notitiam hominis venerint, homo ea manifestare tenetur: puta si pertinent ad corruptionem multitudinis spiritualem vel corporalem, vel in grave damnum alicujus personæ, vel si quid aliud est hujusmodi, quod quis propalare tenetur vel testificando, vel denun

(1) S. Thom. 2. 2. qu. lxx. art. i. Resp.

4

(2) Ibidem, ad secundum. Libertas sacerdotis hac in re vindicata est NeoEboraci, Revdo P. Antonio Kohlmann e S. I. in jus vocato ut nomen furis, qui rem sibi commiserat restituendam, proderet. Vide libellum: "Catholic Question."

(3) Blackstone, l. iii. n. 370.

(4) "In New York, physicians, surgeons, and clergymen, are not now allowed to disclose matters confided to them in their professional character." Chitty, Ibidem, n. 32.

(5) "The purposes of public justice supersede the delicacy of every other species of confidential communication. In the case of the duchess of Kingston, it was determined that a friend might be bound to disclose, if necessary in a court of justice, secrets of the most sacred nature which one sex could repose in the other. Ibidem.

VOL. I.-34

tiando. Et contra hoc debitum obligari non potest per secreti commissum: quia in hoc frangeret fidem quam alteri debet. Quandoque verò sunt talia quæ quis prodere non tenetur, unde potest obligari ex hoc, quod sibi sub secreto committuntur: et tunc nullo modo tenetur ea prodere, etiam ex præcepto superioris : quia servare fidem est de jure naturali. Nihil autem potest præcipi homini contra id quod est de jure naturali.”1

4

123. Peccat graviter testis falsum dicendo, nam “testis mendax peribit:"2 tenetur etiam ad reparandum damnum, si quod obvenerit ex ejus testimonio. Sed et veritatem supprimendo, vel occultando,3 peccat, quum vi juramenti debeat integram dicere veritatem. Quod si se occultet ne ad testandum advocetur, peccat, quoties grave damnum ex ejus absentia oriturum est innocenti, nisi forte excusetur ob gravius malum alteri ex ejus testimonio impendens. Utrum autem teneatur ad restituendum, qui se subtrahendo in causa est ut actor causa cadat, disceptatur: sed si post citationem quis se subtraxerit adeo ut alter suo jure cadat, haud dubium est peccari, et ad restitutionem obligationem contrahi, nam legitimo præcepto repugnatur cum gravi alterius damno. Idem dicendum videtur, quoties alter privatur suo jure, licet citationem eluserit, se occultando ne fieret: nam revera causa est efficax cur debitum non exigatur.

124. Jure communi Anglico et Americano quis ad testandum obligatur præcepto sub mulcta, quod subpoena dicitur, addito etiam damno quod ex ejus absentia provenit parti. Si negligat adesse citatus, vi ducitur."

5

125. Qui instrumenta supprimit, vel lacerat, vel injuste apud se

(1) 2. 2. qu. lxx. art. i. ad secundum. (3) Cap. i. de crim. fals.

(2) Prov. xxi. 28.

(4) "The oath administered to the witness is not only that what he deposes shall be true, but that he shall also depose the whole truth: so that he is not to conceal any part of what he knows, whether interrogated particularly to that point, or not." Blackstone, 1. iii. n. 372.

(5) Vide Blackstone. l. iii. n. 364.

(6) "The usual mode of proceeding against witnesses, for disobedience of the writ of subpoena, is by the summary process of an attachment for a contempt... but the court will not grant an attachment against a witness, unless all the necessary expenses of the journey to and from, and the witness's stay at the place of trial, be tendered at the time of serving the subpoena." Chitty, note 28. Ibidem.

retinet, ut alter cadat causa, injuriam etiam facit, et damna reparare debet. Hinc jussit Alexander III. ut causa caderet qui ita agit.1

SIV. DE REO.

4

126. Reus a judice interrogatus respondens se reum non esse,2 non ideo mentiri censendus est, quia ex omnium consensu verba illa significant se nolle crimen fateri, vel ejus luere pœnas, nisi in judicio probetur. Ideo consuevit judex reum delictum fatentem monere, ut appellet patriam, crimen denegando. Jure autem Romano interrogabatur reus post indicia criminis data, quæ semiplenam probationem constituebant, et tenebatur respondere, crimen confitendo, uti plures theologi post D. Thomam censuerunt:5 sed quum nostra judiciorum forma sit diversa, necesse non putamus in ea discutienda opinione immorari.

127. De sociis criminis solebat olim interrogari a judice reus, quos prodere tenebatur, quoties gravia jam contra eos suppetebant indicia, et communis utilitatis intererat ut detegerentur: secus non ita. Legibus tamen Anglicis venia datur reis quorumdam criminum, si alios suo testimonio reos probent:7 et ex consuetudine spes veniæ datur reis plerisque ea conditione ut socios indicent et probent.3

8

128. Quærunt theologi utrum reo damnato criminis quod revera patravit, licet novum quærere judicium, appellatione interposita. Apud nos novi judicii copiam aliquando dat judex eo quod duode

(1) Cap. iv. De test. cogend. et cap. Si quis. xii. qu. ii.

(2) "The general issue or plea of not guilty." Blackstone, l. iv. n. 338. "And of this he puts himself upon the country."

(3)

(4) "Upon a simple and plain confession, the court hath nothing to do but to award judgment: but it is usually very backward in receiving and recording such confession, out of tenderness to the life of the subject; and will generally advise the prisoner to retract it, and plead to the indictment." Blackstone, l. iv.

n. 329.

(5) 2. 2. qu. lxix. art. 1.

(6) L. ultim. cod. de accusat, et cap. i. de confessis.

(7) Blackstone, 1. iv. n. 331.

(8) "This admission to be a witness amounts to a promise of a recommendation to mercy, upon condition that the accomplice make a full and fair disclosure of all the circumstances of the crime, for which the other prisoners are tried, and in which he has been concerned in concert with them." Chitty in Blackstone, loc. cit. n. 13.

cim jurati homines videantur ei juxta leges, vel juxta acta et probata, haud tulisse sententiam, vel quod reus novi aliquid alleget. Eum in finem solet rei advocatus curiam orare ne sententia proferatur, et rationes afferre quare vel totum judicium habendum sit irritum, vel in irritum mittatur.1 Improbant plures theologi omnem appellationem a justa sententia, utpote eo directam ut justitia eludatur, et afferunt testimonia plura quibus appellationes iniquæ damnantur: sed pace eorum dixerim reum posse omni subsidio adminiculoque legis uti quo pœnam evadat, salva veritate. Si quid latuerit vitii in judicii ratione, utique valet illud proferre, ne sententia consequatur effectum: sicut enim ante judicium latum, potest legitima omni ratione se tueri ne damnetur; ita postea, ne damnatio firma sit, et executioni demandetur. Equidem pœnam a lege delicto destinatam nemo subire intelligitur, nisi omni deficiente præsidio quo se tueatur satisque fit publicæ justitiæ si quandoque irrogetur, ita ut semper timenda sit. Iniquæ autem appellationes eæ sunt quæ jura aliena lædunt, vel ordinem publicum subvertunt, cum disciplinæ et justitiæ detrimento.4

3

129. Reus juste capitis damnatus tenetur ad subeundam pœnam, et ideo ad eas actiones sine quibus irrogari vix potest: sed nequit aliquid facere quo vitam sibi ipse tollat, quum id naturali se servandi instinctui repugnet. Suæ necis reus igitur foret qui omnem cibum recusaret eo consilio ut mortem arcesseret: vel qui se cultro, vel telo alio, in carcere occideret. "Nullus ita condemnatur," inquit S. Thomas, "quod ipse sibi inferat mortem, sed quod ipse mortem patiatur. Et ideo non tenetur facere id, unde mors sequatur: quod est manere in loco, unde ducatur ad mortem. Tenetur tamen non resistere agenti, quin patiatur quod justum est eum pati." Quum pœnam capitis nemo intelligatur pati libenter, non peccat reus fugi

(1) "The practice of setting aside verdicts upon motion, and granting new trials, has superseded the use of both sorts of attaints." Blackstone, l. iii. n. 404. (2) Vide apud Antoine, Tract. de oblig. c. v. § iv. qu. ii.

(3) "Whenever he appears in person, upon either a capital or inferior conviction, he may at this period, as well as at his arraignment, offer any excep. tions to the indictment, in arrest or stay of judgment." Blackstone, l. iv. n. 376. (4) De hujusmodi appellationibus plane loquitur S. Thomas, 2. 2. qu. Ixix. art. iii.

(5) 2. 2. qu. lxix. art. iv. ad secundum,

endo, effringendo carcerem, doloque et vi moderata utendo, qua sibi consulat utitur enim naturali jure vitam servandi, obicesque sibi objectos tollit absque nimio aliorum damno.1 Cæterum peccaret incendendo carcerem cum manifesto discrimine mortis aliorum, vel occidendo custodem vel alium quemquam, ut evaderet. Quod ad alios attinet qui instrumenta illi suppeditant quibus carcerem effringat, vel equum quo evadat, semel e carcere egressus, vel alias suam præstant operam, videntur excusari posse, quum fuga illi liceat, ideoque operam præstant jure suo utenti. Plerique tamen damnant alios præter reum carcerem effringentes, vel vim adhibentes, quum ipsi nullum jus habeant resistendi sententiæ executioni, et ordinem publicæ justitiæ violent.

130. Qui injuste damnatus est potest executioni sententiæ, vi adhibita, resistere, uti docet S. Thomas, quum enim damnasset reum resistentem justæ sententiæ, subjunxit: "Alio modo condemnatur aliquis injuste et tale judicium simile est violentiæ latronum: secundum illud, Ezech. xxii: 'Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem.' Et ideo sicut licet resistere latronibus, ita licet resistere in tali casu malis principibus, nisi forte propter scandalum vitandum, cum ex hoc aliqua gravis turbatio timeretur."2

131. Plerique theologi censent reum ad mitiorem pœnam subeundam teneri, quam judex ob crimen juste decreverit; nec posse eam absque peccato evadere. Qui carcere includendus erat per tempus haud diuturnum, peccat, juxta illos, fugiendo ne detineatur: qui mulctam solvere ex judicis sententia tenetur, peccati reus est, si eam detrectet solvere, et dolo vel vi evadat. Cæterum existimo pœnas omnes ita a lege statui, et a judice decerni, ut irrogandæ sint a justitiæ ministris; ideoque damnare non audeo eum, qui, jure alieno illæso, se subducit, dummodo tamen vim non adhibeat, et publicum ordinem non perturbet.

SV. DE OBLIGATIONIBUS ADVOCATI.

132. Advocatus debet probe nosse leges, et judiciorum formam, et instrumentorum conficiendorum rationem, ut clientibus operam

(1) Vide Jer. Taylor, Duct. Dub. 1. iii. c. 2. vol. ii. p. 72.

(2) 2. 2. qu. lxix. art. iv. Resp.

« ÖncekiDevam »