Sayfadaki görseller
PDF
ePub

præstet utilem et tutam. Diligenter debet clientis sui gerere negotia, quærere utilitates, et omne impendere studium, ut incepta felicem habeant exitum. Arcana sibi commissa debet fideliter custodire, nec notitia comparata in clientis detrimentum uti. Huic debet ingenue pandere causæ naturam, et quis ejus exitus verosimiliter futurus sit. Causam autem ita gerere oportet, ut justitiæ et æquitati consulatur, et fraus omnis et mendacium procul habeantur.

133. Quoties lege vel consuetudine pretium, vel stipendium, adsignatur, non debet advocatus majus exigere: quapropter justitiam violat, et ad excessum restituendum tenetur, qui exigit summam majorem consueta ob instrumenta conficienda. Quod ad honoraria pertinet, pendent plerumque ex litis magnitudine, et advocati præstantia; et licite accipiuntur quæ sponte dantur a clientibus: sed qui nolunt suam præstare operam clientibus in rerum discrimine, nisi amplissima pecunia accepta, justitiam videntur violare, præsertim si clientes in illa rerum positura nequeant ad alium recurrere. Debent idcirco restituere excessum, habita ratione laboris, et peritiæ suæ, et consuetudinis receptæ. Qui verò cum clientibus paciscuntur se nihil postulaturos ultra impensas necessarias in lite prosequenda, nisi causa vicerint, possunt mercedem longe majorem exigere ob conditionem illam sponte susceptam, præsertim si causa valde dubii exitus sit. Quod autem nonnulli quartam, vel tertiam partem, vel etiam dimidium rei de qua agitur, sibi ideo vindicent, vix potest cum justitiæ legibus conciliari, quoties paupertas vel alia dura rerum conditio clientibus necessitatem assentiendi imposuit. Sapientissime idcirco et justissime jure civili hujusmodi pacta vetita sunt, utpote clientibus injusta, et occasionem præbentia advocatis per fas et nefas ad exitum felicem rem perducendi. Cæterum quum apud nos lex non obstet, de pactis juxta æquitatem judicandum est.

1

134. Non licet suscipere causæ manifestò injustæ patrocinium, quia qui operam suam præstat injustitiæ patrandæ, vel vindicandæ, in causa est ut patretur, vel obicem objicit ne reparetur. "Illicitum est alicui cooperari ad malum faciendum, sive consulendo, sive adjuvando, sive qualitercumque consentiendo: quia consilians et coadjuvans, quodammodo est faciens. Et Apostolus dicit ad Rom. i. quod digni sunt morte non solum qui faciunt peccatum, sed etiam qui consentiunt facientibus:' unde et supra dictum est quod omnes

[ocr errors]

(1) L. liii. § de pact.

tales ad restitutionem tenentur. Manifestum est autem, quod advocatus et auxilium et consilium præstat ei, cujus causæ patrocinatur. Unde si scienter injustam causam defendit, absque dubio graviter peccat, et ad restitutionem tenetur ejus damni quod contra justitiam per ejus auxilium altera pars incurrit." Quod si injustitiam facienti faveant leges, ob vitium aliquod, vel defectum tituli, vel instrumenti, non audeo damnare advocatum qui suam dat operam clienti legum præsidio uti volenti, ut jus alterius eludat: nam illius non est conscientias regere, sed legibus studere. Monendus tamen foret cliens se non ideo solvi naturali obligatione. Sic qui debet alicui quandam pecuniam, quam alter sibi deberi nequit judicio probare, ab advocato absque culpa mihi videtur defendi, quum legis præsidio utatur. Qui colonum agris domoque exturbare vult ob tituli defectum, quem fraude ipse induxit, advocati utitur opera, quin hic peccet, nam jus lege tributum urget: sed gravissime peccaret, et restituendi obligationem contraheret, qui fraudi clientis consentiens instrumentum ita conficeret.

2

135. Quando causæ justitia dubia est, videtur licere advocato partes clientis suscipere defendendas, judicis enim est rem certo ex legis auctoritate definire: monendus est autem cliens dubii exitus ne impensas litis temere et inutiliter faciat, et se injuriæ alteri faciendæ discrimini objiciat. Quod si æquitas faveat clienti, lege adversante, utique licebit causam suscipere, si spes aliqua affulgeat felicis exitus, et omnem adhibere operam artemque ad vincendum.

136. Si post causam bona fide susceptam iniquitas ejus advocato innotescat: vg: si cliens illi prodat instrumentum esse fictum, vel crimen falsò impactum; debet advocatus eam deserere, quin fidem violet. "Advocatus si in principio credidit causam justam esse, et postea in processu appareat eam esse injustam, non debet eam prodere, ut scilicet aliam partem juvet, vel secreta suæ causæ alteri parti

(1) S. Thom. 2. 2. qu. lxxi. art. iii. Resp.

(2) "An honourable barrister will never mis-state either law or facts within his knowledge, but he is justified in urging any argument, whatever may be his own opinion of the solidity or justness of it, which he may think will promote the interests of his client; for reasoning in courts of justice and in the ordinary affairs of life seldom admits of geometrical demonstration." Chittii adnotatio 23, in Blackstone, 1. iv. n. 357. "Judicis est semper in causis verum sequi; patroni nonnumquam verisimile, etiam si minus sit verum, defendere." Cicero de off. 1. ii. c. xiv.

revelet. Potest tamen et debet causam deserere, vel eum cujus causam agit ad cedendum inducere, sive ad componendum sine adversarii damno." Ita S. Thomas.1

137. In causa prosequenda peccat advocatus si diligenter non invigilet clientis utilitatibus, vel quid prudenter vel socorditer omittat, quo deficiente cliens causa cadat. Peccat etiam litium ambages quærendo, ut impensas augeat:2 vel differendo litis judicium injustis exceptionibus et cavillationibus, justitiæ eludendæ, vel lucri privati studio. Peccat etiam aliquid falsi consultò proferendo, vel fraudem faciendo in judicio, præsertim cum alterius detrimento.3 Peccat suadendo clienti ut falsum juret, vel eum in necessitatem pejerandi veluti conjiciendo, indicando spem alias nullam esse victoriæ peccat etiam sinendo clientem falsum jurare. Peccat testes falsos exquirendo, vel ficta instrumenta, vel leges falsas et judicia citando, vel leges detorquendo cum alterius damno. Quod si ingeniose detorqueantur leges ab obvio sensu, ut reus supplicium evadat, non videtur peccari: nam id fit absque alicujus damno, et pœna non est irroganda nisi, ex judicis auctoritate, lex applicetur delicto. Peccat secreta clientis adversario prodendo, vel aliquod præbendo adminiculum, quo cliens vincatur: vel suadendo clienti ut transactionem faciat iniquam.

138. In causa criminali actoris partes non debet suscipere, si iniqua sit accusatio, et perjurio innitatur. Quod si dubia sit, Antoine censet advocatum peccare ;* sed eum damnare non audemus, re nondum judicio eliquata. Post monitionem, ne actor odio vel mentis somniis se sinat abduci, putamus posse advocatum ejus urgere accusationem moderate tamen et legitime. Reo pauperi in minoribus

(1) 2.2. qu. lxxi. art. iii. ad secundum.

5

(2) Cap. ult. de injur.

(3) If in a just cause the advocate or party may not tell a lie, I conclude that much less may he do it in an unjust cause, and for the defence of wrong... Artifices and crafty intercourses may be used to defend a just cause that can no other way be defended, but they may not be used to promote an evil cause; because they of themselves, though they be indifferent, yet not serving a good end but an evil, do therefore become evil.” Jer. Taylor, Duct. Dub. 1. iii. c. ii. Vol. ii. p. 91.

(4) Tract. de Oblig. c. v. § v. n. 5.

(5) "In all criminal prosecutions, especially where the prisoner can have no counsel to plead for him, a barrister is as much bound to disclose all those circumstances to the jury, and to reason upon them as fully, which are favourable to the prisoner, as those which are likely to support the prosecution." adnotatio 24 in Blackstone, l. iv. n. 357.

Chittii

criminibus, quæ "misdemeanors" audiunt, advocatus a judice dabatur; in facinoribus præcipuis, quæ scilicet pœnam mortis merentur, et etiam in furto parvo, jure Anglico nulla erat advocati copia; sed legibus nostris fit facultas utendi advocati opera.1 Decet advocatum eam non denegare, præsertim ei qui videtur injuria accusatus: "Erue eos qui ducuntur ad mortem; et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Sed et atrocissimi facinoris manifeste reo non est deneganda, quum pœna nonnisi post judicium legitimum sit subeunda.3

992

139. Pauperibus omnibus ad jus suum manifestum prosequendum advocati opera deesse non debet, præsertim quum plurium utilitates facile queant promoveri : cæterum non tenetur advocatus ad magnas subeundas impensas ut illis consulat. Eorum jura certa qui sibi comparat parva pecunia, justitiam plane violat, et ad restituendum

tenetur.

140. Peccant advocati qui tituli vitium discentes ex muneris sui exercitio, ea utuntur notitia, ut, aliena opera, rem sibi comparent, clienti arte quadam et dolo ereptam. Peccant etiam qui clientibus falsò suadent titulum esse vitiosum, litisque exitum incertum, ut in se jus transferatur modico pretio.

S VI. DE OBLIGATIONIBUS OFFICIALIUM FORENSIUM.

141. Omnes officiales forenses tenentur ad sufficientem comparandam notitiam suorum munerum, ut iis rite fungantur, ne sua imperitia aliis sint detrimento, nam "imperitia culpæ adnumeratur.'

994

(1) "The law restricting the aid of counsel on indictments still prevails in England. It has generally been repealed in the U, S. and as is believed much to the benefit of the community, and without the evils apprehended in England." Chitty, adnotatio 33 in Blackstone, l. iv. n. 34. "In all criminal prosecutions, the accused shall enjoy the right to a speedy and public trial, and to have the assistance of counsel for his defence," Art. vi. Amendments to Const. U. S. (2) Prop. xxiv. 11.

(3) "Let the circumstances against a prisoner be ever so atrocious, it is still the duty of the advocate to see that his client is convicted according to those rules and forms, which the wisdom of the legislature has established as the best protection of the liberty and the security of the subject." Chittii adnotatio 23, in Blackstonium, l. iv. n. 357.

(4) Dig. 1. 1. tit. xvii. de Regulis juris, n, 132.

Cavendum etiam ne mercedem ampliorem ea quam statuit lex, vel consuetudo recepta, exigant: nam excessus restituendus foret, utpote cum injuria dantis exactus. Varia sunt officialium publicorum et forensium nomina, varianturque munia, pro locorum diversitate.

142. Referens dicitur qui sub tribunali sedens breviter notat et refert quæ a testibus dicuntur, vel quæ afferuntur instrumenta, et causæ merita, ut judicium feratur. Peccat autem si sua negligentia, vel inscitia, vel partium studio, aliquid minus accurate referat.

143. Secretarius juramentum ministrat, instrumenta litis in scrinio servat, judicis sententiam transcribit, et authentica tradit partibus documenta. Fidelis sit et accuratus oportet, et utrique contendenti æquus.

144. Procurator clientis sui nomine comparet, et omnia parat litis instrumenta, quibus advocatus possit rem gerere. Apud nos advocatus junior hæc obit munia, et utrumque munus idcirco idem habetur. Quæ igitur de advocato dicta sunt, procuratori etiam accommodari possunt.

145. Scriba pleraque apud nos instrumenta conficit, quibus rerum proprietas transferatur, vel quis ad aliquid præstandum se obliget. Debet igitur callere rationem ea conficiendi ut lege valeant, et pro more diligens de titulo instituere examen in scriniis publicis, ut noscatur utrum ex omni parte validus sit.

1

146. Tabellio, seu notarius, operam præsertim impendit cambialibus præsentandis ut acceptentur et solvantur, et protestationem facit, quæ publicam obtinet fidem, ea non fuisse acceptata, vel soluta. Hæc protestatio exigitur quando de externis cambialibus agitur, ut lis deinceps rite instituatur: externa autem plerumque censentur quæ a cive alicujus Status ad civem in altero Statu versantem diriguntur.3 In Louisiana notarius conficit testamenta: et ubique instru

2

(1) "The certificate of a foreign notary, under his hand and seal of office, of the presentment by him of a bill or note, for acceptance or payment, and of his protest thereof for non-acceptance or non-payment, is received in all courts, by the usage and under the courtesy of nations, as presumptive evidence of the fact." Kent's Comm. vol. iii. lec. xliv. n. 94, note.

(2) Ibidem.

(3) "In Buckner v. Finley & Van Lear, 2 Peters' U. S. Rep. 586, it was decided, that bills of exchange drawn in one state, on persons living in another, were to be treated as foreign bills." Ibidem.

« ÖncekiDevam »