Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mentis quæ ab aliquo Statu ad alterum mittuntur fidem facit testimonio suo et sigillo. Peccat verò si testetur aliquid falsi, vel injustam exigat mercedem.

147. Apparitor est qui judicis mandata partibus vel testibus annuntiat, et publica auctoritate homines, vel eorum bona capit. Debet fideliter munus exequi, nec aspere vel crudeliter aliquem tractare.

CAPUT VI.

DE OBLIGATIONIBUS DUCUM ET MILITUM.

148. GRAVITER peccant quicumque vi vel fraude milites conscribunt, quod præsertim contingit homines inebriando ut ad nomina danda militiæ inducantur. Debent idcirco, si valeant, eos solvere vinculo quod sui non satis compotes sibi injecerunt. Urgente necessitate quandoque coguntur cives publica auctoritate ad stipendia facienda, quod quidem licet.

149. Duces peccant milites aspere tractando, et crudeli nimis imperio regendo: temperare enim oportet severitatem disciplinæ morum humanitate, ne exulcerentur animi. Invigilare tamen debent ne crimina impune patrentur cum innoxiorum hominum damno: ideoque peccant, si sua culpa milites laxent vitiis habenas, et aliena diripiant, vel vim inferant innocuis. Peccant etiam si negligant victum congruum iis suppeditare, et stipendia. Grassante bello præsertim curandum ne quid oneris inique imponatur civibus, quod rerum conditio non postulat, et ut æque distribuatur pro virium ratione. Hospitium idcirco militibus adsignandum, quando necessarium visum sit, apud cives, numeri et virium proportione servata. Severissime vetandum ne innoxios lædant, vel regionem populentur. In pugna ipsa duces decet animo et virtute omnibus præire, quamvis non debeant se temere objicere discrimini, ne turma careat ductore. Nihil autem nimis periculosum injungendum est militi, nisi ob manifestam necessitatem: nec certamen temere ineundum, sed omni studio consulendum est militum vitæ. Erga hostes uti licet virtute aut dolo, nam: "virtus an dolus quis in hoste requirat?" celare sua consilia, itinera inchoare quæ perficere nequaquam volunt, et

[ocr errors]

alia quæ dicuntur stratagemata, ut hostis incautius se gerens, vel deceptus, vincatur: hæc scilicet ex consuetudine intelliguntur esse artes militares, quibus si quis fallatur, sibi imputare debet. Fidem autem hostibus datam nullatenus frangere licet; aut bellandi rationem quam servant gentes omnes, violare.

150. Milites duci obedire debent in universis quæ spectant militiam, salva divina lege. Ideo debent stationem servare, inimicum aggredi, et fortiter pugnare, cum vitæ discrimine: nequeunt autem aliquid injussi facere, licet in suorum utilitatem et hostium detrimentum, nam præstat ut servetur disciplina necessaria, quam ut arbitrio cujuscumque utilitas quæratur cum damni periculo. Peccant autem qui contra ducis vetitum damnum hostibus,1 multo magis qui concivibus suis, vel genti amicæ inferunt. Nil extra veniam ducis debent auferre, neminique ultra bellandi licentiam vim facere. "Neminem concutiatis," inquiebat Joannes, militibus sui muneris limites indicans, " neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris."

992

151. Milites qui sine licentia ducis discedunt ad tempus ab exercitu peccant: qui autem penitus castra deserunt gravioris peccati rei sunt, et pœnæ gravissimæ obnoxii. Cæterum qui jam e potestate ducis evaserunt, et aliò migraverunt, cogendi non sunt ad redeundum, quum tanta eos maneat pœna, quam nemo sponte pati censendus est. Pœnitentibus igitur de fide fracta venia indulgetur absque reditus necessitate.

152. In bello manifeste injusto non licet stipendia facere: at tot esse possunt rationes cur bellum licite geratur, quamvis ex injustitia forsan occasio ejus sit orta, ut plerumque excusantur milites duci obtemperantes.

(1) Cap. Miles, xxiii. qu. v.

[ocr errors]

(2) Luc. iii. 14. μηδενα διασεισητε, μηδε συκοφαντησητε. In verbum prius scribit Bloomfield: “It is equivalent to, and indeed formed from the Latin concutere, which has been proved to have the signification to extort money by dint of threats. Διασείειν imports extortion by threats of violence; συκοφαντείν that by threats of unjust accusation, false information."

VOL. I.-35

CAPUT VII.

DE ORDINE CIVILI.

§ I. DE MAGISTRATIBUS.

153. MAGISTRATUM nemo ambire debet qui leges non sit satis edoctus ad munus exercendum. Illud haud lucri studio, vel popularis captandæ auræ, vel ob privatam quamcumque utilitatem, bono publico proposito, obire debet: sed communem omnium salutem imprimis quærere, et quæ justa sunt et æqua facere, etiamsi odium vel detrimentum inde oriturum sit. Igitur peccant qui legum penitus ignari, et judicio haud pollentes, munus hoc assumunt, cum periculo damni inferendi iis de quorum controversiis sententiam proferre debent. Peccant etiam si qui foveant jurgia litesvė in sui lucrum, quum debeant pacem civium et utilitatem promovere. Peccant si qui sententiam proferant injustam, præjudiciis popularibus cedentes, vel privatorum utilitatibus studentes, cum innocentium damno. Peccant qui odio vel gratia a semita justitiæ deflectunt; et qui libertatem conscientiæ violari sinunt, pauperum filiis ab avita Religione ab heris contra leges abductis. Ubi quid faciunt juxta leges quod in Religionis detrimentum cedat, vel legibus mentique Ecclesiæ parum sit consonum, excusari videntur, quum suo nomine non agant, nec speciales casus respiciant; sed tamquam causæ universales erga omnes pariter se gerunt legum executione. Eorum non est legum pendere æquitatem, vel conscientias dirigere; sed leges exequi, et munia sibi demandata obire. Igitur non peccant in acta referentes matrimonia coram se contracta, de ligaminibus quæ ex lege Ecclesiæ oriuntur, haud soliciti: nec enim sacrum aliquem ritum perficiunt, sed testantur de consensu præstito. Attamen peccare videntur qui Catholicos

se adeuntes, dum copia est sacerdotis, facile excipiunt, quum animos addant peccantibus: sed si moniti nolint desistere qui nuptias inire quærunt, et copia sft acatholici magistratus qui eos excipiat, vel si magistratus recusando pœnæ seu mulctæ fiant obnoxii, non videntur culpæ rei quod operam præstent mere civilem.

154. Qui altiori magistratu fungitur, Gubernator scilicet, vel Præses, debet majori studio in omnium incumbere utilitatem : munera distribuere publica pro dotibus meritisque civium in Rempublicam, potius quam partium studio: leges probare vel vetare, pro mentis judicio, publicam salutem quærens. Peccat autem qui suam iteratam electionem unice expetens, in munerum distributione et in legum sanctione, id præsertim considerat utrum suffragia plura sibi sit comparaturus, et eum in finem negligit civium plerorumque commoda. Peccat etiam qui leges executioni demandari non curat; et tranquillitatem ordinemque publicum non tuetur; et fiscum expilari sinit, hominibus nullius fidei pecunia publica concredita. Non peccat qui suarum partium homines, idoneos tamen, præ aliis designat: sed optandum omnino munera distribui pro meritis, partium studio neglecto, eosque in officiis retineri qui fideles et periti experientia nos

cuntur.

§ II. DE LEGUMLATORIBUS.

155. Legumlatores debent rerum esse periti, et publicam utilitatem præcipue quærere, deinceps eorum quorum suffragiis electi sunt. Equidem reipublicæ quisque imprimis debet consulere, quum cives omnes speciali teneantur affectu patriam prosequi: quapropter peccant qui locorum quorumdam utilitates et commoda ad captanda suffragia promovent cum publico detrimento: et renuunt suffragari rebus quæ omnium intersunt, nisi alii se obligent ad præstanda suffragia rebus aliis quæ nullam habent publicam utilitatem. Peccant qui pecuniam fisci prodigunt in rebus nullius momenti, et ea negligunt perficere quæ plurima reipublicæ commoda allatura sunt: qui partium studio res profuturas rejiciunt: qui tempus inutilibus disceptationibus impendunt, cum fisci dispendio: qui suffragia dant vel spe mercedis, vel pactione quadam inita: et qui leges figendas refigendasque curant, ut rebus suis consulant cum aliorum detrimento. Qui senatores sunt, et suffragia ferunt de designatis a Gubernatore ad

« ÖncekiDevam »