Sayfadaki görseller
PDF
ePub

jus dicendum, vel ad aliud munus publicum, peccant indignis suffragando, ex partium studio, vel dignos rejiciendo. Legumlatores Catholici non debent suis suffragiis probare quidquid doctrinæ Ecclesiæ adversatur: v: g: quod divortium a vinculo matrimonii detur ob adulterium, vel causam aliam: nec hæreses probare, vel indifferentismum, vel hæreticorum præconum usurpatum ministerium: cæterum culpandi non sunt quod legibus ferendis suam præstant operam, quibus civium omnium jura juxta Constitutionem vindicen

tur.

§ III. DE CIVIBUS UNIVERSIS.

156. Licet civibus ea omnia exercere privilegia quæ eis ex constitutione competunt: sed ordo servandus est, et charitatis leges haud negligendæ. In deligendis magistratibus utilitas publica præ oculis habenda est, et suffragia danda pro merito, adeo ut qui magis idoneus et utilis videtur præferatur. De iis qui munere publico funguntur, non temere loqui decet, nec maligne eorum res gestas carpere; quamvis liceat eas scrutari, et de iis publice loqui et scribere, quatenus leges permittunt, ut recte de iis judicetur, et utilitati publicæ prospiciatur. Observantia autem quadam colendi sunt magistratus, ratione muneris quod gerunt.1 Leges sancte servandæ sunt, nec quid tentandum singulorum arbitrio contra legum auctoritatem.

1

157. Peccant, igitur, contra bonum publicum, qui pecunia, gratia, odio, utilitate privata ducti suffragia indignis conferunt. Peccant contra charitatem et justitiam qui occulta aliquorum delicta, quæ aliis non nocent, publicis foliis annuntiant, vel concionibus suis, vel colloquiis, ut eos a munere aliquo repellant. Rei pariter sunt qui contra conscientiæ suæ judicium magistratuum acta carpunt, ut iis conflent invidiam. Sed gravissime peccare censendi sunt, qni, legum spreta auctoritate, supremum vitæ ac mortis jus sibi usurpant, nulla præmissa, vel inani judicii forma.

158. Patriæ et concivium utilitates maxime quærendæ sunt, nam "post Deum est homo maxime debitor parentibus et patriæ..... In cultu autem patriæ intelligitur cultus omnium concivium, et omnium

(1) 2. 2. qu. cii. art. ii. Resp.

[merged small][ocr errors]

saria ad Rempotuitam sistemuan item allo cujusque portione, et mättan mrt. Wente es una patriæ defensionem vé o que ya "mus proditoresque dear : er onan large piɛ a let requiruntur.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small]

jus dicendum, vel ad aliud munus publicum, peccant indignis suffragando, ex partium studio, vel dignos rejiciendo. Legumlatores Catholici non debent suis suffragiis probare quidquid doctrinæ Ecclesiæ adversatur: v: g: quod divortium a vinculo matrimonii detur ob adulterium, vel causam aliam: nec hæreses probare, vel indifferentismum, vel hæreticorum præconum usurpatum ministerium: cæterum culpandi non sunt quod legibus ferendis suam præstant operam, quibus civium omnium jura juxta Constitutionem vindicen

tur.

§ III. DE CIVIBUS UNIVERSIS.

156. Licet civibus ea omnia exercere privilegia quæ eis ex constitutione competunt: sed ordo servandus est, et charitatis leges haud negligendæ. In deligendis magistratibus utilitas publica præ oculis habenda est, et suffragia danda pro merito, adeo ut qui magis idoneus et utilis videtur præferatur. De iis qui munere publico funguntur, non temere loqui decet, nec maligne eorum res gestas carpere; quamvis liceat eas scrutari, et de iis publice loqui et scribere, quatenus leges permittunt, ut recte de iis judicetur, et utilitati publicæ prospiciatur. Observantia autem quadam colendi sunt magistratus, ratione muneris quod gerunt.1 Leges sancte servandæ sunt, nec quid tentandum singulorum arbitrio contra legum auctoritatem.

157. Peccant, igitur, contra bonum publicum, qui pecunia, gratía, odio, utilitate privata ducti suffragia indignis conferunt. Peccant contra charitatem et justitiam qui occulta aliquorum delicta, quæ aliis non nocent, publicis foliis annuntiant, vel concionibus suis, vel colloquiis, ut eos a munere aliquo repellant. Rei pariter sunt qui contra conscientiæ suæ judicium magistratuum acta carpunt, ut iis conflent invidiam. Sed gravissime peccare censendi sunt, qni, legum spreta auctoritate, supremum vitæ ac mortis jus sibi usurpant, nulla præmissa, vel inani judicii forma.

158. Patriæ et concivium utilitates maxime quærendæ sunt, nam "post Deum est homo maxime debitor parentibus et patriæ..... In cultu autem patriæ intelligitur cultus omnium concivium, et omnium

(1) 2. 2. qu. cii. art. ii. Resp.

991

patriæ amicorum. Ita S. Thomas. Igitur oportet onera necessaria ad Rempublicam sustentandam libenti animo ferre, pro æqua cujusque portione, et militiam inire, jubente legitimo magistratu ob patriæ defensionem, vel ob ejus jura vindicanda: et hostes occultos proditoresque denuntiare : et omnia facere quæ ad Reipublicæ salutem requiruntur.

(1) 2. 2. qu. ci. art. i. Resp.

CAPUT VIII.

DE MEDICE ARTIS CULTORIBUS.

159. TENENTUR quicumque medendi artem profitentur, vel aliquam adhibent operam in remediis parandis, vel in sectione chirurgica, eam habere notitiam, qua valeant suas partes tutò et absque alieno periculo implere. Debent etiam necessariam præstare diligentiam in remediis adhibendis, ne errore aliquo, vel negligentia, damnum alteri obveniat. Remedia tutiora et certiora adhibenda sunt, quum munere suo, et pretio accepto obligentur ad ægroto vel afflicto consulendum qua meliori potuerint ratione. Quod si incerta certis præponant, periculum veluti facturi, peccant gravissime, quum proximum discrimini temere objiciant. Nec excusantur licet de pauperibus agatur, quibus suam operam dant gratis, et eorum periculo velint aliis consulere; nec enim hominis cujuscumque vita parvi facienda est. In rebus autem dubiis licet plura tentare, præsertim quæ perniciem non possunt afferre, quamvis forsan non sint profutura. Quæ periculum gravis detrimenti afferunt, nequeunt adhiberi, nisi spes nulla alioquin affulgeat, spe aliqua inde concepta: non enim licet ad morbo medendum id facere quod verosimiliter mortem inducat: sed periculo gravissimo utrimque impendente, unicum quod superest remedium licet tentare, saltem ex consensu ægroti, qui ita sibi consuli ea qua meliori possit ratione novit.

160. Peccant gravissime et ad damna reparanda tenentur, qui medicæ artis ignari eam profitentur et exercent: fiuntque facile homicidii rei, temere dantes quæ perniciem mortemque afferant. Quum autem vita reddi nequeat, debent, quatenus possunt, superstitibus de damno quod ex morte passi sunt, satisfacere. Peccant qui alio

« ÖncekiDevam »