Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS II.

DE CONSCIENTIA.

CAPUT I.

DE CONSCIENTIA VERA ET ERRONEA.

1. CONSCIENTIA est judicium animi de actus honestate: seu est intellectus actus quo quis quid sibi liceat, quid verò non liceat, in singulis rerum eventibus, judicat.' Respicit actus mox peragendos, quæ enim habetur semper legis morum universim notitia, ovenpη55 synderesis solet nuncupari. Sic quisque ex synderesi novit injurias haud irrogandas, creditoribus satisfaciendum, vitia fugienda: sed conscientiæ judicium est, utrum inimico nunc probra jactanti ignoscendum sit; utrum æs alienum solvendum sit, filiis neglectis.

2. Conscientia vera et recta dicitur, quoties ejus judicium veritati est consonum: sic quis vere judicat non sibi licere ignaros pauperesve, etiam consentientes, fraudare, quum eorum consensus errore nitatur, vel metu. Conscientia erronea et falsa est, quæ aliquid licere dictat, quod revera non licet; vel e contra illicitum ostendit quod nulla lege vetatur. Erronea est conscientia ejus qui putat licere mendacium proferre ad servandam vitam alienam, vel ne flagitium innotescat cum Religionis detrimento.

(1) Hæc conscientiæ notio præ aliis probatur Jeremiæ Taylor: "It is more reasonable which Aquinas and the schoolmen generally use, that conscience is a conjunction of the universal practical law with the particular moral action." Ductor Dubit, l. i. c. i. p. 9.

66

1

3. Error, sicut et ignorantia, vincibilis dicitur, seu invincibilis. Si vinci non potuerit, vel non debuerit, habita ratione indolis, dotumque personæ, et aliorum adjunctorum, qui sequitur conscientiæ dictamen non peccat, uti jam ostendimus de ignorantia invincibili. Qui ex hujusmodi errore putavit oportere invitum in exitu vitæ baptizare, excusabitur, quamvis alioquin invito baptismum injicere sit sacramenti indigna tractatio. Qui agit contra conscientiam semper peccat, quia violat legem sibi propositam, et sua voluntate eligit peccatum. Quando ratio errans proponit aliquid ut præceptum Dei, tunc idem est contemnere dictamen rationis et Dei præceptum." Ita S. Thomas. Equidem ipse Apostolus Paulus de manducatione carnium idolis immolatarum agens, certissimum hoc ponit principium, peccari quoties quis contra mentis judicium agit: "Beatus qui non judicat semetipsum in eo, quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est."2 Igitur qui carnes manducat, judicans eas sibi vetitas, eo quod prius idolis fuerant immolatæ, peccat, quia contra fidem agit: "fidem verò hic non eam dicit, quæ ad dogmata pertinet, sed quæ propositi est argumenti,"3 uti optime animadvertit Chrysostomus. "Quidquid fit contra conscientiam, ædificat ad gehennam."4 Ita habetur in jure.

4. Quoties error est vincibilis, peccatur etiam sequendo conscientiam; in causa enim culpa adest. Sic qui Christum crucifixerunt procul dubio peccarunt, licet Christum crederent esse legi divinæ adversarium, et turbarum auctorem. Qui Apostolos persecuti sunt existimantes "obsequium se præstare Deo," peccato immunes haberi nequeunt, quum, cupiditatibus et odio obsecuti, sua culpa errarint. Meritò igitur Chrysostomus ait: "Sunt enim multi qui

(1) 1. 2æ. qu. xix. art. v. ad II. Jeremias Taylor principium hoc illustrat exemplo: “He that omits to hear Divine service on a festival when he hath no reasonable impediment, and he who omits it upon a common day, which he erroneously supposes to be a festival, hath equally prevaricated the law of the Church, and the analogy of the commandment of God on which this of the Church is founded." Ductor Dubitantium, 1. i. ch. 3. Rule 3, p. 111.

(2) Rom. xiv. 22. In Pontificali Romano verba Apostoli accommodantur fidei Catholicæ, cui quidquid adversatur, “schismaticum est, et extra unitatem Ecclesiæ est." In ordin. subdiaconi.

(3) Hom. xxvi. in ep. ad Rom. (4) Cap. xiii. de rest. spoliat.

(5) Joan. xvi. 2.

seipsos non judicant, tametsi vehementer delinquant, qui omnes eo sunt miseriores."1 Sic qui sibi persuaserunt conjuges licere impedire prolis generationem, ne filii victu necessario careant, et ita inter se consueverunt, pessimi delicti rei habendi sunt; error enim vincibilis plerumque saltem est. Sic et præcones plerique maledicta in Ecclesiam ingerentes, ex zelo haud secundum scientiam, haud facile excusantur, quum oporteat veritatem sedulo investigare: "quid enim iniquius," inquiebat olim Tertullianus, "quam ut oderint homines quod ignorant, etiam si res meretur odium? tunc enim meretur cum cognoscitur an mereatur: vacante autem meriti notitia, unde odii justitia defenditur.”2

5. Quando quis ex errore putat gravem esse culpam quæ levis vere est, graviter peccat, voluntate quippe sua amplectitur grave peccatum. Sic qui censet mendacium de re levi sacerdoti dictum, etiam in communi vitæ consuetudine, peccatum esse lethale, mendacium hujusmodi proferendo graviter peccaret. Cæterum sæpe judicium gravitatis delicti sequitur actum, qui fit cum quodam sensu vago eum haud licere. Non ideo videntur peccati gravioris in singuiis actibus arguendi, qui non certò sibi statuerint eos esse veniales ; quoties enim eos non graviter illicitos judicarunt, censendi sunt eam malitiam in iis agnovisse quæ revera in iis inest. Sic de tactibus conjugum inter se, de ornatus mulierum excessibus, de verbis parum modestis, cæterisque plerumque judicandum.

(1) Hom. xxvi. in ep. ad Rom.

(2) Apologet. c.i.

CAPUT II.

DE CONSCIENTIA SCRUPULOSA.

6. QUUM lata dicatur conscientia, quæ, levissimis rationibus nixa, pleraque licere judicat; scrupulosa e contra est, quæ, leves ob causas, malum adesse suspicatur in actibus licitis. Angitur homo peccati formidine, et umbram fugiens omnemque speciem mali, sine causa turbatur. Equidem apud mundanos homines, ii scrupulosi designari consueverunt, qui pietatem colunt, vel gravissima peccata declinant, quamvis alioquin non inani peccandi suspicione terreantur. Sic scrupulosus vocatur qui non vult Ecclesiæ legem die esuriali violare: vel contractum iniquum inire ex quo magnum lucrum derivandum sit.

7. Causæ scrupulorum plurimæ recensentur. Imprimis cerebri infirmitas, et phantasia excitata, quæ species quasdam mali creat. Huic affinis est bilis atra, qua qui laborant peccandi pericula facile suspicantur. Peccata præterita nonnumquam angunt animum, ne forsan haud enucleatius enarrata sint, et defleta; nonnumquam mentem turbant plurimis fœdisque imaginibus, quibus inquinari se quis credit, adeo ut confitendo se accuset plurimarum culparum, quas revera non admisit. Dæmonis astutia frausque facit, ut, periculorum formidine correpti, in via Dei progredi non audeamus, nullamque nobis salutis spem superesse putantes, jugum Christi abjiciamus. Superbia accedit, qua quis, suo nitens judicio, de morum principiis, et singulis rerum eventibus judicare aggreditur; et ducem respuens, se dubitatione æstuare sentit.

8. Remedia, pro causarum, e quibus scrupuli oriuntur, varietate adhibenda erunt. Edocendus erit ignarus, ut inter peccatum et res licitas valeat discernere: qui pusillo animo est, confortandus erit, ut metu deposito, spem in Deo constituat: bili atra laborans ad benignius de Deo sentiendum urgendus. Præ cæteris oratio est commendanda, qua lumen et solamen mens percipiat; et confessarii

« ÖncekiDevam »