Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS I.

DE ACTIBUS HUMANIS.

CAPUT I.

DE HUMANA AGENDI RATIONE.

1. SACRA morum disciplina actus hominum respicit, quos, Deo auctore, dirigit, ut legi ab ipso datæ conveniant, justissime alioquin damnandi. Ab his igitur initium ducere solent theologi, inquirentes quid habeant probandum vel improbandum, ex divinæ legis auctoritate. Physicorum est actus prout in se sunt spectare: philosophorum eos, ratione magistra, perpendere: theologorum autem, rationis dictaminibus adjungere Dei jubentis auctoritatem, qua et norma agendi pateat, et necessitas obtemperandi. Non autem omnes hominum actus subjacent legi, quidam enim fiunt ab homine nil advertente, vel nullo utente voluntatis arbitrio: uti quæ dormientibus contingunt; quidam sunt actus naturales, uti respiratio, sanguinis per venas cursus; alii autem deliberante ratione fiunt, qui proinde legibus regi possunt. Verbis S. Thomæ discrimen istud explicare juvat.

2. "Actionum, quæ ab homine aguntur, illæ solæ proprie dicuntur humanæ, quæ sunt propriæ hominis, in quantum est homo. Differt autem homo ab irrationalibus creaturis in hoc, quod est suorum actuum dominus. Unde illæ solæ actiones vocantur proprie humanæ, quarum homo est dominus. Est autem homo dominus suorum actuum per rationem et voluntatem: unde et liberum arbitrium esse dicitur facultas voluntatis et rationis. Illæ ergo actiones

proprie humanæ dicuntur, quæ ex voluntate deliberata procedunt: si quæ autem aliæ actiones homini conveniant, possunt dici quidem hominis actiones, sed non proprie humanæ, cum non sint hominis in quantum est homo.”1 Ita Angelicus Doctor, eas actiones quæ "non procedunt ex deliberatione rationis, quæ est proprium principium humanorum actuum"2 recte negans esse humanas. Dum igitur de moribus agimus, intelligendi sumus de actibus vere humanis, qui deliberante ratione fiunt.

991

3. Agit homo propter finem, qui proinde actui speciem suam tribuit, nam "possibile est quod unus actus secundum speciem naturæ ordinetur ad diversos fines voluntatis : sicut hoc ipsum quod est occidere hominem, quod est idem secundum speciem naturæ, potest ordinari, sicut in finem, ad conservationem justitiæ, et ad satisfaciendum iræ, et ex hoc erunt diversi actus secundum speciem moris, quia uno modo erit actus virtutis, alio modo erit actus vitii."3 4. Finis ultimus quem homo agendo sibi proponit beatitudo est; ita enim sumus natura comparati, ut nonnisi beati esse velle possimus, quod animadvertit olim Augustinus: "Verum est quod omnes homines esse beati velint, idque unum ardentissimo amore appetant, et propter hoc cætera quæcumque appetant." In eo autem humanus apparet error, quod qua in re beatitudo sit posita, plerique non intelligant, adeo ut eam quærendo fiant miseriores. In divitiis plerique eam quærunt: quæ tamen nonnisi magnis laboribus et conatibus plerumque sunt comparanda, et sæpe sequentem fugiunt; possessorem verò solicitum faciunt, et inquietum. Honores munerave publica alios alliciunt: quos videris ad culmen niti per aspera quæque anxios et fatigatos, in ipso rerum fastigio plurimis solicitudinibus infelices. Utique nulla inde derivatur voluptas, quæ vera sit, nisi ex virtute et animi præstantia derivetur. Fama aura levis est et inconstans, nec animam explet esurientem. Potestas quæ rectoribus populorum competit, metum haud depellit animo, sed potius curis obruit: quod Boetius pulchre animadvertit: “Potestas humana solicitudinum morsus expellere, formidinum aculeos vitare nequit.”. '-"Potentem censes, cui satellites latus ambiunt? qui quos terret ipse plus metuit ?"5 Qui reponunt beatitudinem in affectibus quibus homines se invicem prosequuntur, et præsertim conjugum inter se, parentum

(1) 1. 2. qu. I. art. I. Resp.
(3) Ibidem art. III. Ad tertium.

(2) Ibidem, Ad tertium.
(4) L. xiii. de Trin. c. v.

(5) L. iii. de consol. prosa v.

erga filios,1 haud cogitant quantum inde doloris nascatur, dum alter de alterius affectu dubitat, vel ejus dolet infortunio. Falluntur etiam qui in facultatum mentis vel virium corporis exercitio constituunt felicitatem ; quamvis enim inde derivetur nonnulla voluptas, plerumque parva est et admiscetur solicitudini. Occupatum quis potest tenere animum, quin sit beatus, uti quotidiano rerum usu liquet. Ad altiorem beatitudinis fontem recurrendum est; et agnoscendum, animum nostrum nonnisi in Deo summe beatum esse posse, qui solus omnia nostra desideria valet explere, quique animum facit tranquillum et beatum, etiam in hac vita, componendo et regendo motus, et voluntatem humanam divinæ in variis rerum vicibus subjectam tenendo, ideoque lætam. Meritò Augustinus ait: "ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est."3 "Fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te."4

5. Quamvis autem in Deo beatitudo, quam necessario expetimus, reperiatur, nulla tamen naturæ necessitate in eum ferimur; sed voluntatis electione varia amplectimur subsidia quibus felices evadamus. Equidem si Deus clare videretur, uti sanctis in cœlo se dat frui, fieri non posset ut eum toto voluntatis affectu haud amplecteremur; sed "videmus nunc per speculum, in ænigmate;" ideoque pro voluntatis arbitrio, quæ sensibus nostris subjacent bona, seu vera, seu speciem præseferentia, persequimur.

6. Beatitudo, quæ justis merces servata est, in Dei visione qua fruentur, posita est, quæ eos ipsi similes quodammodo efficiet : "Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est."

996

7. Præter finem ultimum quem homo agendo quærit, fines alii sunt qui propinquius attinguntur, sed ultimo fini inserviunt. Sic conservatio sanitatis finis est ob quem quis animum a nimio studio aliquantulum relaxat. Sed ad gloriam Dei potest referri, si quis scilicet cupiat valetudine frui robusta, ut Deo famuletur.7

(1) Paley, Moral Philosophy, 1 i. c. vi.

(3) L. xix. de civ. Dei c. xxvi.

(5) 1 Cor. xiii. 12.

(2) Ibidem.

(4) L. i. Confess. c. i. (6) Joan. iii. 2.

(7) "Even he must have many ends, besides the far end: but then they will conduct to that, be subordinate, and in some way or other capable of being referred to that." Paley's Moral Philosophy, l. 1. ch. vi.

8

CAPUT II.

DE ACTIBUS VOLUNTARIIS.

8. ACTUS voluntatis elicitus dicitur quem voluntas ipsa producit: v. g. amor, odium: actus imperatus nuncupatur, qui ex voluntatis imperio ab alia facultate fit: sic meditatio fit a mente, voluntate imperante. Quod fit contra voluntatis nisum vi externa non est actus imperatus. Sic manus brachio alieno arrepta ad aliquid, actus imperatus non est. Voluntarii sunt, quicumque actus fiunt ex principio quod est intra, prævia finis cognitione : liberi autem, qui fiunt ex voluntatis arbitrio et electione, nulla necessitate eam determinante. Beatitudinis desiderium voluntarium est, voluntas enim in eam fertur, prævia affulgente cognitione: haud tamen dicendum est liberum, quum homo ita constitutus sit natura, ut ab eo nequeat se abstinere. “Sic beati esse volumus ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Liberi autem sunt actus qui fiunt ad eam consequendam, nam inter subsidia eligit homo, ex voluntatis arbitrio, quæ eum faciant felicem : et sæpe suo decipitur ingenio.

991

9. Vera libertatis notio omnem necessitatem excludit, et arbitrium indicat voluntatis, quod indifferentia vocatur; scilicet eam notat voluntatis vim ac potestatem, qua, positis omnibus quæ ad agendum requiruntur, agere vel non agere, pro sua electione et determinatione, valeat. Vanam tantum speciem exhibent, qui voluntatem a concupiscentia vel gratia determinari existimantes, eam liberam prædicant eo quod in illa determinatione sibi complaceat, quamvis necessario; nec enim a voluptate illa, in illis rerum adjunctis, eam se posse cohibere censent. S. Thomas Aquinas e contra dicit: "Ad rationem liberi arbitrii pertinet, ut indeterminate se habeat ad bonum, vel ad malum, quia liberum arbitrium per se in bonum ordinatum est, quum bonum sit objectum voluntatis, nec in malum

(1) Aug. in Enchir, c. cv.

tendat, nisi propter aliquem defectum, quia apprehenditur ut bonum: quum non sit voluntas, aut electio nisi boni, aut apparentis boni. Et ideo ubi perfectissimum est liberum arbitrium, ibi in malum tendere non potest: sed hoc ad libertatem arbitrii pertinet, ut actionem aliquam facere, vel non facere possit: et hoc Deo convenit: bona enim, quæ facit, potest non facere, nec tamen malum facere potest."1

10. Probavimus alibi hominem, etiam in hac naturæ lapsæ conditione, liberum esse ab omni absoluta necessitate, seu illa constanti quæ ex natura fatove derivatur, seu variabili, quæ ex concupiscentiæ et gratiæ lucta et vi varia repetitur.2 Meritò idcirco sacer scriptor arguit peccatorem qui audet suas culpas in Deum rejicere: "Non dixeris: Per Deum abest (sapientia): quæ enim odit ne feceris. Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et præcepta sua: si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi."3 Quod autem homo aliquando se necessitate quadam ferri in vitia sentiat, sua culpa contingit, quum ea negligat præsidia, quibus infirmitati suæ consuleretur. Oratio et vigilantia præcipue adhibendæ sunt ut reprimatur cupiditas, et filiorum Dei libertas omni necessitatis vinculo immunis servetur: "Non est igitur impunitatis securitas in necessitate peccandi : sed ut non obsit ista necessitas, donat ille cui dicitur; de necessitatibus meis erue me."4 Ita præclarus gratiæ vindex Augustinus.

(1) In 2 dist. xxv. quæst. 1. art, 1. ad secundum. "If all our actions were predetermined, then one man were not better than another, and there could be no difference of rewards in heaven or earth; God might give what he please, but he shall reward none, not in any sense whatsoever." Jer. Taylor, Ductor Dub. 1. iv. c. 1. Vol. ii. p. 438.

(2) Theologia Dogmat. Vol. ii. tract. iv. c. iv. n. 151.

(3) Eccl. xv. 11. Versio Ariæ Montani habet: "Ne dicas: deficit impulsu Domini.... ipse me induxit in errorem.... omne nefas odit Dominus... ipse hominem creavit ab initio eumque arbitrio consilii sui permisit. Adjecit mandata et præcepta. Si volueris, mandata servabis, optimæque voluntatis fidem præstabis."

(5) Aug. L. 1. oper. imperf. cap. 106.

« ÖncekiDevam »