Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT V.

DE PRIMO PRÆCEPTO.

991

33. "EGO SUM DOMINUS DEUS TUUS." Hæc verba quæ Hebræi primum præceptum designant, indicant Deo omnia illa munia persolvenda, quæ summam ejus majestatem et perfectionem decent, et quæ postulant innumera in nos collata beneficia. Intelligitur igitur præcipi: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.' Quum autem tractatu speciali de Religione, et tractatu de virtutibus theologicis, ea explicare sigillatim in animo sit, necesse non est in iis impræsentiarum immorari. Populum Israeliticum Ægyptiacæ Deus eripuit servituti; nos e captivitate peccati liberavit: quapropter grates ei reddere oportet, et grati animi testimonia opera virtutis exhibere.

34. "NON HABEBIS DEOS ALIENOS CORAM ME." Vetantur plures dii colendi, quum unus Deus agnoscendus sit, in tribus tamen personis, uti fides Christiana docet. Ideo autem vetatur in universum ne plures dii colantur, quod nonnulli eos colerent, etiam absque imaginibus, uti de antiquis Romanis narrat Varro. Quoniam polytheismus jam ubicumque Christi religio invecta est, penitus sublatus est, de eo disserere non vacat.

2

35. “Non facies tibi sculptile, etc." Hæc ad statuas, et imagines, quas gentes solebant fingere, ut deos suos venerarentur, plane referuntur: nam finis prohibitionis explicatur, iis verbis quæ sequuntur: 66 non adorabis ea, neque coles.3 Hinc arguuntur ab Apostolo

(1) Deut. vi. 5.

(2) Apud S. Aug. 1. iv. de civ. Dei c. xxxi.

(3) "Being placed, as it is, among such precepts as respect the Almighty, and that honor and esteem which we ought to have for him; and being moreover immediately followed with the prohibition of bowing down to them and serving them; as that is with the jealousy of God, concerning his own honor; it is in reason to be extended no farther than the forbidding of such images as

2

qui "mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium." Ex omnium sæculorum consensu constat sculpendi et pingendi artes non hoc vetari mandato: plerique enim qui in sacrarum imaginum venerationem et usum vehementissime insurrexerunt, non affirmarunt vetari ne fieret quælibet statua vel imago, sed ne in cultu adhiberetur, vel ne coleretur. Equidem in tabernaculo erant imagines Cherubim, et plurimæ animantium statuæ et cœlaturæ in templo.3 Cæterum imagines nullæ erant fingendæ in cultum, ob idololatriæ tum ubique grassantis periculum: "Apud alios autem erat cultus falsorum deorum sub quibusdam imaginibus.. Et ideo opportune prohibetur etiam ipsarum imaginum institutio, cum dicitur: Non facies tibi sculptile': et ipsarum imaginum cultus, cum dicitur; Non coles ea, etc.'4 Optime autem animadvertit S. Thomas : 66 neque in veteris legis tabernaculo, seu templo, neque etiam nunc, imagines in Ecclesia instituuntur, ut eis cultus latriæ exhibeatur: sed ad quandam significationem, ut per hujusmodi imagines mentibus hominum imprimatur et confirmetur fides de excellentia angelorum et sanctorum.

[ocr errors]

995

6

are made with a design to represent the Divine Nature, or to bestow upon them that honor which is due unto it." Explication of the Decalogue, by Gabriel Towerson, Rector of Wellwyn, p. 109. London, 1676.

(1) Rom. i. 23.

(2) Exod. xxv. 19.

(3) III. Reg. vii. 29. “Beside that, they who teach all images to be forbidden the Jews, are forced to confess their admitting of some, and particularly of images in their coins, what shall we say, (that may be satisfactory, I mean,) to God's giving orders for the Cherubims over the Mercy-seat, and for the making of the brazen serpent in the wilderness? for his admitting into the ark the five golden mice, and five golden hemorrhoides of the Philistines? for the pomegranates, and twelve brazen bulls upon which the laver in the temple was placed? For though it be true that God might dispense with his own command, especially a positive one, yet as there is no evidence of those orders of his being a dispensation, so it is not easy to believe, that, having made so strict a law against image-making, he would not only dispense so soon with it, as we see he did in the cherubims and brazen serpent; but dispense with it in a manner for ever, by placing those cherubims and bulls for perpetuity. For what were this, but to tempt men to think he had abrogated the command, and not only dispensed with it, but taken it away?" Trowerson, ubi supra.

(4) S. Thom. 2. 2. qu. cxxii art. ii. ad secundum. (5) 2. 2. qu. xciv. art. ii. ad primum.

:

36. Contra præceptum peccant si qui in imaginibus divinam aliquam virtutem inesse putent, qui ethnicorum fuit error; vel in iis fiduciam reponant, tamquam in causis beneficiorum quæ postulant, vel eas cultu prosequantur, qui in iis consistat, nec ad eos quos repræsentant referatur. Cæterum non facile damnandi sunt fideles simpliciores, quorum sermo vel actus nimiam quandam imaginis venerationem videatur prodere: plerumque enim mens eorum rectis imbuta est principiis, quamvis haud feliciter se explicent. Id omnibus certum et exploratum est Deo soli supremum cultum tribuendum. Quæ quibusdam imaginibus virtus videtur adscribi ob beneficia plurima ejus occasione impetrata, ad Dei voluntatem referenda est, qui dona sua impertitur, in iis quibus vult rerum adjunctis.

*

CAPUT VI.

DE SECUNDO PRÆCEPTO.

"Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum."

§ I. DE BLASPHEMIA.

37. Secundo præcepto, ne Dei nomen temere1 usurpetur, vetatur. Gravissimum igitur peccatum blasphemiæ est, quod quis loquendo lædat divinam majestatem, seu Deo ipsi contumeliam veluti inferendo, seu sanctis detrahendo, seu rebus sacris et divinis. Hæresis cum blasphemia sæpe conjungitur, quando scilicet vitia Deo tribuuntur, crudelitas, tyrannis, injustitia; vel denegantur ejus perfectiones, omnium scientia, omnipotentia, bonitas: vel creaturæ tribuuntur quæ Dei sunt. Imprecatione continetur blasphemia quando quis malum Deo optat, ut scilicet esse desineret, ut scelera ulcisci non posset. Juramentum Deo contumeliosum blasphemiæ labem inducit: uti si quis per sanguinem et vulnera Christi haud reverenter juret. Dehonesta est blasphemia, quando membra Christi temere nominantur: qualis est illa nonnullorum vox: O sanguinem Dei!

38. Blasphemia omnis per se grave peccatum est, utpote secundo præcepto plane repugnans. Mortis pœna lege veteri huic sceleri adsignata est: “Qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur ; lapidibus opprimet eum omnis multitudo.”2 "Nihil horribilius blasphemia," inquit Hieronymus, "quæ ponit in excelsum os suum."3 Equidem fideles vix proferunt aliquid eo consilio ut Deum contumelia afficiant; sed rei sunt, quoties dictorum vim norunt, vel nosse

(1) De vi vocis hoc loco controvertitur; vulgatus interpres sensum

obvium secutus est. Plerique censent perjurium præsertim hic vetari. Vide Criticos Sacros in loc.

(2) Lev. xxiv. 16.

(3) L. vii. in Isaiam, c. xviii.

debent. Infideles et hæretici fidei mysteria sæpe verbis contumeliosis tractant. Sic quæ contra Eucharistiam dicuntur blasphemiæ habent rationem: sicut et quæ Virginis Deiparæ detrahunt puritati illibatæ. Gravius peccat qui Deum loquendo lædit, quam qui Virginem Deiparam: sed et hic gravius quam qui sanctos alios minus reverenter tractat. Sæpius autem Dei honor simul læditur, cum sancti contumeliose nominantur.

39. Blasphemiæ aliquando ex subito animi motu proferuntur, quin advertatur vocum sensus: qua ratione excusari potest a peccato mortali qui eas inopinatò profert. Sed si quis consuetudini ita loquendi indulserit, censetur vocum vim nosse et probare, quum negligat consuetudinem emendare: secus si eam retractaverit, et tollere nitatur.2

40. Blasphemia in Spiritum Sanctum gravissima est: "sive Spiritus Sanctus accipiatur, secundum quod est nomen essentiale conveniens toti Trinitati, cujus quælibet persona et Spiritus est, et Sanctus est: sive prout est nomen personale unius in Trinitate personæ. Et secundum hoc distinguitur Matthæi XII. blasphemia in Spiritum Sanctum contra blasphemiam in Filium hominis. Christus enim operabatur quædam humanitus, comedendo, bibendo, et alia hujusmodi faciendo; et quædam divinitus, scilicet dæmones ejiciendo, mortuos suscitando, et alia hujusmodi: quæ quidem agebat, et per virtutem propriæ divinitatis, et per operationem Spiritus Sancti, quo secundum humanitatem erat repletus. Judæi autem primo quidem dixerant blasphemiam in Filium hominis, cum dicebant eum voracem, potatorem vini, et publicanorum amatorem, ut habetur Matt. XI. Postmodum autem blasphemaverunt in Spiritum Sanctum, dum opera quæ ipse operabatur virtute propriæ divinitatis, et per operationem Spiritus Sancti, attribuebant principi dæmoniorum. propter hoc dicuntur in Spiritum Sanctum blasphemasse."3" Dicitur irremissibile: non quod nullo modo remittatur, sed quia quantum est de se, habet meritum ut non remittatur . . . dicitur irremissibile, secundum suam naturam, in quantum excludit ea per quæ fit remissio peccatorum. Per hoc tamen non præcluditur via remittendi

...

(1) Vide S. Thom. 2. 2æ. qu. xiii. art. ii. Ad tertium.

(2) Mayol. Expos. 2. præc. art. ii.

(3) S. Thom. 2, 2æ. qu. xiv. art. i. Resp.

Et

« ÖncekiDevam »