Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et sanandi omnipotentiæ et misericordiæ Dei, per quam aliquando tales quasi miraculose spiritualiter sanantur."

991

41. Blasphemiæ in Spiritum Sanctum rei sunt quotquot divina dogmata noscentes, ea, sua reluctante conscientia, impugnant. Sic qui Eucharistiam fœde inhonestant, ut sectis blandiantur, animo dum habent persuasum, eam Corpus esse et Sanguinem Christi, gravissimæ hujus blasphemiæ rei sunt.

42. Animadvertendum nonnullos confitendo se blasphemiæ accusare, qui tamen si diligentius interrogentur, reperientur vel juramenta, vel maledictiones, vel voces quæ nullum sensum præseferunt, tantum emisisse. "Nec est blasphemia, quando verbum mutatum, aut dimidiatum pronunciatur" inquit S. Alphonsus.2 Graviter tamen reprehendendi sunt qui vocibus illis utuntur, offensionem enim piis auribus præbent. Asserit S. Alphonsus blasphemiam non esse dicere contra homines " Sanguis Dei,' nisi indignatio sit directa contra

993

Deum."

§ II. DE MALEdictione.

43. "Maledicere rebus irrationabilibus in quantum sunt creaturæ Dei, est peccatum blasphemiæ; maledicere autem eis secundum se consideratis, est otiosum, et vanum." Ita D. Thomas.1 Hinc blasphemia foret maledicere cruci, Scripturæ, festo diei, aut alteri rei, quæ ad Deum refertur: cæteræ autem quæ solent proferri maledictiones, blasphemiæ malitia carent. Mortuis hominibus maledicere specie non videtur differre a maledictione in vivos prolata; nec enim solent in animas mortuorum, sive in paradiso, sive in purgatorio existentes, maledictiones specialiter dirigi.

44. "Maledictio est," inquit S. Thomas, "per quam pronunciatur malum contra aliquem, vel imperando, vel optando. Velle autem, vel imperio movere ad malum alterius, secundum se repugnat caritati, qua diligimus proximum, volentes bonum ipsius. Et ita secundum suum genus est peccatum mortale, et tanto gravius, quanto personam, cui maledicimus, magis amare et revereri tenemur. Unde dicitur (Lev. xx.): 'qui maledixerit patri suo, et matri, morte moriatur.' Contingit tamen verbum maledictionis prolatum esse veniale, vel

(1) S. Thom. 2. 2æ. qu. xiv. art. iii. Resp.
(2) L. iii. n. 123.

(4) 2. 2æ. qu. lxxvi. art. ii.

(3) Ibidem.

propter parvitatem mali, quod quis alteri imprecatur, vel etiam propter affectum proferentis, dum ex levi motu, vel ex ludo, aut ex subreptione alia verba proferuntur, quia peccata verborum maxime ex affectu pensantur." Juxta hæc principia, quibus nullus theologus contradicit, pleræque maledictiones a gravi culpa valent eximi: vel enim proferuntur in animantia irrationalia, vel in res inanimatas ; vel leve malum respiciunt; vel si gravius, deest affectus et desiderium efficax. Quæ autem ex vehementiori ira in inimicum effunduntur, ex animo facile prodeunt, gravemque induunt malitiam. Cæterum omni studio eniti oportet, ut fideles a maledictionibus omnibus, aliisque vocibus, quibus divino derogatur honori, abstineant, quum eos valde dedeceat iis uti, quæ etiam offensionem magnam pariunt. Nec tamen debent confessarii aut concionatores adeo in eas invehi, ut putent fideles grave se admittere delictum quoties eas proferunt, ne tot animæ ex ignorantia ob erroneam conscientiam peccati mortalis misere pereant." Ad praxim quod attinet voces illæ : "Diabolus te rapiat,” "Deus te damnet," plerumque non sunt mortalia peccata. Multo minus voces mutila, omnis. ensus expertes, quas adhibent plerique ad veras maledictiones evitandas, sunt peccata gravia. Quod attinet ad anathemata Ecclesiæ, dicit S. Thomas: "Etiam Ecclesia maledicit anathematizando, sicut etiam prophetæ in Scripturis quandoque imprecantur mala peccatoribus, quasi conformantes voluntatem suam divinæ justitiæ: licet hujusmodi imprecationes possint etiam per modum prænuntiationis intelligi."

66

[ocr errors]

§ III. DE JURAMENTO.

193

45. Juramentum est invocatio divini nominis ad fidem faciendam. Invocatur autem Deus, vel expresse, vel implicite: expresse, si dicatur"Deum testor," "Per Deum ita est," &c. implicite dum quis invocat Deum in creaturis in quibus specialiter ejus attributa refulgent; ut si quis juret "per cœlum," "per infernum," "per Evangelia," "per animam suam.' Quæcumque animo jurandi proferuntur, vim juramenti coram Deo obtinent: cætera, etsi speciem juramenti præseferant, juramenti carent ratione. Idcirco maxime attendenda est loquentium mens, et communis consuetudo, ut dignoscatur quænam inter juramenta recensenda sint. "Formulæ hæ, 'Deus novit,'

(1) 2. 2æ. qu. lxxvi. art. iii.

[ocr errors]

(2) S. Alphons. I. iii. n. 130.
Resp.

(3) 2. 2æ. qu. lxxvi. art. i.

6

[ocr errors]

'Deus testabitur suo tempore,' 'coram Deo loquor,' 'Deus novit omnia,'' Deus videt meam conscientiam,' censentur tantum narrative proferri, non invocative (atque adeo non sunt juramenta), nisi aliud con. stet, aut circumstantiis probetur," inquit Busembaum apud S. Alphonsum.1 Idem dicendum de formula illa quæ communiter usurpatur : "Deo declaro." "Non sunt juramenta," pergit Busembaum, “quæ dicuntur per modum sponsionis; verb. gr. expono caput meum,' 'amputentur mihi aures, ni ita sit." "Non sunt juramenta, (quod confessarii et catechista moneant, ne ex erronea conscientia peccetur)' vere, certe, in veritate, fide boni viri, per fidem meam.' "Nee per conscientiam meam, super conscientiam meam." "Item dicere 'juro ita esse,' non est vere juramentum, quia tunc nec explicite, nee implicite divinum testimonium imploratur-nisi præcesserit interrogatio de jurejurando."2 "Non jurat qui dicit tam verum est quam sol lucet, quam hic sedeo, ambulo, &c." "Quamvis hæ et similes comparationes: tam verum est, quam Deus est, quam Christus est in venerabili Sacramento, quam verum est Evangelium-communiter videantur continere juramentum cum blasphemia, id tamen non satis apparet, quia nullus in testem invocatur. Neque videtur esse blasphemia, si sit verum, et animus proferentis sit significare tantum similitudinem, ut sensus sit, hoc verum esse solummodo, sicut alterum est verum suo modo.-Non est juramentum, cum quis jurat per creaturas, in quibus nihil divinæ bonitatis specialiter elucet: quia tunc non censentur adduci cum relatione ad Deum: utsi dicas: juro per hanc herbam, vestem, &c."

993

46. Juramenta varie distinguuntur, quamvis speciei ejusdem omnia sint, juxta communiorem sententiam. Juramentum aliquod verbis declaratur: aliud actione aliqua exhibetur, v. g: manum elevando, vel Evangelia osculando, vel ea manu tangendo: aliud verbis et actione simul exprimitur. Invocatur nonnumquam Deus, simpliciter ut testis: alias ut vindex mendacii, execratione prolata. Communis illa jurandi formula: "Sic me Deus adjuvet," exsecrationem includit, auxilium scilicet divinum non dandum optamus, nisi veritas dictis constet. Sic etiam exsecrationibus accensendæ sunt voces hujusmodi: puniat me Deus; faciat Deus, ut hinc nunquam sanus surgam, tollat me Deus subitanea morte: in æternum me damnet Deus. Cæterum si Dei nomen taceatur, possunt ad sponsionem

(1) L. iii. n. 134, 5.
(2) Ibidem, n. 136.
(3) Busembaum apud S. Alphons. 1. iii. n. 137, 138.

[ocr errors]

quandam, seu pœnæ obligationem reduci, juxta S. Alphonsum.1 Nunquam hinc movear :''numquam videam Deum,' 'damner;' &c. idem est ac dicere: si non ita est, paratus sum mori ; hinc non moveri ; Deum numquam videre; damnari, &c., quin Deus vindex invocetur. Multo magis a mortali delicto excusantur qui dicunt "Numquam videam," quin aliquid adjungant. Asserimus jurando, res gestas referendo vel denegando: promissiones etiam firmamus juramento, sed et minamur: unde theologi consueverunt juramentorum distinguere varietates. Quum omnia juramenta ejusdem sint speciei2 opus non est confitendo explicare, utrum per Deum, vel per Jesum Christum, vel per sanctos, vel per cœlum, aliudve quod ad Deum refertur, quis juraverit.

tas.

47. Ex fidei doctrina, jurare licet certis positis conditionibus: id enim sanctorum virorum a mundi origine exempla ostendunt, et Apostoli Pauli, qui Deum sæpius invocat testem, comprobat auctoriVetuit quidem Christus jurare omnino, levi scilicet de causa, discrimenque quod Pharisæi inter juramenta statuebant, inane esse ostendit, quin tamen, gravi exigente causa, prohibuerit jurare, quod, servata æquitate et veritate, in Dei, qui testis adhibetur, honorem cedit.3 "Per nomen illius jurabis.”4 “Laudabuntur omnes qui jurant in eo."5 "Juramentum," inquit S. Thomas, "secundum se est licitum et honestum : quod patet ex origine et ex fine: ex origine quidem, quia juramentum est introductum ex fide qua homines credunt Deum habere infallibilem veritatem, et universalen omnium cognitionem et provisionem. Ex fine autem, quia juramentum inducitur ad justificandum homines et ad finiendum controversias, ut dicitur ad Hebræos VI."6

48. Tres juramenti conditiones ex Jeremia solent enumerari : “Jurabis: vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia,"7 scilicet juramentum debet esse verum, ex gravi causa prolatum, ad rem æquam sanciendam. "Si veritas desit, vel putetur deesse, vel dubia sit juranti, est perjurium, et semper mortale peccatum, etiam in re levi asserta."8 Ita omnes theologi, testante Antoine. Damnata est propositio sequens: "Vocare Deum in testem mendacii levis,

(1) L. iii. n. 143.

(3) Mat. v. 34. Jac. v. 12.

(5) Ps. lxii. 12.

(7) Jer. iv. 2.

(2) Ibidem.

(4) Deut. vi. 13.

(6) 2. 2æ. qu. lxxxix. art. ii. Resp.

(8) Tract de Virt. Rel. c. iv. qu. iv. Resp. i.

non est tanta irreverentia, propter quam velit aut possit damnare hominem."1 Ad recte tamen jurandum moralis quædam certitudo sufficit, quæ scilicet in rebus humanis potest haberi; nec requiritur certitudo infallibilis. Amphibologiam, seu restrictionem mentalem adhibere, quæ nullatenus ex adjunctis potest percipi, non licet jurando quapropter damnavit Innocentius XI. alteram propositionem: "Si quis vel solus, vel coram aliis, sive interrogatus, sive propria sponte, sive recreationis causa, sive quocumque alio fine juret, se non fecisse aliquid, quod revera fecit; intelligendo intra se aliquid aliud, quod non fecit: vel aliam viam ab ea in qua fecit, vel quodvis aliud additum verum, revera non mentitur, nec est perjurus."2 Restrictio autem late mentalis, quæ ex adjunctis satis dignosci potest, aliquando, gravi exigente causa, sine culpa jurando adhibetur. Sic licet sacerdoti jurare se prorsus nescire quod in confessione didicit; nam intelligendus est loqui de scientia extra sacramentum acquisita.

49. In juramento promissionem firmante veritas maxime ex præsenti animi dispositione pendet: si enim quis jurando polliceatur se facturum, quod nullatenus sibi faciendum proponit, manifeste violat veritatem cum magna Creatoris injuria. De rei quæ promittitur executione juramentum etiam vigere intelligendum est; adeo ut qui eam postea negligit, gravis culpæ arguendus sit, saltem si de re gravi agatur. Plures autem censent in re levi non tantam esse juramenti vim; putant scilicet fidelitatem violari, dum obligatio jam contracta negligitur, quin Deus mendacii fiat testis; veritas enim jam juramento, ex jurantis intentione sincera, constitit. Sic levis culpæ reus habetur qui muneris aliquod officium, vel instituti regulas negligit in rebus levioribus, quamvis juraverit se omnia sua officia, regulasque diligenter servaturum: sed id intelligitur morali quadam ratione.

66

50. Juramentum metu extortum videtur in conscientia obligare, quamdiu ab ecclesiastica auctoritate non fuerit rescissum: reverentia enim divini nominis exigit ut promissio omnis impleatur, quæ sine peccato potest impleri. "Coactio," inquit S. Thomas, non aufert juramento promissorio vim obligandi, respectu ejus quod licite fieri potest. Et ideo si aliquis non impleat quod coactus juravit, nihilominus perjurium incurrit et mortaliter peccat.' Alii tamen dissentiunt. Id autem in comperto est metum passum habere jus rescissionem petendi. Hinc qui latroni minanti mortem juravit se

4

(1) Prop. 24 inter damn. ab. Innoc. xi. (3) 2. 2. xcviii. art. iii. ad primum.

993

(2) Prop. 26. (4) Ibidem.

« ÖncekiDevam »