Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT VII.

DE TERTIO PRÆCEPTO.

"Memento ut diem Sabbati Sanctifices."

§. I. DE OBLIGATIONE DIEI DOMINICA SERVAndæ.

63. "PRÆCEPTUM de sanctificatione sabbati," inquit S. Thomas, "literaliter intellectum est partim morale, partim cæremoniale. Morale quidem est quantum ad hoc, quod homo deputet aliquod tempus vitæ suæ ad vacandum divinis. . . . Sed in quantum in hoc præcepto determinatur speciale tempus in signum creationis mundi est cæremoniale."1 "Observantia diei Dominicæ in nova lege succedit observantiæ sabbati, non ex vi præcepti legis, sed ex constitutione Ecclesiæ, et consuetudine populi Christiani."2 Ad Apostolos meritò refertur, nam S. Joannes ait: "fui in Spiritu in Dominica die:"3 quod nomen cum deinceps primæ hebdomadis diei apud Christianos inhæserit, eam jam cultui divino dicatam esse meritò infertur: quamvis et sabbatum, pro gentis suæ more, fideles in Judæa per tempus aliquod servasse, sicut et plerosque ritus legis, indubium videatur. Id etiam colligitur ex D. Paulo ad Corinthios scribente: " 'Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non cum venero, tunc collectæ fiant:"4 prima scilicet hebdomadæ die, convenientibus ad Deum colendum fidelibus, collatio facienda erat, ut Apostolo adveniente præsto essent subsidia, quibus fratribus inopia laborantibus subveniretur. Cæterum facile damus ex

(1) 2. 2æ. qu. cxxii. art. iv. ad primum.

(2) Ibidem, ad quartum.

[ocr errors]

The Lord's day did not succeed in the place of the Sabbath; but the Sabbath was wholly abrogated, and the Lord's day was merely of Ecclesiastical institution." Taylor, 1. ii. Ductor Dub. p. 359.

(3) Apoc. i. 10.

(4) 1 Cor. xvi. 2. Vide et Joan. xx. 19. 26. Acts xx. 6, 7.

his non probari obligationem diem illum servandi,' quæ tamen ex Ecclesiæ traditione et consuetudine est explorata: in creationis scilicet et resurrectionis memoriam dies Justini ætate sancte celebrabatur. 2

177

64. Gravem esse hanc obligationem constat, eamque ferre ut quisque Missæ sacrificio adstet,3 et ab operibus servilibus se abstineat.^ Commendandi admodum sunt qui pietatis operibus integrum diem impendunt, præsertim suscipiendis sacramentis, concionibus audiendis, Vespertinis precibus adsistendis: sed "sola Missa est de præcepto." De ea audienda occurret opportunior tractandi locus, quando de præceptis Ecclesiæ agetur.

65. A media nocte ad mediam usque noctem servari consuevit dies Dominica, quamvis apud Judæos a vespera ad vesperam sabbatum servabatur. Sunt in hac regione inter Baptistas qui horum morem imitantur, et sabbatum ipsum præ die Dominica colunt, septimæ diei Baptistæ, idcirco nuncupati.

6

66. Omnes baptizati qui rationis sunt compotes, quales a septennio plerique censentur, ad diem Dominicam servandam tenentur: utrum autem ea lege adstringantur qui baptismum non susceperunt controvertitur; affirmantibus qui putant præceptum divinum olim datum de sabbato servando adhuc vigere, sola diei mutatione inducta: negantibus plerisque qui ad Ecclesiæ consuetudinem et legem observantiam hanc referunt: nec enim legibus ecclesiasticis ligantur qui in Ecclesiam per baptismi januam non sunt ingressi.

67. Utrum peccent fideles qui haud baptizatis hominibus injungunt opera servilia exercenda die dominica, etiam disputatur, quum nonnullis videantur divino cultui detrahere; et Israelitis vetitum noscatur, ne famulos vel ancillas eorum laborare sabbato sinerent: sed quum verior sit sententia totam diei Dominicæ servandæ obligationem ex Ecclesiæ lege derivari, quæ infideles non ligat, non videntur peccare, sicut non peccant qui diebus esurialibus carnes iis tri

(1) Id fatetur Paley, qui putat inde colligi fidelium consuetudinem, Dei colendi causa, die prima hebdomadis conveniendi: nullatenus tamen inde liquere abstinendum esse ab operibus servilibus per totum diem. "A cessation upon that day from labor, beyond the time of attendance upon public worship, is not intimated in any passage of the New Testament." Moral Phil, l. iii. p. 2. c. 7. (2) Apol. ii.

(3) C. Vice illius, de tregua, et Si quis de consecr. dist. i.

(4) C. i. Licet de servilibus.

(6) Seventh-day Baptists.

(5) Mayol Expos. iii. præc. art. i.

buunt manducandas. Ne autem cum offensione aliorum aliqui die Dominica laborent cavendum est: quum utilitati animarum omnino sit prospiciendum.

66

68. In Statibus meridionalibus nonnullis mancipia die Dominica laborare consueverunt: quod contingit ex metu ne otiosi seditiones cædesque moliantur. Equidem gravissimam hanc esse rationem inficiari non possumus, ut de minoribus flagitiis, in quæ facile labûntur otio fruentes, taceamus. Ecclesiasticus dicit: Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ : servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem ne vacet: multam enim malitiam docuit otiositas."1 Cæterum misera est illa rerum conditio, qua, ut dominorum consulatur incolumitati, servis denegatur occasio fere omnis saluti prospiciendi: ideoque haud excusantur domini, qui Missam audiendi et rudimenta fidei addiscendi, et sacramenta suscipiendi recusant facultatem. Ubi autem ex servorum multitudine imminet turbarum periculum si in unum congregentur, utique desinit lex ecclesiastica obligare; sed alia ratione iis consulendum est, ne subsidiis salutis forte aliqua careant. Privatim igitur edocendi sunt et ad munera pietatis instituendi, ut et Deo quod suum est reddant, et dominos ejus causa revereantur et occasio suscipiendi sacramenta est eis suppeditanda.

§ II. DE OPERIBUS VETITIS.

69. Servilia dicuntur opera quæ in utilitatem corporis fiunt, ejus potius quam animi viribus. Nomen sortiuntur a servis qui solent ea exercere. 'Opera servilia," ait S. Thomas,2

66

66

mystice intelliguntur peccata, sed ad litteram dicuntur ad quorum exercitium servos deputatos habemus." Sunt inter theologos qui præceptum diem. Dominicam colendi violari peccando censent: sed nobis omnino placet aliorum communis sententia, qui quamvis peccata in Dominicis diebus patrata præcepti fini maxime repugnare fateantur, ea tamen eo specialiter prohiberi non putent. Laude dignos igitur censemus concionatores, qui populum a peccatis, diebus præsertim Dominicis, retrahere conantur, quin specialem malitiam in confessione declarandam in iis inesse affirment.

(1) Eccl. xxxiii. 27.

(2) In iii. d. xxxix. qu. v. art. v. qu. 2 ad 2.

70. Finis ob quem opera exercentur, eorum naturam non mutat:1 ideoque fabrile opus facere recreationis licet causa, opus servile est : concionari autem de scientiis, etiam ob lucrum, est opus libero homini conveniens. Labor etiam et defatigatio major, vel minor, operis naturam non determinat, quamvis quo major est labor, eo facilius gravis culpæ materia habeatur.

71. Iter facere pedibus, equo, vel curru, opus non est servile; quapropter aurigæ aliique a violato præcepto immunes habendi sunt, quamvis onera levando, aut imponendo, currumque agendo, laboris plurimum sustineant. Cæterum opus servile pluribus videtur plaustris vehere onera; excusantur autem certe qui absque magno incommodo et damno nequeunt iter jam inceptum interrumpere. Sed laudandi non sunt qui vespere sabbati iter inchoant ut illud die Dominica prosequantur. Nonnulli tamen contendunt ob publicam utilitatem, suffragante etiam consuetudine, licere iter die Dominica inchoare. De publicis vehiculis litteras deferentibus aliaque maximi momenti ad rempublicam civesque pertinentia, id extra omnem aleam dubitationis est positum. Meritò idcirco rejectæ sunt a Congressu preces sectariorum, qui, ante aliquot annos legem ferendam petierunt, qua litteras die Dominica deferri curru publico vetaretur.

72. Servile opus non est docere, studere, et scribere; imo juxta plurimos, etiam transcribere, pretio operis accepto: nam pretium non mutat operis naturam; transcribere autem idem est ac scribere, et dirigitur ad mentem instruendam. Licet quoque delineare, transcribere notas musicas, et rationes. De pingendi arte disputatur, sunt enim plurimi qui eam servilem nuncupant, quum in imaginibus rerum exprimendis versetur: aliis eam liberalia inter opera recensentibus. Prior sententia communior a S. Alphonso de Ligorio dicitur. Terere autem colores, et tingere asseres seu pannos, et dealbare parietes, procul dubio servile est. Retrahere imagines acu, ut solent fœminæ, servile non habetur, quum magis tendat ad exercendum ingenium. Ars sculpendi servilia inter opera numeratur: sic etiam prelum movere; compositio autem typorum liberale videtur opus, ingenii scilicet est præcipue exercitium.

73. Venatio servilibus operibus non accensetur; sed plurimum retrahit a Deo colendo. Piscari hamo opus servile non videtur:

(1) Ita habet communior et probabilior sententia. Vide Mayol Exp. iii. præc.

art. v.

retibus autem, magno cum labore, piscari, certe habendum est servile. Ingruente necessitate alecia, quorum copia quibusdam anni tempestatibus habetur, piscari indulsit aliquando Pontifex diebus dominicis festisve; ea tamen conditione ut pauperibus et vicinioribus ecclesiis portionem piscium darent.1

74. Prohibentur etiam lege Ecclesiæ quædam opera forensia, ut sunt mercatus, placitum, judicium ad mortem, vel ad pœnam, et strepitus omnis judicialis, nempe omnes actiones quæ ad causas civiles, vel ecclesiasticas pertinent. Nulla autem et irrita censentur acta judicii die Dominica facta; v: g: testium citatio, vel examen, vel sententia prolata. Attamen si periculum immineat ne debitor vel latro fugiat, statim confici queunt documenta necessaria. Sic facinorosus quisque coram magistratu constitutus potest in carcerem trudi, deinceps judicandus, instructo interim judicio summario.

75. Bellum exercere diebus festis vetitum est: quod etiam tempore Adventus et Quadragesimæ olim prohibitum.3 Cæterum necessitate urgente quolibet die exercetur, tum aggrediendo hostem, tum se tuendo; sic omnia quæ ad bellum gerendum necessaria sunt, fieri possunt eo imminente, v: g: aggeres extrui, foveæ fodi etc. Excusari etiam videntur exercitationes militares quæ tempore pacis diebus festis fieri solent: sed in plerisque statibus fœderatis mores et sensus civium ab omni hujusmodi exercitatione diebus dominicis abhorrent: nam et publicæ lætitiæ indicia quæ anniversaria die libertatis recuperatæ dari solent, nonnisi die sequenti præstantur, quoties in diem Dominicam inciderit.

76. Emptiones et venditiones mercium in publicis officinis etiam jure canonico vetantur: ei tamen consuetudine pluribus in rebus derogatum est. Iis igitur qui invalescentem consuetudinem sequuntur, molestia non est facile inferenda; quum damna quæ eis ex arctiori observantia orirentur, una cum consuetudine, tacentibus præsulibus, inducta, eos a culpa videantur excusare.

(1) C. iii. de feriis.

(2) Can. Conquestus. Et l. ut in die, Cod. de feriis. "By statute 29, Car. ii. c. 7, no arrest can be made, nor process served upon a Sunday, except for treason, felony, or breach of the peace." Blackstone 1. iii. n. 290. "After a negligent escape, the defendant may be taken on a Sunday." Chitty, ibid. note. (3) Extra. de tregua et pace, Can. tregua.

(4) Mayol Expos. iii. præc. art. iii.

« ÖncekiDevam »