Sayfadaki görseller
PDF
ePub

§ III. DE EXCUSATIONIBUS.

77. I. Dispensatio a Pontifice Supremo, vel' episcopo, æqua ex causa concessa. Missionarii pro prudenti arbitrio poterunt declarare quibus in rerum adjunctis fideles ab obligatione festa servandi, vel omnino, vel partim excusentur. Cæterum ipsorum non est dispensare, quum id ad externum regimen, quod præsulum est, pertineat.

78. II. Consuetudo, quæ pro locorum varietate est diversa. Quum autem ex sola Ecclesiæ auctoritate dierum Dominicorum servandorum obligatio probari possit; ex consuetudine quam probat, vel tolerat, ratio eos servandi æstimanda est. Verum quidem est plura ubique fieri quæ Ecclesiæ menti sunt parum consona: ea tamen quæ nulla sanctione ipsa reprobat, non sunt facile damnanda. Clamitant quidem Protestantes Sabbatum negligi et violari: meminisse tamen debent, sublata Ecclesiæ auctoritate, nullum superesse modum quo dies Dominicus servandus probetur.

66

79. III. Pietas excusatos habet eos qui opera ad Dei cultum proxime spectantia diebus Dominicis peragunt: non legistis in lege," inquit Christus, "quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?" Quæ autem remote tantum ad Dei cultum tendunt debent ante festa præparari, quamvis, urgente gravi causa, liceat etiam aliquid ex iis facere, vel perficere, etiam Dominica die. Ex sola pietate non videtur licere laborare, ex: gr: conficere vestes sacras, colere agros ecclesiæ, vehere lapides et ligna ad eam ædificandam: nam finis operis naturam non mutat. Cæterum si alias nequeat ecclesiæ consuli, opus licet servile Deo erit gratum.

80. IV. Charitas erga proximum excusat eos qui actus alioquin vetitos tamquam serviles, diebus Dominicis exercent, ut subveniant indigentibus, vel ægrotis. Excusandi autem non videntur, qui nulla urgente necessitate, opera servilia etiam in pauperum utilitatem cessura exercerent. Venia quidem et laude digni erunt si alioquin proximum graviter indigentem non possent sublevare, nam "sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum."2 Hinc excusantur qui, deficiente alia occasione, diebus Dominicis, vestes pauperibus, alioquin toleraturis totam hyemis asperitatem, conficiunt. 81. V. Necessitas propria, vel aliena corporis vel animæ, quando

(1) Matt. xii. 5.

(2) Marc. ii. 27.

scilicet labor omitti nequit absque gravi detrimento. Sic excusantur mancipia, quæ domino præcipienti non audent repugnare. His etiam licet suas reficere vestes diebus Dominicis, si aliis diebus facultas non detur. Utrum autem liceat eis hortum sibi a dominis concessum iisdem diebus colere, ad peculium comparandum, dubitari potest. In affirmantem sententiam propendemus, nam durum videtur unicam hanc peculii rationem iis denegare. Cæterum salutis negotium non est negligendum. Pauperes, alioquin impares suis sustentandis, damnandi non sunt, si privatim absque scandalo laborent. Coqui etculinarii necessitate et consuetudine excusantur. Pistores si nequeant pridie panes conficere, qui populi usui in diebus Dominicis sufficiant, excusati habentur: quod de pistoribus dulciariis præsertim valet. Laniones qui alicubi ob calores æstivos carnes in dies posteros servare non pos sunt, excusantur si ipsis diebus Dominicis animalia occidant, scandalo remoto. Chirurgi et pharmacopolæ necessitati obsequuntur, dum artem suam in diebus festis exercent. Conflatores ferri et vitri, coctores laterum et calcis, laborantes in officina quæ dicitur gasworks, cæterique omnes qui opus antea inchoatum interrumpere absque gravi detrimento non possunt, a violato præcepto sunt immunes.

82. Utrum magnum lucrum ex labore derivandum necessitatis loco habendum sit, inter theologos disceptatur. Affirmans sententia satis probabilis videtur, in idem enim recidit magno lucro carere, et damnum pati, quapropter lucrum cessans gravi damno æquiparatur.1 Cavendum tamen ne de lucro ordinario, seu mercede diurna id intelligatur: secus obligatio omnis servandi dies Dominicos evanesceret.

83. Necessitas spiritualis excusationis locum obtinet, si graves tentationes superare quis non possit, nisi laborem susceperit: quod tamen rarò contingit. Sæpe tamen rudes, qui legere nequeunt, magnis æstuant cupiditatum febribus, otio totum diem indulgentes.

84.Excusantur instauratores fontium, pontium, viarum publicarum, et similium quæ moram non patiuntur." Ita Busembaum. Sartores etiam qui diebus profestis vestes perficere haud potuerunt, excusantur si urgeant nuptiæ, funus, vel alia quædam æqua necessitas. Excusantur omnes qui feretrum faciunt, vel funeri præstant operam. Tonsores non excusantur, nisi speciali aliquo in casu, vel per modicum tempus matutino tempore, ut iis qui sabbato accedere non poterant, necessariam præstent operam. Agricolæ absque culpa colligunt

(1) L. un. c. de sent.

segetes, vel fœnum, diebus dominicis, imminente pluvia, ex qua magnum damnum timent. Nulla etiam est culpa vasa arboribus ex quibus sacchari liquor fluit, supponere, eumque deinceps in vas aliud transferre, quando contingit paucis præterea diebus liquorem manare : quædam enim adest necessitas.

85. Caupones, qui clausis tabernis res minores et quotidiani usus vendunt, excusantur ob necessitatem quandam et consuetudinem. Qui res magni pretii absque causa vendunt diebus Dominicis, legem Ecclesiæ certe violant: nec tamen gravis culpæ damnandi videntur, si parvum tantum tempus in iis vendendis impendatur, et nulla detur scandali occasio.

86. VI. Utilitas publica vim obtinet necessitatis, quapropter ob victoriam celebrandam, vel aliam publicam causam, consueverunt plura fieri in diebus Dominicis, quæ alias fieri prohibentur.

87. De temporis spatio quod insumi debet in labore, ut gravis censeatur præcepti violatio, variæ sunt sententiæ: quarum communior exigit duas vel tres horas. Qui post mediam noctem laboraverit, haud facile damnandus est peccati mortalis, si diem rite impenderit: nec enim labor ille nocturnus adeo repugnat diei observantiæ. Si quis pluribus mandaverit ut operi servili simul vacarent per parvum temporis spatium, puta per quadrantem, quæritur utrum gravis delicti ipse reus habendus sit. Negans sententia nobis probatur, nam quum singuli tantum venialiter peccarint, ipse plurium venialium auctor noscitur; non autem mortalis delicti. In forensibus et judicialibus res quæ agitur, magis quam temporis spatium attenditur.

(1) Jeremias Taylor in nimium quorumdam rigorem merito invehitur: "In those places where the offices of the church are not expensive of the whole day, it is lawful to do (upon just cause,) any work that is not forbidden by our superiors, or scandalous to our brethren, in those portions of the day which are unemployed: and to deny this is called perverseness and contrary to faith. Cap. perven. de consecr. dist. 3.-As for some persons to give themselves great liberties of sport on that day is neither pious nor prudent, so to deny some to others is neither just nor charitable." Ductor Dubitantium, l. ii. c. 2. p. 366.

VOL. I.-10

CAPUT VIII.

DE QUARTO PRÆCEPTO.

"HONORA PATREM TUUM ET MATREM TUAM, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi."

88. HONORIS nomine omne pietatis erga parentes officium venit: qui quum Dei vices quodammodo gerant, et exhibeant imaginem, sunt enim ejus instrumenta, nobis verò vitæ auctores, eos revereri oportet, eorumque gubernationi nos subdere, iisque grati animi ob beneficia præstare indubia testimonia. "Scite autem," animadvertit Catechismus Romanus, "in lege posita est honoris vox, non amoris, aut metus, etiamsi valde amandi ac metuendi parentes sint; etenim qui amat, non semper observat et veneratur: qui metuit, non semper diligit: quem verò aliquis ex animo honorat, item amat, et veretur." Præceptum hoc Christus Dominus sæpius inculcavit, sicut et Apostolus, qui et animadvertit: "quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longævus super terram."2 Honor ille præstatur parentes reverenter habendo, iisque obsequia data occasione reddendo, monente Spiritu Sancto: "In opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.'

993

89. Ex ipso naturæ instinctu amor tribuitur parentibus. Equidem Christus eos odio habendos nonnumquam dixit; sed id intelligendum est quatenus Dei voluntati repugnant; sunt quippe minus Deo diligendi, quæ vis est vocum Hebraicarum, juxta illud: "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus." Gregorius exponens illud verbum Domini, dicit quod parentes, quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nescire debemus. Si

995

66

(1) P. iii. Præc. iv. § 10.
(4) Luc. xiv. 26.

(2) Eph. vi. 2. (5) Mat. x. 37.

(3) Eccl. iii. 9.

994

enim parentes nostri nos provocent ad peccandum, et abstrahant nos a cultu divino, debemus, quantum ad hoc, eos deserere et odire."1 90. Obediendum esse parentibus ex honorandi eos præcepto plane sequitur, quapropter Ecclesiasticus dicit: "Qui timet Deum honorat patrem, et quasi dominis servit his qui se genuerunt.' "2 Apostolus etiam ait: "Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim justum est:"3 quod recitato præcepto probat. Alias dicit: "Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino." In omnibus quæ pertinent ad domesticam disciplinam, et rectam morum institutionem juxta divinam legem filii obedire debent: non autem quoties aliquid contra Dei legem præcipitur, quippe "obedire oportet Deo magis quam hominibus :" tenetur obedire-filius patri in his quæ pertinent ad disciplinam vitæ et curam domesticam."6 "Non tenentur filii parentibus obedire, de matrimonio contrahendo, vel virginitate servanda, aut aliquo alio hujusmodi.”

995 66

997

91. Filii igitur non peccant parentum voluntatem vel præcepta de status vitæ electione negligendo, quoties re coram Deo perpensa, eam vitæ rationem eligunt quam sibi existimant ad salutem profuturam. Non peccant munia necessaria religionis explendo contra parentum vetitum: nam quoad ea omnia quæ ad salutem pertinent, "immediate subduntur Deo, a quo instruuntur per legem naturalem, vel scriptam." Hinc possunt et debent baptismum petere, et alia sacramenta, et fidem profiteri, licet districte id prohibeant parentes. In rebus autem quæ dispensationem admittunt, præstat aliquando eam a legitimo superiore petere, præsertim si aliqua ratio videatur favere parentibus jubentibus: v. g: valetudo filiarum haud firma, quibus ne a carnibus se abstineant prohibent parentes.

:

998

92. Contra reverentiam peccat graviter filius si percutiat etiam leviter parentes, vel manum, deliberante animo, ad percutiendum attollat qua re pietatem erga parentes violat, præter justitiam. Graviter contristare parentes etsi per verba leviter contumeliosa, grave habetur peccatum; vetat enim amor ne filii ea faciant, vel dicant, ex quibus gravem tristitiam parentibus orituram prævideant. Qui male

(1) S. Thomas 2. 2æ. qu. ci. art. iv. ad primum, citans Gregorium M. hom xxxvii. in Evang.

(2) Eccl. iii. 8.

(5) Act. v. 29. (7) Ibidem.

(3) Eph. vi. 1.

(4) Col. iii. 20. (6) S. Thom. 2. 2. qu. civ. art. v. Resp.

(8) Ibidem, ad secundum.

« ÖncekiDevam »