Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Entered according to the Act of Congress, in the year 1841, by

FRANCIS PATRICK

KENRICK,

in the Clerk's Office of the District Court in the Eastern District of Pennsylvania.

LOAN STACK

TYPIS KING ET BAIRD.

PRÆFATIO.

BX1758
R4

PERFECTO opere de Theologia Dogmatica id nobis propositum est aliquantulum requiescere, et nonnisi post aliquot annos in lucem edere quæ de Ethice sacra paravimus volumina. Verum alumnorum Seminarii nostri diocesani utilitates fecerunt ut moræ consilium deponeremus: nam aucto studiosorum Theologiæ numero, libri deerant quibus uterentur, nec copia fuit eos in hac regione comparandi, re semel iterumque tentata. Prodit igitur in lucem primum Theologiæ Moralis Volumen, veluti auspiciis S. Caroli Borromæi, quem Seminarii nostri patronum invocavimus. Quanta sit necessitas operis hujusmodi nostris usibus accommodati nemo ignorat: quamvis enim regulæ morum a divinis Scripturis derivatæ nullam patiantur mutationem, ob adjuncta quæcumque locorum vel temporum, attamen haud parva in eo exercenda est diligentia ut singularibus rebus quæ in dies occurrunt applicentur. De legibus ecclesiasticis et censuris plurimæ moveri possunt quæstiones, quænam hac in regione vim obtineant: de civilibus quibus regimur legibus inquirendum est quousque conscientiam ligent.

743

Servitus, quæ tot in Statibus viget, utrum liceat, et quæ sint servorum et dominorum munera explicare oportet: de quibus in recentioribus operibus theologicis plerumque siletur, quum Ecclesiæ opera sublata sit a pluribus sæculis in Europa. Hæc plurimaque alia scitu necessaria demonstrant opus de Theologia Morali valde desiderari: quod etiam plures significarunt qui minus se solicitos de dogmatum vindiciis ostenderant. In opus igitur pro studio nostro rei Ecclesiæ promovendæ, cum Cleri Americani utilitate et profectu, incubuimus. Nec tamen adeo nobis blandiebamur ut putaremus nos posse veluti ex tripode de singulis proferre quod oraculi instar omnes exciperent: sed nostram qualemcumque opinationem de plurimis quæ per annos plusquam viginti in sacri ministerii exercitio nobis occurrerunt, eam utilitatem habituram speravimus, ut res diligentius expenderetur, et dijudicaretur. Omnem in eo posuimus operam ut S. Thomæ e schola veteri, et S. Alphonsi ex recentiori uteremur documentis, et ex iis quid de singulis casibus sentiendum sit colligeremus. Sæpe quidem acatholicorum, præsertim Anglicanorum, testimonia ad paginæ calcem subjecimus, quum juvet quæ sana ab iis agnita sunt morum principia præ oculis ponere, ut animi ad integram in omnibus concordiam disponantur. Jurisperitorum usurpavimus etiam dicta, ut in legibus civilibus, et juris ratione, sacerdotes non sint omnino hospites: quos tamen sanctorum patrum documentis instrui, et inhærere, præcipue decet. Non dubitamus pleros

que nos faciles nimis, et indulgentiores habituros, in aliquibus severiora sectantes, morum nostratium haud habita ratione: sed id affirmare tuto possumus, nos nihil captandæ gratiæ causa protulisse, nec justitiæ nimiæ affectasse laudem. Cæterum quum de tot rebus agere oportuerit, quæ nullo Ecclesiæ decreto definitæ sunt, facile contingere potuit ut a recta semita sæpius deflecteremus: ideoque libenter patiemur sapientiorum judicio maturiori nos instrui et emendari. In omnibus autem Apostolico præsuli Romanæ Urbis obsequentes nos semper futuros sancte pollicemur, quippe qui eum agnoscimus " omnium Christianorum doctorem," fidei et morum divinitus constitutum judicem et custodem.

PHILADELPHIÆ,

Festo S. Caroli Borromæi, 1841.

« ÖncekiDevam »