Sayfadaki görseller
PDF
ePub

alia scitu necessaria demonstrant opus de Theologia Morali valde desiderari: quod etiam plures significarunt qui minus se solicitos de dogmatum vindiciis ostenderant. In opus igitur pro studio nostro rei Ecclesiæ promovendæ, cum Cleri Americani utilitate et profectu, incubuimus. Nec tamen adeo nobis blandiebamur ut putaremus nos posse veluti ex tripode de singulis proferre quod oraculi instar omnes exciperent : sed nostram qualemcumque opinationem de plurimis quæ per annos plusquam viginti in sacri ministerii exercitio nobis occurrerunt, eam utilitatem habituram speravimus, ut res diligentius expenderetur, et dijudicaretur. Omnem in eo posuimus operam ut S. Thomæ e schola veteri, et S. Alphonsi ex recentiori uteremur documentis, et ex iis quid de singulis casibus sentiendum sit colligeremus. Sæpe quidem acatholicorum, præsertim Anglicanorum, testimonia ad paginæ calcem subjecimus, quum juvet quæ sana ab iis agnita sunt morum principia præ oculis ponere, ut animi ad integram in omnibus concordiam disponantur. Jurisperitorum usurpavimus etiam dicta, ut in legibus civilibus, et juris ratione, sacerdotes non sint omnino hospites : quos tamen sanctorum patrum documentis instrui, et inhærere, præcipue decet. Non dubitamus pleros

tiæ nimiæ affectasse laudem. Cæterum quum de tot rebus agere oportuerit, quæ nullo Ecclesiæ decreto definitæ sunt, facile contingere potuit ut a recta semita sæpius deflecteremus : ideoque libenter patiemur sapientiorum judicio maturiori nos instrui et emendari. In omnibus autem Apostolico præsuli Romanæ Urbis obsequentes nos semper futuros sancte pollicemur, quippe qui eum agnoscimus “omnium Christianorum doctorem,” fidei et morum divinitus constitutum judicem et custodem.

PHILADELPHIÆ,

Festo S. Caroli Borromæi, 1841.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »