Sayfadaki görseller
PDF
ePub

THEOLOGIA MORALIS.

PROEMIUM.

1. THEOLOGIA Moralis appellatur morum disciplina ex divinis documentis derivata. Quid agere debeamus, quomodo mores nostros componere oporteat, docuit nos Deus non tantum lumine menti intimius affulgente, sed præceptis primis hominibus datis, et lege in monte Sinai lata, et plurimis quæ Christus Dominus tradidit. * Quia homo,” inquit S. Thomas, “ ordinatur ad finem beatitudinis æternæ, quæ

excedit proportionem naturalis facultatis humanæ, ideo necessarium fuit, ut supra legem naturalem et humanam dirigeretur etiam ad suum finem lege divinitus data. Secundo, quia propter incertitudinem humani judicii, præcipue de rebus contingentibus, et particularibus, contingit de actibus humanis diversorum diversa esse judicia, ex quibus etiam diversæ et contrariæ leges procedunt. Ut ergo homo absque omni dubitatione scire possit quid ei sit agendum, et quid vitandum, necessarium fuit, ut in actibus propriis dirigeretur per legem divinitus 'datam, de qua constat, quod non potest errare.' Juxta hanc de morum regulis agunt theologi ; quum philosophi ethices disciplinam totam ex rationis dictaminibus, vel hominum consensu, derivent. Quæ Ecclesiæ præsules lege statuerunt, vel decreto firmarunt, adhibent etiam theologi in moribus informandis. In jis quæ divino aliquo documento, vel Ecclesiæ decreto non innotuerunt,

[ocr errors]

(1) S. Thom. 1, 2. qu. xci. art. iv. Resp. Vol. 1.-2.

« ÖncekiDevam »